monumenta.ch > Hieronymus > 36
Hieronymus, in Ezechielem, 1, XXXV <<<     >>> XXXVII

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 11, Caput XXXVI

1 (Vers. 1 seqq.) «Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israel, et dices: Montes Israel, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus, eo quod dixerit inimicus de vobis, euge, altitudines (sive solitudines) sempiternae in possessionem [Vulg. haereditatem] datae sunt nobis, propterea vaticinare, et dic: haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum (sive pro eo quod dispersi estis ab his qui in circuitu vestro sunt), et facti in haereditatem (sive in possessionem) reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae, et opprobrium populis [Vulg. populi] (sive gentibus). Propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis parietinis (sive dissipatis) et urbibus derelict quae depopulatae sunt, et subsannatae (sive conculcatae) a [Al. et] reliquis gentibus per circuitum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, qui [Vulg. quae] dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio [Al. gladio], et toto corde, et ex animo, et eiecerunt eam ut vastarent (sive cum odio despicientes animas, ut subverterent eas in vastatione). Idcirco ait [Vulg. tacet ait], vaticinare super terram Israel, et dices montibus et collibus, iugis et vallibus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo, et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem (sive opprobria) gentium sustinueritis. Idcirco haec dicit Dominus Deus (sive Adonai Dominus): Ego levavi (sive levabo) manum meam: ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem (sive ignominiam) suam portent. Vos autem, montes Israel, ramos vestros (sive uvas vestras) germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope est enim ut veniat.
2 Quoniam ecce ego ad vos, et convertar ad vos (sive respiciam vos), et arabimini, et accipietis sementem, et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel, et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur (sive deserta aedificabuntur). Et replebo vos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur, et crescent, et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio: et scietis quia ego sum Dominus. Et adducam (sive generabo) super vos homines, populum meum Israel, et haereditate possidebunt te (sive vos), et eris (sive eritis) in possessionem [Vulg. haereditatem], et non addes ultra, ut absque eis sis (sive et non addetis ultra, ut absque liberis vos faciant). Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod [In instanti dicunt cum Vulgata Hebraeoque textu legendum Victor. constituit; nam dixerunt ex LXX εἶπαν esse arbitratur.] dixerunt de vobis (sive tibi), devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam: propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus: nec auditam faciam in te (sive in vobis) amplius confusionem (vel ignominiam) gentium, et opprobria populorum nequaquam portabis (sive portabitis), et gentem tuam non amittes amplius (sive gens tua absque liberis ultra non erit), dicit Dominus Deus.» Supra ponitur prophetae facies, sive convertitur adversum montem Seir: hic filius hominis loquitur ad montes, sive super montes Israel, qui iubentur Dei audire sermonem.
3 Et ut parumper differam tropologiam, totius ad montes Israel prophetiae breviter hic sensus est: Quia insultavit vobis inimicus, hoc est, mons Seir, et putavit quod in perpetuum ipse vos possideret, et altitudines quondam Domini nunc desertas cessisse sibi in haereditatem, et non solum dixit, sed et aliquanto tempore vos possedit: intantum ut superbe loqueretur contra vos, quod opprobrium essetis cunctis gentibus: propterea haec dicit Dominus Deus, non solum monti Seir, sed et montibus eius et collibus, torrentibus, vallibusque, et desertis atque vastatis, et urbibus derelictis: quoniam igne zeli sui, et adversum omnes quidem gentes, sed praecipue contra Idumaeam locutus sit, quae cum caeteris, inquit, gentibus tenuit terram meam in possessionem, et possedit gladio, et toto corde possedit, ut eiiceret habitatores de ea, terramque vastaret.
4 Propterea loquere, ait, propheta, super terram Israel, et dices montibus, et collibus, et iugis (pro quibus Septuaginta ταῖς νάπαις interpretati sunt, quae nos nemorosa intelligimus loca) et vallibus. Haec dicit Dominus Deus: in zelo, et in furore meo, opprobrii vestri ultor existam, et levabo manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ignominiam et confusionem suam portent: vos autem, o montes Israel, secundum pristinum statum germinetis virgulta, ramosque mittatis, sive, iuxta LXX, afferatis uvas, quibus populus meus saturetur Israel.
5 Quod non putetis post longum tempus futurum, prope est, instat, et veniet tempus. Ac ne vobis videatur hoc esse difficile, ipse ego veniam ad vos, et qui a vobis recesseram, convertar ad vos, ut pristinam culturam recipiatis, et semente omnia compleantur, ita ut multi in vobis sint homines, et habitentur civitates, quae prius destructae fuerant. Et non solum homines multiplicabo: sed et iumenta aeque multiplicabuntur et crescent, et habitare [Al. habitari] vos faciam sicut a principio, quando Moyse duce, trans Iordanem duae et semis tribus acceperunt possessionem, trans Iordanem [Num. XXXII], et sub Iesu filio Nave, aliae novem et semis tribus terram Iudaeam possederunt [Ios. I, ] [et XIII]: bonisque vos donabo multo maioribus, quam habuistis ab initio priusquam captivitates varias sentiretis.
6 Et cum hoc vobis fecero, tunc cognoscetis quod ego sim Dominus. Et impleberis, inquit, o terra Israel, populo meo, qui te haereditate tenturus est, et eris eis possessio, et non addes ultra, ut absque filiis sis. Cum autem multiplicatus fuerit vester habitator, o montes Israel, tunc nequaquam dicent inimici vestri, contra vos, quod homines devoretis, et absque liberis sit vestra possessio; sed e contrario multiplicetis homines: et largissimam prolem vestra posteritas germinet.
7 Nec audies, inquit, amplius, nec sustinebis confusionem gentium, sed nec amittes gentem tuam, ut aliquando sustineas captivitatem, quia Dominus locutus est. Haec παραφραστικῶς more Iudaico dixerimus, quae illi exspectant in mille annorum regno, quando civitatem Ierusalem asserunt exstruendam, et templum, quod in fine huius voluminis describitur, et rerum omnium felicitatem, quorum nonnulli arbitrantur sub Zorobabel haec fuisse completa.
8 Sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur: Et habitare [Al. habitari] vos faciam sicut a principio, bonisque donabo maioribus, quam habuistis ab initio? Sub Zorobabel enim, Ezra, et Nehemia pauci de populo sunt reducti, et ipsi obedientes Medis ac Persis, et deinceps Macedonibus et Aegyptiis atque Romanis, usque ad Titum et Vespasianum diversarum gentium regibus servierunt, et usque hodie serviunt: ut stare omnino non possit hoc quod in extrema dicitur prophetia: Et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius.
9 Et quia longum est nunc adversum dogma Iudaicum, et beatitudinem ventri, et gutturi Iudaico servientem, qui omnia terrena desiderant, et dicunt: Manducemus et bibamus, de quibus et Apostolus loquitur: Esca ventri et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet [I Cor. VI, 13], in brevi explanatione dicere: nunc ad spiritualem intelligentiam transeamus, iuxta quam et Isaiae extremas partes interpretati sumus.
10 Neque enim iuxta Iudaicas fabulas, quas illi δευτερώσεις appellant, gemmatam, et auream de coelo exspectamus Ierusalem: nec rursum passuri circumcisionis iniuriam, nec oblaturi taurorum et arietum victimas, nec sabbati otio dormiemus. Quod et multi nostrorum, et praecipue Tertulliani liber, qui inscribitur, de Spe fidelium, et Lactantii Institutionum volumen septimum pollicetur, et Victorini [Confer librum de Viris Illustribus cap. 74. Tertulliani autem liber de spe Fidelium intercidit. Vide quae ad Praefationem libri XVIII in Isaiam annotamus.] Petabionensis episcopi crebrae expositiones, et nuper Severus noster in dialogo cui Gallo nomen imposuit.
11 Et ut Graecos nominem, et primum extremumque coniungam, Irenaeus et Apollinarius. Nos ergo montes Israel, prophetas et apostolos esse dicemus, qui audiunt verbum Dei, et quibus diabolus insultavit inimicus dicens: Euge, excelsi quondam montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui [Ps. CXXIV, 2], mihi dati sunt in possessionem, quando persecutionis angustiis desolati sunt, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ab omnibus blasphemati. Propterea loquitur Dominus conculcatis montibus et desolatis, et non solum montibus, sed et inferioribus ac per singulos gradus in terra Iudaea, hoc est, in monte Ecclesiae constitutis, de qua scriptum est: Non potest civitas abscondi super montem posita [Matth. V, 14]; et collibus atque torrentibus, quorum hyeme persecutionum, et tempestate pressurae augetur fides.
12 Vallibus quoque his qui in humilitate depressi sunt, et desertis Ecclesiis, et parietinis, atque in toto orbe Ecclesiarum conciliabulis derelictis: qualis sub Diocletiano et Maximiano in toto orbe persecutio fuit, per quam proscriptae sunt Ecclesiae atque vastatae: quando subsannaverunt Ecclesiam omnes gentilium, et haereticorum gentes per circuitum, quod in igne zeli furoris sui locutus sit, et proprie adversum Idumaeam quae terrenis operibus volebat omnes, deposita imagine coelestis, portare imaginem terreni [I Cor. XV]. Illi enim dederunt terram Dei sibi in haereditatem, et ex toto corde atque ex animo Ecclesiam Domini persecuti sunt, et eiecerunt eam de sedibus suis, et vastaverunt.
13 Sed quid profuit nationibus, quid iuvit haereticorum gentes insultasse terrae Domini: cum Dominus loquatur ad eam, et montibus illius collibusque ac iugis, sive nemorosis locis, quae amoenitate virebant paradisi: et collibus, de quibus supra diximus, in zelo et in furore suo locutus sit: et pro opprobrio gentium levet manum suam contra adversarios, qui Ecclesiam persecuti sunt, ut portent confusionem et ignominiam suam? Tunc persecutoribus interfectis, et pace Ecclesiae reddita, montes Israel, Apostoli videlicet et Apostolici viri, germinabunt arbores suas, et extendent ramos, uvasque afferent calcandas in praelo Domini, de quibus musta funduntur, quae inebrient credentium populos, et exprimitur vinum quod laetificat cor hominis [Psal. CIII]: ut omnis fructus montium, de quibus conficitur panis de coelo descendens, comedatur a populo Dei Israel.
14 Et ne forsitan desperemus in persecutionibus, additur: Prope est tempus ut veniat. Veniens enim veniet, et non tardabit [Abac. II, 3]. Unde suum ad montes, et ad eos qui in tribulationibus perduraverunt, pollicetur adventum, atque promittit quod post persecutionis ardorem exerceatur terra prius decerpta Christi vomere, et omnem virtutum sementem recipiat, de qua nascantur et multiplicentur homines, et omnis domus Israel.
15 Cumque civitates, hoc est, Ecclesiae credentium fuerint inhabitatae redeuntibus turbis, tunc nequaquam solum homines qui pollebant [Al. pollebunt] scientia Scripturarum: sed et iumenta, simplices quique credentium, multiplicabuntur atque succrescent, et habitabuntur Ecclesiae sicut a principio, hoc est, priusquam esset persecutio: bonisque florebunt maioribus, quam habuerunt ab initio, martyrum victoriis coronatae.
16 Et tunc scient quod ipse sit Dominus, qui restituit plebem suam pristino statui, quae possideat Ecclesias, et ipsa sit Ecclesiarum haereditas, et nequaquam ultra absque liberis sit, quos in persecutione perdiderat. Unde iubetur prophetae, ut loquatur ad terram mansuetorum, terramque viventium, sive ad montes Israel, et dicat: Persecutorum ultra non patieris opprobrium, nec insultabunt iugulatum populum tuum, sicut oves occisionis.
17 Pace enim reddita, opprobria universa cessabunt, nec sustinebis confusionem, et ignominiam inter diversas in circuitu nationes, sed gentem tuam habebis et populum, quia veritas promissionis, Domino loquente, firmata est.
18 (Vers. 16 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, domus Israel habitaverunt (sive habitavit) in terra sua, et polluerunt eam in viis suis, et in studiis (sive idolis) suis: iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. Et effudi indignationem meam (sive furorem meum) super eos, pro sanguine quem fuderunt super terram: in idolis suis polluerunt eam, et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt (sive ventilavi eos) in terras (sive regiones) iuxta vias eorum, et adinventiones (sive peccata) eorum iudicavi eos, et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis, Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt. Et peperci nomini meo sancto (sive peperci eis propter nomen meum sanctum) quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt.
19 Idcirco dices domui Israel, haec dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel: sed propter nomen meum sanctum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis. Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant [Vulg. addit. gentes], quia ego sum Dominus, dicit Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo [Vulg. addit vos] de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Et effundam (sive aspergam) super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
20 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri (sive dabo vobis) et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Et spiritum meum ponam in medio vestri (sive dabo vobis) et faciam ut in praeceptis meis (sive iustificationibus meis) ambuletis, et iudicia mea custodiatis, et operemini (sive faciatis) ea [Vulg. tacet ea]. Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
21 Et salvos vos [Al. salvabo vos] faciam ex universis inquinamentis (sive immunditiis) vestris, et vocabo frumentum, et multiplicabo [Reposuimus frumentum, ne dum a Victorio, qui Vulgata Hebraeoque textu nitebatur, sed a Vatic. quoque ms. et Rabano admoniti. Erat praeterea manifestum ex S. Patris expositione illud ab eo positum. Multiplicabitur, inquit, eis frumentum, de quo efficitur coelestis panis, et non patientur ultra famem sermonis Dei. Nihilosecius Martian. cum Erasmo retinuit fructum.] illud, et non imponam (sive dabo) vobis famem, et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
22 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestrae, et scelera vestra. Non propter vos faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis. Confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel. Haec dicit Dominus Deus: In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et habitari fecero urbes, et instauravero ruinosa, et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris, dicent: Terra illa inculta (sive deserta) facta est ut hortus voluptatis, et civitates desertae, et destitutae atque [Vulg. quaecumque] suffossae, munitae sederunt.
23 Et scient gentes quae derelictae fuerunt in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, et plantavi inculta: ego Dominus locutus sim, et fecerim. Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc inveniet me domus Israel (sive quaerar domui Israel) ut faciam eis [Vulg. in eis]. Multiplicabo eos sicut gregem hominum (sive ut oves homines) ut gregem sanctum (sive ut oves sanctas) ut gregem (sive oves) Ierusalem in solemnitatibus eius: sic erunt civitates desertae, plenae gregibus (sive ovibus) hominum, et scient quia ego Dominus. Perspicua sunt quae dicuntur, et omnis sensus montium Israel, qui prius deserti fuerant, et postea restituti, nunc manifestius ponitur.
24 Redditque causas Deus quare populum Israel captivitati tradiderit, et propter suam clementiam pollicetur reducturum se eos in terram Iudaeam, et multo ampliora tributurum, quam abstulerat. Quod quidam Iudaeorum referunt ad Zorobabel tempora, quando, Cyro rege Persarum laxante captivitatem eorum, de tribu Iuda, et Beniamin plurimi reducti sunt in Iudaeam. Alii vero ad mille annorum regnum referunt, quando sub Christo, quem putant esse venturum, ut civitas exstruatur Ierusalem, et aedificetur templum, de quo in ultima parte huius prophetiae dicturi sumus. Et interim, ut Iudaicas fabulas relinquamus, et interminabiles genealogias, iuxta consuetudinem nostram, breviter περικοπὴν huius capituli percurramus, et quid nobis videatur, iuxta ecclesiasticam intelligentiam disseramus.
25 Domus Israel, hoc est, populus Iudaeorum habitavit quondam in terra sua, hoc est, in terra Iudaeae, quando educta est de Aegypto; sed polluerunt eam in viis et in studiis, sive idolis suis, et intantum exstitere polluti, ut immunditiae mulieris menstruatae comparati sint. Propter quod Deus effudit indignationem suam super eos, pro sanguine prophetarum atque iustorum, quem fuderant super terram, dicente in Evangelio Salvatore: Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt [Matth. XXIII, 37]. Et iterum [Matth. XXIII, 35]: Amen, amen dico vobis: requiretur sanguis qui effusus est a generatione hac a sanguine Abel iusti, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem effuderunt inter altare et templum. Non solum autem effuderunt sanguinem, sed et polluerunt terram sceleribus suis [II Paral. XXIV]. Quamobrem dispersit eos, vel sub Babylonia captivitate, vel sub Romana: quando vere effuderunt sanguinem Christi, et ventilati sunt in terras, quomodo paleae ventilantur, et iuxta vias suas, et inventiones pessimas iudicati, ita ut in gentibus quoque ad quas captivi ducti fuerant, polluerent nomen sanctum Dei: eo quod per irrisionem dicerent universae nationes: Ecce populus Dei iste est, qui se iactabat proprie nosse cultum Dei.
26 Quod cum vidissem, ait, non propter eos, sed propter nomen meum sanctum (Creator enim omnium sum) peperci eis, et sanctificavi illos, et gloriae pristinae restitui, ita ut super credentes, et ab errore conversos, effunderem aquam mundam Baptismi salutaris, et mundarem eos ab abominationibus suis, et ab universis erroribus, quibus fuerant occupati, et darem eis cor novum, ut crederent in Filium Dei, et spiritum novum, de quibus David loquitur: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis [Psal. L, 21]. Et considerandum, quod cor novum, et spiritus novus detur per effusionem et aspersionem aquae.
27 Quando autem cor novum datum fuerit et spiritus novus, tunc auferetur de corde Iudaico omnis duritia, quae lapidi comparatur, ut pro lapideo corde sit cor carneum, molle et tenerum, quod spiritum Dei in se possit recipere, et inscribi litteris salutaribus. Tunc ambulabunt in praeceptis Domini, et custodient iudicia eius, et habitabunt in terra confessionis, quam dederat patribus eorum Abraham, Isaac, et Iacob, et cunctis sanctis ac prophetis, et erunt in populum Dei, et Dominus erit eis in Deum, quod praesenti tempore comprobatur.
28 Cumque salvati fuerint, vocabit Dominus frumentum, et multiplicabit illud. Nisi enim granum tritici cadens in terra, mertuum fuerit, ipsum solum manet [Ioan. XII, 24]. Et nequaquam patientur famem [Amos. VIII, 11]: non famem panis et sitim aquae, sed famem audiendi sermonem Dei, quam passus est ille qui a Patre profectus, omnem quam acceperat substantiam, dissipavit: quando famis necessitate cogente, porcorum pastus est siliquis [Luc. XV]. Tunc multiplicabitur fructus ligni, hoc est, sapientiae, de quo scriptum est: Lignum vitae est omnibus qui requirunt eam [Prov. III, 18]: et genimina agri in similitudinem Iacob, cuius odor erat quasi odor agri pleni, cui benedixit Dominus [Genes. XXVII, 27]. Nec ultra portabunt opprobrium famis in gentibus, quod hodieque Iudaeorum patitur incredulitas: sed postquam beatitudinem fuerint consecuti, imitabuntur Apostolum qui dicit: Non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei [I Cor. XV, 9]. Et recordabuntur viarum suarum pessimarum, et studiorum non bonorum, quibus offenderant Deum: et displicebunt eis iniquitates suae, et scelera sua quibus prius erraverant.
29 Haec autem omnia tributurus est Dominus, non propter eos qui proprio errore perierunt; sed propter nomen sanctum suum. Unde provocat domum Israel, ut confundatur et erubescat super prioribus vitiis, et suum intelligat Creatorem. Postquam autem mundaverit credentium ex Iudaeis populum ab iniquitatibus suis, et habitari fecerit urbes Ecclesiae, et instauraverit ruinosa quae in synagogis conciderant, et terra confessionis fuerit exculta caeremoniis Dei, quae quondam visa est desolata omnibus sanctis, qui terrenae conversationis opera praetereunt: tunc omnes dicent: Quomodo terra Iudaea quae quondam fuerat inculta, nunc habet similitudinem paradisi Dei; et civitates Iudaeae, quae desertae fuerant et destitutae, et sua incredulitate suffossae, nunc erectae et munitae sunt in confessione, et nomine Domini Salvatoris? ita ut omnis creatura cognoscat, et multitudines Angelorum, quae terram ambiunt Israel, quod Dominus dissipatas aedificaverit civitates, et incultas plantaverit regiones, et quod pollicitus fuerat per prophetas, opere compleverit.
30 Nec hoc erit liberalitatis suae in populum quem salvaverit contentus munere; sed multo maiora praestabit. Invenietur enim a domo Israel, qui multo tempore quaesitus fuerat, et non inventus. Et postquam invenerit eum, multiplicabit eos sicut oves: non brutorum animantium, sed oves hominum, quae rationis confessionisque sunt plenae, sicut oves sanctas et greges Ierusalem, in qua proprie Dei cultus, et visio pacis est, in solemnitatibus eius quando comedimus azyma sinceritatis et veritatis [I Cor. V], et Agni carnibus vescimur et cruore potamur, et in septem hebdomadibus, et in tabernaculis huius saeculi Dominica festa celebramus, ut civitates quondam desertae plenae fiant gregibus hominum, et hac ratione cognoscant, quod ipse sit Dominus, qui cuncta praestiterit.
31 Haec iuxta historiae veritatem, immo iuxta prophetiae fidem: quomodo populus Israel restituatur in integrum statum, et reliquiae populi Iudaeorum, Apostolo Paulo docente [Rom. IX, 11], salvae sint in Apostolo, et in omnibus qui ex Iudaeis in principio crediderunt, et usque hodie redeunt ad Ecclesiam, breviter dixisse sufficiat. Nunc tropologiae eadem brevitate aperiendus est sensus.
32 Quicumque de domo est Israel, et cernit pacem Christi, quae exsuperat omnem sensum, habitat in terra sua, hoc est, Ecclesia, vel in carnis hospitio, quod ei a Deo traditum est. Sin autem polluerit utramque terram in viis suis pessimis, et immunditiae mulieris menstruatae fuerit comparatus: effundit Deus indignationem suam super eum, pro sanguine, vel suo, vel eorum, quos scandalizaverit, et effuderit super terram, et perversis cogitationibus quibus polluit eam.
33 Tunc dispergetur in gentes, ut incredulis coaequetur, et ventilabitur in terra instar palearum, ut a frumento Ecclesiae separetur, et iudicetur secundum vias suas. Quod si nec sic senserit peccatum suum, sed polluerit nomen sanctum eius, dicent omnes inter quos habitarit: Ecce populus Dei, ecce qui egressus est de terra eius, immo proiectus.
34 Sin autem egerint poenitentiam, et sanctificatus fuero in medio eorum, tunc omnis gentilium turba cognoscet, quod ego eos tollam de terris, in quas dispersi erant, et reducam in terram Ecclesiae, et effundam super illos nequaquam aquas Baptismi salutaris, sed aquas doctrinae et sermonis Dei: et mundabo illos ab omnibus inquinamentis suis, et ab universis idolis atque erroribus quae in suo corde simulaverant.
35 Et dabo, inquit, eis cor novum, quod per peccatum perdiderant, et spiritum rectum innovabo in cordibus eorum. Et auferam cor lapideum, cor videlicet incredulum; et dabo cor carneum, molle, et tenerum; quod Dei praecepta suscipiat; ita ut ambulent in praeceptis meis, et faciant iudicia; quae prius neglexerant, et habitent in terra quam dederam patribus eorum, magistris videlicet atque doctoribus: et rursum sit populus Dei, et Dominus eis vertatur in Deum, quem prius offenderant.
36 Tunc salvabuntur ab universis inquinamentis suis, et multiplicabitur eis frumentum, de quo efficitur coelestis panis; et non patientur ultra famem sermonis Dei; et multiplicabitur in eis lignum sapientiae, et genimina in eorum pectore complebuntur. Nec erunt ultra opprobrium in gentibus; sed postquam misertus fuerit eorum Deus, recordabuntur viarum suarum pessimarum, et scient ubi fuerint, et displicebunt sibi in inquitatibus suis.
37 Quod dicit Dominus, non propter illos, sed propter suam se facere clementiam. Unde et cohortatur errantes, ut confundantur, et erubescant in viis suis, et restituantur in urbes Ecclesiae, quae rursum habitentur ab eis, et omnia quae in eis corruerant, aedificentur: et ad pristinas redeant caeremonias, et terra quondam deserta, quae accolis et peregrinis, et mundi huius conversationem transeuntibus visa fuerat desolata, revertatur in pristinum statum; omnesque mirentur, et dicant: Terra illa inculta, terra deserta, in qua omnes quondam periere virtutes, nunc facta est quasi hortus voluptatis et paradisus Dei; et civitates quondam desertae, quae Deum hospitem non habebant, et destitutae erant a Spiritu sancto, et suffossae credulitate, munitae erunt fide Christi: ut sciant omnes in circuitu, quod Dominus aedificaverit animas dissipatas, et plantaverit in eis, atque conseverit cunctarum virtutum arbores; et ipse rebus praestiterit, quae sermone promisit.
38 Rursumque cohortatur sermo propheticus poenitentes, ut etiam cum regressi fuerint in Ecclesia, semper requirant Dominum, et inveniant cum: ut multiplicentur redeuntium turbis greges Domini: non iumentorum et brutorum animantium, sed greges hominum, qui fidei rationisque sint pleni, greges sancti, greges urbis Ierusalem, in cunctis solemnitatibus, quas Dei clementia receperunt; ut postquam civitates Domini huiuscemodi gregum multitudo compleverit, tunc sciant omnes, quod ipse sit Dominus.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, 1, XXXV <<<     >>> XXXVII
monumenta.ch > Hieronymus > 36