monumenta.ch > Hieronymus > 35
Hieronymus, in Ezechielem, 1, XXXIV <<<     >>> XXXVI

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 11, Caput XXXV

1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone (sive converte) faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo (sive ad eum) et dices illi, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum, atque desertum. Urbes tuas demoliar (sive in urbibus tuis faciam solitudinem): et tu desertus eris, et scies, quia ego sim [Vulg. tacet sim] Dominus: eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manu [Al. manus] gladii (sive et assederis domui Israel fraudulenter in manu gladii), in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae.
2 Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te (sive quoniam in sanguine peccasti) et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. Et dabo montem Seir desolatum et desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem (sive homines et iumenta). Et implebo montes eius occisorum suorum (sive vulneratorum): in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque torrentibus interfecti gladio cadent.
3 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis (sive scies) quoniam ego sum Dominus [Vulg. addit Deus]: eo quod dixeris: duae gentes et duae terrae (sive regiones) meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quia faciam iuxta iram (sive inimicitiam) tuam: et secundum zelum tuum, quem fecisti, odio habens eos, et notus efficiar tibi [Vulg. per eos] cum iudicavero te, et scies quia ego sum Dominus. Audivi universa opprobria tua (sive vocem blasphemiarum tuarum) quae locutus es, (sive quia locutus es) de montibus Israel, dicens, deserti nobis dati sunt ad devorandum, et insurrexistis [Vulg. surrexistis] super me ore vestro (sive magnifice locutus es super me ore tuo): et derogastis adversum me (sive vociferati estis contra me) verba vestra: ego audivi. Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam: sicuti gavisus es super haereditate domus Israel, eo quod fuerit dissipata; sic faciam tibi: Dissipatus (sive desertus) eris, mons Seir: et omnis Idumaea, et scient, quia ego sum Dominus. Illud autem quod in LXX additum est, et consumentur, in Hebraico non habetur.
4 Si semper in prophetis esset sermo Dei, et iuge in pectore eorum haberet hospitium, numquam tam crebro Ezechiel poneret: Et factus est sermo Domini ad me dicens. Sed quia ob humanam fragilitatem, et vitae huius necessitates, interdum recedebat ab eis, propterea Ioannes Baptista loquitur: Qui misit me baptizare, ipse dixit mihi: Super quem videris Spiritum sanctum in specie columbae descendentem et manentem in eo, ipse est [Ioan. I, 33]. Numquam enim proprium esset in Christo quod additur, et manentem in eo, nisi ab aliis nonnumquam recederet.
5 Alioquin et ad Moysen loquitur Deus: Auferam de spiritu qui est in te [Num. XI, 17]: quem utique non haberet, nisi ad eum a Domino descendisset. Omnis autem istius capituli prophetia est contra montem Seir, filiorum videlicet Esau et Edom, qui Graeca et nostra lingua appellantur Idumaei, eo quod tempore necessitatis et angustiae, quando Iudas capiebatur a Babyloniis, insultaverint eis, et eiecto populo Iudaeorum, sibi putaverint terram traditam ad possidendum, et non solum non susceperint fratres [Legimus cum Victorio, ad mss. codicum vetustiorumque editionum fidem. Martianaeus cum Erasmo incommodo sensu, susceperint filios, videlicet Iacob fratris sui, sed, etc. Nam, inquit laudatus Victor., de filiis Esau, non de ipso Esau, cuius frater erat Iacob, sermo fit. Erant autem illi fratres filii Iacob, utpote ex duobus orti germanis.] suos, filios videlicet Iacob; sed persecuti sint, et concluserint in manus gladii.
6 Unde manifestius interpretatus est Symmachus, Sanguinem tuum odisti, et sanguis persequetur te. Prophetatur autem quod et ipse capiendus sit, et redigendus in solitudines sempiternas, et rerum fine cognoscat esse iudicem Deum, eo quod dixerit: Duae gentes, et duae regiones meae sunt; vel Idumaeorum et Iudaeorum, vel certe Iudae et Israel, duarum videlicet et decem tribuum.
7 Et locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti nobis dati sunt ad devorandum, non considerans quod haec contra Deum blasphemia redundaret. Unde sequitur: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam. Et est sensus: cum omnis terra Iudaea receperit pristinum statum, tu permanebis in solitudine sempiterna: Quodque infertur: Sicuti gavisus es super haereditate domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi, in LXX non habetur, sed sub asteriscis de Theodotionis editione additum est.
8 Omnis autem ira Dei illuc proficit contra montem Seir, ut cum fuerit dissipatus, et ipse, et universa Idumaea cognoscant, quia ipse sit Dominus. Haec iuxta historiam, et sensum magis quam verba cursim dixerim. Transibo ad anagogen, et studio brevitatis pauca perstringam. Pone, inquit, sive converte faciem tuam adversum montem Seir. Et significanter ait, converte, ab alia prophetia ad aliam prophetiam.
9 Faciem autem non corporis, sed animi, de qua dicit et Apostolus: Nos autem omnes revelata facie, gloriam Domini contemplantes [II Cor. III, 18]. Mons autem Seir, qui interpretatur hispidus et pilosus, contraria fortitudo accipienda est, quae praesidebat genti filiorum Esau, et se contra populum Iuda, id est, confessionis et verae fidei erexerat. Quod si prudens lector opposuerit, quomodo in isto loco Seir, hoc est, hispidus et pilosus, intelligatur in malam partem, cum Elias quoque vir pilosus dictus sit [IV Reg. I]: breviter respondebo, de Esau scriptum esse, quod rufus fuerit, et quasi pellis hispidus [Genes. XXV]: de Elia vero quod vir tantum pilosus. In Esau qui sanguinarius et cruentus, pelli hispidae comparatur, mortalium operum, et ipsius mortis indicium est, in Elia virilitatis argumentum. Quamobrem et habitatio eius in solitudine et conversationis austeritas, non solum virum, sed et virum fortissimum demonstrabat.
10 Porro Iacob qui supplantaverat Esau, et primogenita eius acceperat [Genes., X], quia simpliciter habitabat domi, et non erat venator, sicut gigas Nemrod: idcirco levis appellatur et nitidus. Videamus ergo quid dici praecipiat Deus ad montem, sive contra montem Seir. Ecce ego ad te, mons Seir, non mittam Angelos, nec aliis utar ministris, sed ipse ad te veniam, et extendam manum meam super te, et habitum percutientis assumam, et dabo te desolatum atque desertum, ut qui male habitabaris, et plurimos habebas impietatis tuae socios, intantum ut et urbes exstrueres, imperiumque tibi proprium vendicares: nunc desolatus cum urbibus tuis, quas et Ieremias destruere iubetur atque suffodere [Ierem. I, LI], ut bonas pro eis exstruat civitates, in eo proficies, ut scias quod ego sim Dominus, quem ante solitudinem tui nosse non poteras.
11 Omnis autem causa peccati est, quod fueris inimicus sempiternus. Unde dicit et psalmus: Irascimini, et nolite peccare [Psal. IV, 5], ut cito conciliemur inimicis, et odia charitate mutemus. Sed non talis mons Seir, qui super inimicitias sempiternas conclusit, sive obsedit filios Israel dolo in manu gladii. Ex quo intelligimus, quod quicumque gladium arripuerit contra filios Dei, et dolose aliquid egerit, et obsederit eos, tradatur in manus gladii, sicut mons Seir in tempore iniquitatis extremae, quando dies pessimi sunt, et mundus in maligno positus est [I Ioan. V], et multiplicata iniquitate, refrigescit charitas multorum.
12 Est autem et aliud peccatum montis Seir: ut quoniam oderat sanguinem iustorum, quem singulis persecutionibus cupiebat effundere, ab ipso sanguine sustineat persecutionem. Unde et sub altari sanctorum animae clamitant, et ultionem a Domino sui sanguinis deprecantur [Apoc. VI]. Et auferuntur de monte Seir, euntes et redeuntes, id est, omnis habitator, sive homines et iumenta quae salvantur in Ecclesia, de quibus scriptum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine [Psal. XXXV, 5]. Quod in monte Seir utrumque deletur, ut et hi qui videntur aliquid habere rationis; et illi qui simplici fide contenti sunt, Deo iubente, dispereant.
13 Et implentur montes eius vulneratorum et occisorum. Et non solum montes, qui ad impietatis verticem pervenerunt: sed colles quoque, hoc est, inferiores discipuli montis Seir, et valles quae in ima depressae sunt, sive torrentes, qui turbidas habent aquas, et hinc inde collectas, venientesque de superbia, vel, iuxta LXX, campi [Al. campos], qui medii inter colles et valles sunt.
14 Hi omnes interfecti cadent gladio Domini, et extentae manus eius, atque percutientis, ut redigantur in solitudines sempiternas; et si quae erant civitates, hoc est, conciliabula malae habitationis, et ipsae dispereant, et desinant in malam partem habere consensum, et dividantur linguae eorum [Genes. XI], ne turrem blasphemiae contra Deum possint exstruere; et redactae in solitudinem atque desertum, cognoscant quod ipse sit Dominus.
15 Nec sufficit monti Seir tanta dixisse, quae praeteritus sermo narravit: sed hoc quoque per superbiam locutus est: Duae gentes, et duae terrae, sive regiones meae sunt, Idumea videlicet et Iudaea, et haereticos, et Ecclesiasticos possidebo pariter. Et hoc, inquit, dixisti, cum Dominus esset ibi, qui suo populo praesidebat.
16 Propterea iurat Dominus, et dicit: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quod iuxta iram tuam, qua saeviebas in populum Dei, et zelum tuum quo persequebaris Christi familiam, odio habens eos quos possidere cupiebas, cum te percussero et iudicavero, tunc tibi notus efficiar, et scies quod opprobria tua et blasphemias non alio referente, cognoverim: sed ipse audierim quae locutus es contra montes Israel, dicens: Deserti nobis dati sunt ad devorandum.
17 Montes Israel, Moysen, prophetas et apostolos debemus accipere, quos haeretici et haereticorum princeps diabolus sibi putant traditos ad devorandum: quando aut rarus, aut nullus in Ecclesia reperitur, qui possit pugnare pro montibus Domini, et eorum lacerationem sua voce defendere. Et insurrexistis, inquit, super me ore vestro, sive magnifice locuti estis, non ut putatis contra montes, sed per illos adversum me, et rogastis [Al. derogastis], sive clamastis adversum me. Omnes enim preces vestrae, o mons Seir, et socii montis Seir, de quibus supra dictum est [Ezech. XXXV, 8]: Implebo montes eius, et colles, et valles, et campos, sive torrentes, fuerunt adversum me: nequaquam preces, et orationes, ut putatis ad Deum, sed clamores, vociferationes, atque blasphemiae. Unde et Dominus comminatur, et dicit: Sicuti gavisus es super haereditate domus Israel, quando tuis persecutionibus dissipata est, atque lacerata et in toto orbe dispersa: sic faciam tibi.
18 Laetante enim universa terra viventium, terraque sanctorum, et omnibus conversis ad servitutem Dei, tu dissipatus eris, mons hispide, mons pilose, et omnis Idumaea, opera videlicet terrena, et cruori et sanguini dedita, ut tunc cognoscas quod ipse sim Dominus, qui alibi sum locutus: Ego sum Dominus Deus vester.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, 1, XXXIV <<<     >>> XXXVI
monumenta.ch > Hieronymus > 35