monumenta.ch > Hieronymus > 34
    >>> XXXV

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 11, Caput XXXIV

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta de pastoribus (sive ad pastores) Israel, propheta, et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel qui pascebant semetipsos. (Sive: O pastores Israel, numquid pascunt pastores semetipsos?) Nonne greges pascuntur a pastoribus? (Sive nonne oves pascunt pastores?) Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non solidastis (sive confortastis): et quod aegrotum, non sanastis: quod fractum, non alligastis, et quod abiectum erat (sive errabat) non reduxistis; quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (sive quod forte erat, afflixistis labore). Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor (sive pastores), et factae sunt in devorationem omnibus bestiis agri, et dispersae sunt. Erraverant greges mei (sive oves) in cunctis montibus, et in universo colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei (sive oves) et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret (sive qui reduceret). Propterea, o pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei (sive oves) in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor (sive pastores): neque enim quaesierunt pastores [Vulg. addit mei] gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant.
2 Propterea, pastores, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum [Vulg. tacet meum]; nec pascant amplius pastores semetipsos (sive oves), et liberabo gregem meum (sive oves) de ore eorum, et non erunt ultra eis in escam.
3 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum (sive quando fuerit caligo, et nubes in medio ovium suarum separatarum): sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. Et educam eas (sive eos) de populis (sive de gentibus), et congregabo eas (sive eos) de terris (sive regionibus), et inducam eas (sive eos) in terram suam, et pascam eas (sive eos) in montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terrae.
4 In pascuis uberrimis pascam eas (sive eos), et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum (sive ovilia eorum): ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam (sive requiescere), dicit Dominus Deus.
5 Quod perierat, requiram, et quod abiectum erat (sive erraverat) reducam: et quod confractum fuerat, alligabo, et quod infirmum erat, consolidabo (sive confortabo): et quod pingue et forte, custodiam, et pascam illas in iudicio (sive cum iudicio). Vos autem, greges mei (sive oves meae), haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus, et pecus, arietum et hircorum. Nonne satis vobis erat pascua bona [Vulg. pascuam bonam] depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcabatis [Vulg. conculcastis] pedibus vestris, et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis [Al. turbastis]. Et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos [Vulg. vos]: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue, et macilentum (sive inter pecus forte et infirmum): pro eo quod lateribus, et humeris [Additum vestris, quod tantum sit penes LXX, Victorius expunxit.] vestris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras.
6 Salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus (sive inter arietem et arietem). Et suscitabo super eas [Vulg. ea hic atque infra] (sive eos) pastorem unum qui pascat eas (sive eos), servum meum David: ipse pascet eas (sive eos): et ipse erit eis in pastorem.
7 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum. Et faciam cum eis pactum (sive testamentum) pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra, et qui habitabant [Vulg. habitant] in deserto securi dormient in saltibus. Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam (sive dabo) imbrem in tempore suo, pluviae benedictionis erunt.
8 Et dabit lignum agri (sive dabunt ligna camporum) fructum suum, et terra dabit germen suum (sive fortitudinem): et erunt (sive habitabunt) in terra sua absque timore (sive in spe pacis): et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas (sive torquem) iugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi (sive servire eos facientium). Et non erunt ultra in rapinam gentibus: neque bestiae terrae devorabunt eos: sed habitabunt confidenter (sive in spe) absque ullo terrore. Et suscitabo eis germen nominatum (sive plantationem pacis: et non erunt ultra imminuti (sive pereuntes) fame in terra, neque portabunt amplius opprobria gentium.
9 Et scient quia ego sum Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus. Vos autem greges mei, grex [Vulg. greges] pascuae meae (sive oves) homines estis, et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. Saepe commonui editionem me utramque miscere, ut librorum vitem magnitudinem, in his dumtaxat, quae non multum a se in translatione discordant.
10 Post captam Ierusalem, postquam annuntiavit in Babylone qui fugerat, locutus est de his qui habitabant in ruinosis Ierusalem, et deinde ad eos qui in captivitate positi, nihilominus perseverabant in malitia, prophetae verba audire nolentes: nunc ad pastores, id est, ad principes sermonem dirigit, quorum vitio oves, id est, populi dissipati sunt.
11 Et hoc notandum, quod a duodecimo anno, decimo mense, quinta mensis transmigrationis, sive captivitatis Iechoniae, et qui cum eo capti fuerant, usque ad vicesimum et quintum annum, quando super montem urbis aedificatae templum exstruitur, et incredibilia Ecclesiae sacramenta panduntur, nullus in medio annus, nullumque tempus est positum; sed simpliciter dicitur: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere ad illas et ad illos, ut intelligere debeamus omnia quae leguntur tredecim annis, diversis dicta temporibus; et tamen certa inter se spatia temporum non habere.
12 Ad pastores autem Israel sermo dirigitur, quos vel reges, vel principes, Scribas et Pharisaeos, ac magistros Iudaici populi debemus accipere. Vel certe in Evangelico populo, episcopos, presbyteros, et diaconos: aut iuxta mysticos intellectus, Angelos singularum Ecclesiarum, ad quos scripsit Ioannes in Apocalypsi sua [Apocal. I], et quorum Angeli quotidie vident faciem Dei [Matth. XVIII]. Primumque dicitur: Vae pastoribus Israel, qui cum gregem Domini pascere debeant, et saluti illius providere, pro sua festinant luxuria.
13 Unde magnopere cavendum est, et observanda illa praecepta: Ne quaeras iudex fieri, ne forte non possis auferre iniquitates [Eccli. VII, 6]. Et iterum: Quanto maior es, tanto magis te humilia, et in conspectu Domini invenies gratiam [Eccli. III, 29]. Et rursum: Ducem te constituerunt, ne eleveris: sed esto inter eos quasi unus ex illis [Eccli. XXXII, 1]. Unde et Apostolus, quasi parvulum atque lactentem inter discipulos esse se dicit [I Cor. III]. Quodque sequitur: Lac comedebatis, et lanis operiebamini, per metaphoram pastorum ad principes loquitur, de quibus et in alio loco scriptum est: Qui devorant plebem meam sicut escam panis [Ps. LII, 5]. In lacte omnes escas intellige: in lanis, multiplicem vestium varietatem.
14 Quod autem dicitur: Et quod crassum erat, occidebatis, de divitibus populi loquitur, quos mali principes in Ecclesiis iugulare narrantur, dum eos [Al. eis] praedicant, et vitia eorum increpare non audent. De quibus et propheta dicit: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitam pedum vestrorum supplantant [Isa. III, 12]. De quibus et Iacobus loquitur [Iacob. II, 3], quod cum ingressi fuerint ad eos pretiosis circumdati vestibus, et annulo aureo, honorantur ab eis, et sanctis pauperibus dicitur: Tu vero sede in scabello, sive in terra, aut sta.
15 Isti quod infirmum est, non confortant, sive consolidant. Unde et Paulus loquitur: Suscipite infirmos [Rom. XIV, 1]. Et: infirmum in fide assumite. Et: Multi inter vos infirmi, et aegrotantas. Ad quos mittitur sermo divinus, de quo scriptum est in Psalmis: Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de corruptionibus eorum [Ps. CV, 10]. Et quod fractum est, ait, non alligant: nequaquam mortalia in populis considerantes vulnera, qualis est adulter, homicida, sacrilegus.
16 Et quod abiectum est, sive quod errare viderint, non reducunt, permittentes eos ab haereticis decipi. Et quod perierit, non requirunt, non tam perditos salvare cupientes, quam eos, qui sunt in Ecclesiis devorare: sed cum austeritate imperantes eis, et cum potentia, quod proprie ad supercilium episcoporum pertinet, eorum videlicet, qui operibus dedecorant nominis dignitatem, et pro humilitate assumunt superbiam, ut honorem se putent consecutos, non onus: et quoscumque in Ecclesia viderint praepotentes, et Dei habere sermonem, opprimere nituntur. Unde iuxta Septuaginta scriptum est: Et quod forte erat, affligebatis labore.
17 Et dispersus est populus Dei, vel vitiis, vel errore haereticorum: eo quod non esset pastor bonus, qui poneret animam suam pro ovibus: sed omnes mercenarii, qui lucra tantum de gregibus considerant, et cum lupum viderint, fugiunt. Quorum negligentia, grex Domini devoratur a bestiis agri, de quibus scriptum est: Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae agri, catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi [Ps. CIII, 20, 21]. Et disperguntur, et errant in cunctis montibus, qui elevantur contra scientiam Dei, et universo colle excelso, qui per haereticam superbiam, Ecclesiasticam despiciunt simplicitatem.
18 Et super omnem faciem terrae disperguntur; terrena, non coelestia requirentes. Et non erat qui requireret, nec qui reduceret: quia deliciis occupati, gregis Domini [Al. dominici] damna non curant. Unde ad malos pastores sermo fit Domini, quia ista, et ista fecistis, quae supra exposui, et quae secundo enumerat: Ecce ego ipse ad pastores veniam, et requiram gregem meum de manu eorum, quibus expedit, ut mola asinaria alligetur ad collum [Matth. XVIII], quam ut minimum scandalizent de populo meo.
19 Et haec erit eorum poena vel maxima, ut ultra non pascant gregem meum: ne sub occasione ovium seipsos pascant, et opes congregent: Et liberabo populum meum de ore eorum. Requiram, inquit, de manu, et liberabo de ore, quod avidis faucibus devoratur. Cum autem requisierit oves, visitat eas quasi aegrotantes atque macilentas, et pastorum negligentia dissipatas: et liberabit de omnibus locis in die nubis, et caliginis, de qua loquitur et Ioel: Adest dies Domini, et prope est dies tenebrarum et caliginis, et dies nubis, et nebulae [Ioel. II, 1, 2]. Tunc educentur de terris, ut inducantur in terram suam, quae est terra viventium: et ipse eas pascet in montibus Israel, de quibus loquitur David: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi [Ps. CXX, 1]. Et non solum in montibus, sed in rivis, et in cunctis sedibus terrae, in pascuis uberrimis, et in monte excelso, de quo Isaias, et Michaeas plenius vaticinantur [Isa. II] [Mich. IV, VII]: sive in montibus excelsis Israel.
20 Ibi requiescent in herbis virentibus, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit: Super aquas refectionis educavit me [Ps. XXII, 1, 2]. Et pascentur in pascuis pinguissimis super montes Israel. Est infinita promissio, spesque beatitudinis, quando ipse Dominus pollicetur dicens: Ego pascam oves meas; et nequaquam eas committam malis pastoribus, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus, ut requiescant in sinu Abraham, Isaac et Iacob.
21 Tunc quod perierat in gentium populis, requiretur: et quod erraverat in haereticorum persuasione, reducetur: et quod confractum fuerat, alligabitur: et quod contritum, atque infirmum, consolidabitur; ut impleatur quod scriptum est: Qui sanat infirmitates eorum, et alligat contritiones eorum [Ps. CII, 3]. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L, 19]. Unde et sanctus loquitur: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea [Psal. VI, 2]. Et in tricesimo septimo Psalmo (Vers. 4) poenitens: Non est, inquit, pax ossibus meis a facie peccatorum meorum: et quod pingue, ait, et forte, custodiam: ne voretur a bestiis.
22 Et pascet oves suas in iudicio, sciens cui ovi quae pascua debeantur. Diversae enim sunt mansiones apud Patrem [Ioan. XIV]. Et: Non iudicat Pater quemquam: sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V]. Haec autem adversum pastores locutus est: nunc loquitur ad oves, id est, ad populum: et ad utriusque pecoris gregem, id est, ovium et caprarum: et non solum ad oves et capras, sed et ad arietes et hircos, qui sunt in gregibus principes, quibus ait: Nonne vobis satis erat, quod bonis Scripturarum pascuis vescebamini? sed insuper reliquias pascuarum vestrarum conculcabatis [conculcabitis] pedibus.
23 Et cum aquam eloquiorum Dei purissimam biberetis, reliquas aquas pedibus turbabatis, ut populus meus conculcata a vobis pascua, et turbidas aquas manducaret et biberet, et vestro vitio, quod per se bonum erat, corruptum violatumque susciperent. Quod et omnes quidem haeretici faciunt, ut carpant eloquia Scripturarum, et quantum in se est, maculent.
24 Sed et ecclesiastici viri qui dogmatum non custodiunt veritatem, sed de suo corde confingunt, magistramque habent praesumptionem suam, simili errore retinentur. Qui cum populo persuaserint vera esse quae fingunt, et in theatralem modum plausus concitaverint et clamores, immemores fiunt imperitiae suae, et adducto supercilio, libratisque sermonibus, atque trutinatis, magistrorum sibi assumunt auctoritatem.
25 Videamus igitur, quod sit iudicium inter pecus et pecus: et quo iudicio iudicet eos bonus pastor et verus, qui accepit omne iudicium a Patre. Ecce, inquit, ipse ego iudico inter pecus pingue et macilentum, sive inter forte et infirmum. Fortes enim lateribus, et humeris suis impingunt atque collidunt infirma pecora, et cornibus ventilant, nescientes in lege taurum cornupetam debere puniri [Exod. XXI]. Impingebant autem lateribus, et cornibus ventilabant, donec dispergerent, et eiicerent oves foras.
26 Superbia enim maiorum, et praepositorum iniquitate, frequenter pelluntur de Ecclesia: ut dispergantur a Domino, quos ipse salvavit. Sed non dimittet eos ultra Dominus in rapinam, et iudicabit inter pecus et pecus: non inter nomina dignitatum, quibus tument praepositi; sed inter hominem et hominem, iuxta id quod uterque servus est Domini.
27 Tunc suscitabit pastorem unum, qui dicit in Evangelio: Ego sum pastor bonus [Ioan. X, 11]; servum suum David secundum id quod formam servi dignatus est assumere [Philip. II]; qui David interpretatur, manu fortis. Ipse pascet eos, et Dominus erit eis in Deum, vel Filius et Pater, vel certe pastor iuxta assumptam carnem: Dominus autem, et Deus, iuxta Verbum quod erat in principio apud Deum.
28 Qui David, proficientibus pecudibus in rationale animal, nequaquam pastor vocabitur, sed princeps in medio eorum, de quo scriptum est: Medius autem vestrum stat, quem vos ignoratis [Ioan. I, 26]. Tunc ponet cum eis pactum pacis, nequaquam bellorum, atque discordiae, quia factus est in pace locus eius [Psalm. LXXV], sed pacis Christi, quae exsuperat omnem sensum [Philip. IV], qui dicit: Pacem meam de vobis: pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Et cessare faciet bestias pessimas de terra, vitia, vel perturbationes, quibus animae vexantur humanae: vel adversarias potestates, a quibus impugnantur.
29 Et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. Dominus enim revelabit condensa silvarum, et in templo eius omnes dicent gloriam [Psal. XXVIII, 9]. Eiectis autem bestiis, et redacta terra in solitudinem, ab istiusmodi animantibus securi dormient, et dicent: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo [Psal. XXVI, 1]? Et ponet eos, qui securi dormient in circuitu montis, vel collis sui, et erunt benedictio. Tunc dabit imbrem in tempore suo, et pluviae benedictionis erunt, quas in Deuteronomii benedictionibus pollicetur [Deut. XXVIII]. Et dabit, inquit, lignum vitae, de quo in Genesi scriptum est [Genes. II]: lignumque sapientiae, de quo dicitur, Lignum vitae est omnibus qui assumunt eam [Prov. III, 18]. Dabit autem fructum suum, quando et terra dederit fructum suum: sive ligna regionum, sanctorum plurima multitudo.
30 Et terra dabit germen suum: Veritas enim de terra orta est [Ps. LXXXIV, 12]. Et erunt in terra sua absque timore, sive in spe pacis, in terra viventium, in terra mansuetorum, de qua scriptum est: Beati mites; quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. V, 4]: ut rerum omnium felicitate cognoscant quod ipse sit Dominus: quando contriverit catenas, vel circulum ferreum iugi eorum, quo quasi gravissimo premebantur imperio, et eruerit eos de manu imperantium, sive servitute affligentium eos.
31 Servus est enim unusquisque eius a quo vincitur. Et nequaquam erunt ultra in rapinam daemoniacis gentibus; nec bestiae terrae devorabunt eos de quibus diximus: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore, iuxta superiorem expositionem. Et suscitabo, inquit, eis germen nominatum, sive plantationem pacis, quae loquitur in Evangelio: Ego sum vitis vera [Ioan. XV, 1]. Et non erunt ultra imminuti fame in terra. Ergo fames in terrenis est: fames autem audiendi sermonem Dei, quae sub pastore bono, et germine nominato, atque omnium sermone celebrato, et plantatione pacis, nequaquam erit in terra; neque amplius opprobriis gentium subiacebunt, ut dicant: Ubi est Dominus Deus eorum [Psal. CXIII, 10]? Et scient post haec omnia, quod non solum ipse sit Dominus, quod et supra quoque dixerat; sed cum additamento, quod Dominus omnium proprie Deus eorum sit cum eis, qui dicit in Evangelio ad Apostolos: Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus, usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Cum autem fuerit ipse Dominus Deus eorum, tunc et ipsi erunt populus eius, non quilibet, sed qui meruerint appellari domus Israel.
32 Ac ne putaremus universa quae dicta sunt, ad pastores, et oves hircosque et arietes pertinere, solvit aenigma, immo metaphoram, et ponit manifestius: Vos autem oves meae, et oves pascuae meae homines estis. Omnis igitur sermo divinus de hominibus est, ad quos dicit: Ego sum Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.
Hieronymus HOME



    >>> XXXV
monumenta.ch > Hieronymus > 34