1 | Undecimus in Ezechielem explanationum liber in extrema sui parte contra Gog et Magog vaticinium continebit, et usque ad exordium civitatis in monte positae, et templi in ea siti veniet . Quem si, adiuvante Domino, et sua mysteria disserente, potuero ad calcem usque perducere, diu mihi erit multumque dubitandum, utrum ad spiritale templum debeam mittere manus, an aperte ignorantiam confiteri: praesertim cum et apud Iudaeos, et apud nos super interpretatione eius grande silentium sit: aliis in futuro tempore exstruendum esse censentibus: aliis bono quidem animo, sed imperito, scientibus spiritualia esse quae dicuntur, et tamen ipsa spiritualia, quomodo disseri debeant, nescientibus. Et interim, ut praesentis operis cura nos teneat, scias, o virgo Christi Eustochium, orandum tibi esse pro nobis. |
2 | In prophetia difficillima illud breviter admoneo, quod vir nostrae aetatis haud ignobilis, ad Imperatorem scribens, super hac natione dixerit: Gog iste, Gothus est; cui qua ratione possint omnia quae in ea scripta sunt coaptari, non est meum, sed eorum qui hoc putant, disserere. |