Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 10, Caput XXXIII
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis (sive hominem unum de suis), et constituerit eum super se speculatorem; et ille viderit gladium venientem super terram; et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo. |
2 | Audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit: veneritque gladius, et tulerit (sive comprehenderit) eum: sanguis ipsius super caput eius erit. Sonitum (vel vocem) buccinae audivit, et non se observavit, sanguis eius in ipso erit: si autem se custodierit, animam suam salvabit. Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina; et populus non se custodierit, veneritque gladius, et tulerit de his [Vulg. eis] animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. |
3 | Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si me dicente ad impium, impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur: sanguinem autem eius de manu tua requiram. Si autem annuntiante te ad impium, ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur: porro tu animam tuam liberasti. Rursum ad prophetam sermo fit Domini, qui aliquanto siluerat tempore, eo quod non possit propheta, nec humana fragilitas iuge ad se atque continuum sustinere vaticinium; et loquitur eadem quae in superioribus continentur. |
4 | Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo verbum, et comminaberis eis ex me, in eo quod dicam iniquo, morte morieris, et non annuntiasti ei, nec locutus es ut annuntiares iniquo, et converteretur a viis suis et viveret, iniquus ille in iniquitate sua morietur, et sanguinem eius de manu tua requiram. |
5 | Et tu si annuntiaveris iniquo, et non conversus fuerit ab iniquitate sua, et a via sua, iniquus ille in iniquitate sua morietur, et tu animam tuam liberasti [Al. liberabis]. Quae si diligenter inspicias, intelligis similia quidem esse: sed non eadem, dum in plerisque discordant. Et hoc in omnibus Scripturis sanctis observare debemus, ubi videtur aliqua similitudo esse sententiae, non in omnibus eadem dici: sed vel subtrahi pleraque, vel addi, et singulorum inter se verborum discrepantium habere rationem. |
6 | Et interim priusquam ad altiora veniamus, brevis est explicanda sententia. Si speculator fuerit constitutus in populis, ut annuntiet gladium Domini iramque venientem, et, annuntiante eo populus audire noluerit, speculator liber erit, et ille qui oppressus est gladio, ipse sanguinis sui sustinebit reatum: quod si audierit, salvabit animam suam. Si autem speculator non sonuerit buccina, et populus ignorans venturum gladium nequaquam se observaverit, populus quidem in sua morietur iniquitate, attamen sanguinem morientis de speculatoris requiram manu. |
7 | Et ut sciret propheta Ezechiel generalem disputationem ad se potissimum pertinere. Et tu, inquit, fili hominis, non a terra et a populo terrae, ut supra dixi, sed a me constitutus es speculator domui Israel. Si ergo me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus ad eum, ut se custodiat, et de interitu liberetur: et ille quidem in sua iniquitate morietur, quam prius commiserat, de qua si annuntiasses, potuit liberari; sanguinem autem eius de manu tua requiram. |
8 | Quod si tu annuntiaveris atque praeceperis impio ut convertatur a viis suis pessimis, et ille hoc facere noluerit: ille quidem in sua iniquitate morietur; tu autem liberasti de interitu negligentiae animam tuam. Ex quibus verbis discimus, posse hominem quamvis iniquum, et impium, si magistri verba audierit, et egerit poenitentiam, a sua impietate salvari: nec minus magistrum subire discrimen, si docere noluerit, vel timore discriminis, vel desperatione peccantis: dum reus est sanguinis eius qui liberari potuit, et de morte erui, nisi magistri silentio concidisset, et in utroque liberum servari arbitrium, dum et in magistri voluntate est vel tacere, vel loqui, et in auditoris arbitrio vel audire, et facere atque salvari, vel contemnere, et proprio perire contemptu. |
9 | Nec statim sequitur: ut quia propheta praedicit, veniat quod praedixit. Non enim praedicit ut veniat, sed ne veniat: nec quia Deus loquitur, necesse est fieri quod minatur, sed ideo comminatur, ut convertatur ad poenitentiam cui minatur, et non fiat quod futurum est si verba Domini contemnantur. Possumus autem tripliciter locum istum disserere: ut terra quae sibi speculatorem constituit, vel iuxta litteram, terra Iudaea sit, vel iuxta spiritualem intelligentiam, Ecclesia, quae saepe de novissimis populi sui speculatorem eligit, illum videlicet, quem et Apostolus scribens ad Corinthios assumit iudicem [I Cor. XV], vel certe anima credentis, quae mentem atque rationem praeponit populo ac turbae cogitationum suarum: ut non omnia cogitationum incentiva suscipiat, sed iudicet atque discernat quae sectanda sibi, quaeve fugienda sint. |
10 | Speculator terrae Iudaeae, vel rex potest intelligi, vel propheta: speculator autem Ecclesiae, vel episcopus, vel presbyter, quia a populo electus est, et Scripturarum lectione cognoscens, et praevidens quae futura sint, annuntiet populo, et corrigat delinquentem. Unde magnopere formidandum est, ne ad hoc officium accedamus indigni et assumpti a populo, negligentiae nos demus atque desidiae: et quod his peius est, deliciis ventrique et otio servientes, honorem nos accepisse putemus, non ministerium. |
11 | Siquidem Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare [Matth. XX, 28]: et pedes discipulorum lavit [Ioan. XIII], ut ostenderet omnes sordes et vitia a magistris in discipulis debere dilui atque purgari. Nec statim respondeamus, quid prodest docere, si nolit auditor facere quod docueris? Unusquisque enim ex suo animo atque officio iudicatur. |
12 | Tu si locutus non fueris, ille si audire contempserit. De magistris negligentibus Salomon loquitur: Sapientia abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque [Eccli. XX, 32]? Tale quid significatur et in Evangelio [Marc. IX], quod qui scandalizaverit unum de minimis Ecclesiae, expediat ei ut alligetur ad collum eius mola asinaria, et abiiciatur in profundum, quam in specula constitutus, plurimis noceat. |
13 | (Vers. 10 seqq.) Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel, sic locuti estis dicentes: Iniquitates nostrae, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus, quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: Nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini a viis vestris pessimis: Et quare moriemini, domus Israel? Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccaverit; et impietas impio non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua, et iustus non poterit vivere in iustitia sua, in quacumque die peccaverit. |
14 | Etiam si dixero iusto, quod vita vivat; et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Sin autem dixero impio, morte morieris; et egerit poenitentiam de peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, pignus restituerit [Vulg. addit ille impius], rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet, et non morietur. Omnia peccata [Vulg. addit eius], quae peccavit, non imputabuntur ei: iudicium et iustitiam fecit, vita vivet: Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini, et ipsorum via iniusta est. |
15 | Cum enim recesserit iustus a iustitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque iudicium et iustitiam, vivet in eis. Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel. Si negligenter legamus, videtur nobis eadem prophetia esse, quae supra in qua dicitur: Numquid volens cupio mortem iniqui, dicit Dominus, nisi converti eum a via sua mala et vivere [Ezech. XVIII, 23]? Et in fine eiusdem prophetiae: Convertimini et redite ab universis impietatibus vestris, et non erunt vobis in tormentum iniquitates [Ezech. XVIII, 30]. Ibi enim ad eos sermo fit, qui volunt agere poenitentiam, et iustitia peccata delere, ut cum fiducia convertantur, et pleno animo agant poenitentiam. |
16 | Hic autem ad eos loquitur qui magnitudine peccatorum, immo impietatum suarum, desperant salutem et dicunt: Iniquitates nostrae, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? Et est sensus: Cum semel nobis mors proposita sit, et vulneribus nostris nulla medicina possit restituere sanitatem, quid necesse est laborare, et frustra consumi, et praesentem vitam non cum desperatione transigere, ut saltem hac fruamur, quia futuram perdidimus? Quibus respondet Deus, non velle se mortem impii, sed ut revertatur et vivat. |
17 | Et apostropham facit ad impios desperantes: Convertimini a viis vestris pessimis. Atque ut sciamus qui sint impii ad quos loquitur, sequens sermo demonstrat: Quare moriemini, domus Israel? Vita autem et mors in hoc loco non haec significatur, qua omnes communi cum bestiis lege naturae vel vivimus, vel morte dissolvimur; sed illa de qua scriptum est, Placebo Domino in regione viventium [Psal. CXIV, 9]; et, Anima quae peccaverit ipsa morietur. |
18 | Et a speciali commonitione quia Israel domui loquebatur, ad generalem transit disputationem: quod et iustum praeteritae non salvent iustitiae, si novis sceleribus fuerit occupatus, et peccatorem vel impium antiqua peccata non perdant, si operibus iustitiae veteres emendarit errores: Deumque non praeterita in utroque iudicare, sed praesentia. |
19 | Si dixero, inquit, iusto, vita vives, et ei praemia iustitiae pollicitus fuero, confisusque ille peccaverit, omnes iustitiae eius pristinae oblivioni tradentur, et praesenti iniquitate morietur: nec mea est mutata sententia, cum non possim in eodem homine peccatore reddere quod iusto promiseram. |
20 | E contrario si peccatori, et impio fuero comminatus et dixero: Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur; et ille egerit poenitentiam, bonisque operibus veterem emendarit errorem, ita ut iudicium faciat, et iustitiam, pignus restituat, rapinamque reddat, in mandatis vitae ambulet, nec faciat quidquam iniustum: nonne debet vita, quae Christus est vivere, et nequaquam mori, cum comminatio peccatoris iustum punire non debeat? Tale quid loquitur sermo divinus ad Ieremiam quando descendit in domum figuli, et audit vel promissa, vel comminationem Dei id agere, ut vel homines provocent ad salutem, vel deterreant a peccato [Ierem. XVIII]. Unde qui dicunt: Non est aequa via Domini, arguuntur quod ipsorum sit iniqua sententia, habentium oculum pessimum, et nequaquam nova, sed vetera iudicantium. |
21 | Quibus omnibus demonstratur, nec peccatorem salutem desperare debere, si agat poenitentiam: nec iustum in sua confidere iustitia, si perdiderit negligenter quod magno labore quaesierat. Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur, in quibus autem praesens prophetia discrepet a praeterita, et in quibus loquatur similia, collatio utriusque poterit indicare. |
22 | Porro quid sit iudicium facere et iustitiam, pignus restituere, rapinam reddere, in mandatis vitae ambulare et caetera, in hoc eodem propheta supra diximus. |
23 | (Vers. 21, 22.) Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense [Vulg. tacet mense], quinta mensis transmigrationis (sive captivitatis) nostrae: venit ad me qui fugerat (sive qui salvatus fuerat) de Ierusalem, dicens. Vastata (sive capta) est civitas. Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius. Undecimo anno regni Sedeciae, quinto mense, capta est civitas Ierusalem. |
24 | Haec autem prophetia, duodecimo anno, decimo mense, quinta mensis captivitatis, sive transmigrationis, quando captus est Iechonias [Al. cum Iechonia]. Ex quo ostenditur, post unum annum et quatuor menses, et viginti quinque dies, capta Ierusalem, venisse Babylonem unum civium Ierusalem, qui nuntiaret captam urbem atque vastatam. Ante unum autem diem quam veniret qui ista narraret, vesperi facta est manus Domini ad Ezechielem prophetam, quae aperuit os eius quod diu clausum fuerat, et quidquid erat ille dicturus, hic factum ante replicavit: nec siluit amplius, videns prophetiam suam opere completam, et nequaquam dubitare populum qui erat in Babylone, vel eos qui capti erant de vaticinio prophetali. |
25 | Tunc enim aperitur os prophetae, quando quod prius nuntiaverat, opere monstrarit effectum: et tota libertate proclamat, qui nequaquam futura, sed vel praesentia, vel transacta demonstrat. Hoc secundum litteram. Caeterum iuxta anagogen, si Ezechiel interpretatur fortitudo Dei: Christus autem est Dei virtus, et sapientia [I Cor. I, 24], hoc intelligendum, quod capta Ierusalem et subversa, quicumque perfidiam Iudaeorum potuerit evadere, quales fuerunt apostoli, et reliquiae quae salvae factae sunt, ipse Christo nuntiat omnes caeremonias Iudaeorum esse subversas, quas quidam usque hodie observandas putant, non audientes illud Apostoli: A gratia excidistis qui in Lege iustificamini [Galat. V, 4]. Mirorque hominum pertinaciam, id velle sermone defendere, quod opere implere non audeant, nisi forte sub pelle ovium, id est, Christianorum, lupi celantur Iudaici. Quid defensor [Al. defensores et personant] synagogae in Christi Ecclesiis personat? Capta ergo Ierusalem atque subversa, aperitur os Domini per apostolos, et apostolicos viros, qui possunt dicere: Os meum apertum est ad vos, o Corinthii; et: Apertum est mihi ostium magnum et efficax [II Cor. VI, 11]. Et illud: Os meum aperui, et attraxi spiritum [Psal. CXVIII, 131], quod numquam tacere poterit, nec audire cum Israel: Audi, Israel, et tace: sed in toto orbe resonabit, et Christi Evangelium pandet [Al. pandetur] gentibus. |
26 | Unde iuxta hunc sensum et duodecimus annus ad duodecim refertur tribus, et decimus mensis ad tempus propitiationis Iudaicae, quae Graece dicitur ἱλασμός: et quinta dies mensis ad sensus carneos, quae omnia, capta Ierusalem, et Evangelio succedente, deleta esse, et transisse monstravimus: et vespere, hoc est, in consummatione mundi factam manum Domini ad verum Ezechiel, qui futuras ruinas urbis cecinerat per prophetas, et mane impletas esse monstravit. |
27 | (Vers. 23 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel loquentes, aiunt: Unus erat Abraham, et possedit terram: nos autem multi sumus [Vulg. tacet sumus], nobis data est terra in possessionem. Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid [Al. numquam] terram haereditate possidebitis? Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluistis, et terram haereditate possidebitis? Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant gladio cadent, et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur. |
28 | Et dabo terram in solitudinem, et in desertum, et deficiet superba fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, eo quod nullus sit qui per eos transeat. Et scient quia ego sum Dominus, cum dedero terram eorum [Vulg. tacet eorum] desolatam et desertam, propter universas abominationes suas, quas operati sunt. Et tu, fili hominis, filii populi tui [Vulg. addit. qui] loquuntur de te iuxta muros, et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum loquentes: Venite, et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino. |
29 | Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus (vel quomodo populus congregari solet); et sedent coram te populus meus, et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos; et avaritiam suam sequitur cor eorum (sive ut in LXX continetur: Quoniam mendacium in ore eorum ipsi faciunt, et post abominationes suas cor eorum graditur. Sequitur): Et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur, et audient verba tua, et non facient ea, et cum venerit quod praedictum est, ecce enim venit: tunc scient quod propheta sit in medio eorum. Primum sciendum, quod octo plus vel minus versus ab eo loco quem posuimus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, usque ad eum locum ubi scriptum est: Haec dices ad eos, sic dicit Dominus Deus, in LXX non habetur, qui cum multis aliis, et haec praetermiserunt, sive interpretata ab eis, scriptorum paulatim sublata sunt vitio. Et Latini nostri, immo invidi Christiani, et ut apertius dicam, Grunnianae factionis haeredes, adversum nos latrant, cur iuxta Hebraicum disseramus: quasi nolentibus ingerendi sint cibi, et non his epulae praeparentur qui eas cum gratiarum actione suscipiunt. Certe si nobis non habent fidem, legant alias editiones, Aquilae, Symmachi, et Theodotionis; interrogent Hebraeos non unius loci, ne eos a me redemptos iactitent, sed diversarum provinciarum; et cum errori meo vel imperitiae cunctos viderint consonare, tunc se intelligant nimium esse prudentes, et magis cupere dormire quam discere; habitentque in septuaginta cellulis Alexandrini Phari, ne vela perdant de navibus et funium detrimenta suspirent. Haec contra invidos: nunc quod proposuimus disseramus. |
30 | Capta, ut diximus, Ierusalem temploque subverso, pauperes terrae, de quibus scribit Ieremias [Ierem. XXXIX], soli relicti fuerant in Ierusalem, qui vineas et agros colerent, et in ruinis incensae urbis habitarent. Cumque deberent agere poenitentiam super his propter quae captivitas venerat, seipsos cassa spe decipientes loquebantur: Unus fuit pater noster Abraham, et tamen hanc terram haereditate possedit, non quod ipse possederit, sed quod semen eius terram repromissionis acceperit. Si igitur ille unus in tantos multiplicatus est populos, nos multo plures qui relicti sumus in terra Iudaea, et habitamus in urbibus desertis ac ruinosis, utique multo amplius multiplicabimur, ut possideamus plures quod unus ille possedit. |
31 | Quibus respondit Dominus: Abraham unum fide possedisse terram repromissionis. Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam [Genes. XV, 8]. Istos autem incredulitate, et sceleribus occupatos, etiam si plures sint, possidere non posse. Simulque enumerat quid facientes offendant Deum, sex videlicet genera peccatorum. |
32 | Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias, hoc est, ad idola vestra, et sanguinem funditis, hoc est, homicidium perpetratis: numquid ista facientes poteritis terram haereditate retinere? Nec hoc estis scelerum fine contenti, sed statis in gladiis vestris quotidie, parati ad occidendum, et imitantes Esau, qui stetit, et vixit in gladio suo, facitis abominationes incredibiles, videlicet libidinum turpitudines, et unusquisque uxorem proximi sui polluit; ut in eo sit sceleratior, quod amici, et proximi polluerit uxorem. Et cum haec, inquit, faciatis, arbitramini vos terram haereditate retenturos? Responde igitur eis, o propheta, et hanc super eos ex meo sermone prome sententiam. |
33 | Iuro per memetipsum, quod qui habitant in ruinosis, et parietinis, gladio cadant: et qui in agris sunt, sive in campo, a bestiis devorentur: et qui in muratis, sive in praesidiis ac speluncis, Dei iram vitare non possint, sed fame moriantur, et pestilentia. Et dabo, inquit, terram Iudaeam in solitudinem, et deficiet superba fortitudo eius, quae quondam fuerat fortitudo. |
34 | Superbis autem resistit Deus, et humilibus dat gratiam [Iacob. IV, 6]. Montes quoque, et omnia deserentur, et in tantam venient solitudinem, ut nullus per eos transeat, et tunc nequaquam confident in multitudine sua pauci qui remanserant; sed cognoscent solitudinis magnitudine quod ego sim Dominus, qui dedi terram in desertum propter omnes abominationes quas operati sint. |
35 | Haec dicta sint adversus eos qui, capta Ierusalem omnique Iudaeorum regione vastata, pauci habitabant in ruinosis, et in desertis urbibus villulisque. Nunc veniamus ad tropologiam, et iuxta consuetudinem nostram, latam disputationem stringamus potius quam disseramus. Omnis haereticus in parietinis habitat, et desertis, et possidere se putat terram Israel, dicitque: Si Abraham fide sua unus homo in tantam venit beatitudinem, ut semen eius multiplicaretur sicut arena maris, et sicut astra coeli: quanto magis nos plures terram Israel, hoc est, cernentium Deum, et Iudaeam confessionis Dominicae possidebimus? Quibus respondit Dominus: Ille possedit terram fidei merito; vestra autem infidelitas, immo blasphemia terram Israel, id est Ecclesiam possidere non poterit. |
36 | Primum enim comeditis in sanguine, effundentes eorum sanguinem, quos scandalizatis. Deinde oculos vestros levatis ad immunditias vel abominationes vestras, quas de vestro animo confixistis: cum debueritis imitari ecclesiasticum virum, et dicere: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo [Ps. CXXII, 1]. Tertio sanguinem funditis, non vivificantes eos quos seduxistis, sed interficientes. |
37 | Nec vobis sufficit tria ista fecisse, sed statis in gladiis vestris, hoc est, perseveratis in pravitate sententiae, et parati estis ad caedes, et fecistis abominationes, ea agentes in cubilibus quae turpe est loqui, et uxorem proximi vestri polluistis, ecclesiasticam videlicet conversationem, quotidie de complexu Christi deceptos rapere festinantes. |
38 | Et cum haec feceritis, putatis vos terram Israel haereditate tenturos? Quibus loquitur Deus, quod quicumque in ruinosis haereticorum habitaverit conciliabulis, gladio cadat Ecclesiastico, de quo scriptum est: Gladii ancipites in manibus eorum [Ps. CXLIX, 6]. Et in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium [Matth. X]. Et servus, qui se luxuriae tradit; et otio, dividetur, id est, mucrone ferietur, et pars eius ponetur cum infidelibus [Luc. XII]. Et qui in agro sive in campo est, bestiis tradetur ad devorandum, quas propheta vitare desiderans, deprecatur: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi [Ps. LXXIII, 19]. Qui autem in praesidiis et in muratis est, de quibus scriptum est: Civitates firmas ascendit iustus, et destruxit munitiones earum, in quibus confidebant impii [Prov. XXI, 22]; et versatur in speluncis, de quibus dicitur: Scriptum est, Domus Patris mei domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum [Matth. XXI, 33]: iste fame sermonis Domini, et peste morietur, et dabitur omnis terra haereticorum in solitudinem, ita ut frangatur eorum superbia, et redigantur montes in solitudinem, qui sibi altitudinem scientiae promittebant. |
39 | Qui montes vocantur Israel, quia sub Christi nomine deceptos quosque supplantant: nullusque per eos transibit, nec dicere poterit quod Moyses: Transiens videbo visionem hanc magnam [Exod. III, 1]; habitatores enim sunt perversorum montium, non peregrini, et accolae: ut cum haec passi fuerint, tunc cognoscant, quod ipse sit Dominus, qui dederit terram eorum in solitudinem propter abominationes quas operati sunt. |
40 | Sequitur: Eadem quidem die, et eodem tempore, hoc est, duodecimo anno, decimo mense, in quinta mensis, quando venit qui fugerat de Ierusalem, et quando locutus est propheta ad eos qui erant in terra Iudaea, et aeternae possessionis sibi spem pollicebantur, et iubet prophetae ut dicat populo qui in Babylone versatur, et habitat cum eo, et arguat eos super insidiis blandientibus, qui prophetae verba audire desiderant, non ad animae salutem, sed ad aurium voluptatem. |
41 | Isti iuxta muros sedebant, et in ostiis domorum: nequaquam in sensum prophetae intrare cupientes; sed mutuo se hortantur et dicunt: Venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino; et sic veniunt quasi populus qui ingrediatur Ecclesiam Dei, et sedent coram te, populus meus, qui meum esse se dicit, et nolunt facere quod audierunt. |
42 | Istiusmodi mihi videntur eorum similes, qui theatralibus luduntur carminibus: et vel tragoedos audiunt, vel comoedos, et ibi cum voluptate palpantur: ita ut cum egressi fuerint a te, replicent ea, et decantent, et dulci sono se decipiant. Et audient, inquit, verba tua et non facient ea. Tales sunt usque hodie multi in Ecclesiis, qui aiunt: Venite audiamus illum et illum, mira eloquentia praedicationis suae verba volventem: plaususque commovent, et vociferantur, et iactant manus, et quae operibus neglexerant, postquam advenisse cognoverint (necesse est enim evenire quod propheta Dei sermone pronuntiat), tunc incipient approbare, et nosse, quod cuncta quae audierant, non fuerint hominis verba, sed Domini, qui per prophetam, et virum ecclesiasticum locutus est. |