monumenta.ch > Hieronymus > 31
    >>> XXXII

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 10, Caput XXXI

1 Et factum est in undecimo anno, tertio, mense, una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius: Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Assur quasi Cedrus (sive Cyparissus) in Libano, pulcher ramis et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes (sive in medio nubium) elevatum est cacumen eius. Aquae nutrierunt illum: Abyssus elevavit [Vulg. exaltavit] eum: flumina eius manabant in circuitu radicum eius, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
2 Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis (sive campi): et multiplicata sunt arbusta (sive rami), et [Haec verba, et elevati sunt rami, ex Vatic. ms. et Rabano suffecimus post Victorium, qui ad Scripturae dumtaxat testimonium suppleverat: Martianaeus cum Erasmo praetermisit.] elevati sunt rami eius prae aquis multis. Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia coeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbra [Vulg. umbraculo] illius habitabat coetus gentium [Victor. gentium plurimarum, ad Vulgatae instar, Hebraeo, ipsaque subnexa Hieronymi expositione assentientibus. Nam universarum proprie est LXX, πᾶν πλῆθος ἐθνῶν: nisi si Hieronymus utramque posuit lectionem, gentium plurimarum (sive universarum).] universarum. Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatione (sive multitudine) arbustorum (vel ramorum) suorum: [Idem ad Vulgatae rursum atque Hebraei textus fidem, erat enim radix illius iuxta aquas multas. Sed et Rabanus consentit in ea quam supplet voce multas.] erant enim radices illius iuxta aquas. Cedri (sive Cyparissi) non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, et abietes (sive pini) non adaequaverunt summitatem eius, et platani (vel abietes) non fuerunt aequae (vel similes) frondibus (sive ramis) illius. Omne lignum paradisi Dei (sive in paradiso Dei) non est assimilatum ei et pulchritudini eius, quoniam speciosam [Vulg. speciosum] feci eam [Vulg. eum], et multis condensisque frondibus, et aemulata sunt eam omnia ligna voluptatis (sive deliciarum) quae erant in paradiso [Vulg. addit Dei]. Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimata [al. sublimatus] est in altitudinem, et dedit summitatem suam virentem atque condensam (sive in medio nubium), et elevatum est cor eius in altitudine sua: tradidi eam (sive eum) in manu fortissimi (sive principis) gentium: faciens faciet ei: (sive et faciam perditionem eius): iuxta impietatem eius eieci eam. [Rescribimus post Victorium succident. Manifesto enim, inquit, foedoque errore succedent legebatur antea: nam succident habent Hebr., Graec., Vulg. et commentarius ipse Hieronymianus.] Et succident eam alieni et crudelissimi nationum (sive pestilentes gentium), et proiicient eam super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis rupibus (sive campis) terrae, et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae, et relinquent eam. In ruina eius habitaverunt (sive requieverunt) omnia volatilia coeli, et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis.
3 Quamobrem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum: neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa (sive in nubibus): nec stabunt in sublimitate [Vulg. eorum] sua omnia quae irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum.
4 Haec dicit Dominus Deus: in die quando descendit ad inferos, indixi [Al. induxi] luctum (sive luxit eum abyssus): operui eum abysso, et prohibui flumina eius et coercui aquas multas. [Victorius Contristatus est, etc., pro contritus, ex Vulgata reponit, atque Hebraeo , quod aut obtenebrari significat, aut contristari. Alterum, quod est contritum, verterunt LXX.] Contritus est (sive contenebratus) super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt (sive defecerunt). A sonitu ruinae eius commovi (sive commotae sunt) gentes, cum [Antea erat deducerent. Nos Victorio hic assentimur praeter Scripturae textus, Brixianos mss. codices proferenti.] deducerem eum (sive eam) ad infernum cum his qui descendebant (sive descendunt) in lacum; et consolata sunt in terra infirma omnia ligna voluptatis (sive deliciarum) egregia atque praeclara in Libano: universaque irrigabantur aquis. Nam et ipsi cum ea (sive cum eo) descendent (sive descenderunt) ad infernum ad interfectos (sive vulneratos) gladio, et brachium (sive semen) uniuscuiusque [Pro habitantium, Rabanus, et Victorius ad Vulgatae exemplar sedebit. Legitque mox (sive in medio vitae suae perierunt) ipso verbo perierunt, utpote τῶν LXX intra lineas recepto, suffectisque vocibus, in medio, ex eorumdem interpretatione; nihil enim in Hebraeo est cui verbum Graecum ἀπώλοντο, perierunt, respondeat.] habitantium sub umbraculo eius, in medio nationum (sive vitae suae) perierunt. Cui assimilatus es, o inclyte, atque sublimis inter ligna voluptatis! Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam, in medio incircumcisorum dormies, cum his qui interfecti sunt gladio. [Iterum cum Rabano Victorius, Ipse est Pharao. Cui lectioni subnexa cumprimis Hieronymiana expositio suffragatur, ubi S. Pater cum Septuaginta virali propriam versionem componit.] Sic Pharao et omnis multitudo eius, dicit Dominus Deus. Utramque editionem ex more commiscui, ubi tamen plurimum discrepabant, ne duplex propositio augeret librorum magnitudinem. Ac primum sciendum, quod quaecumque dicuntur de rege Assyriorum futuro tempore, in LXX quasi transacta memorantur, et sic vel ad arborem, vel ad principem loquitur Assyriorum, ut tam, masculino quam feminino genere de una persona intelligatur, dum et arbor refertur ad Assyrium, et Assyrius in arbore nominatur.
5 Nec de rege Babylonio in praesenti sermone ulla fit mentio; ne videatur contra captivum populum positum [Al. positus] in Chaldaea, dominorum atque regnantium iracundiam provocare, sed dicitur de rege Assyriorum, qui eo iam tempore captus fuerat a Chaldaeis, et omne robur Assyriorum Babylonio subiacebat imperio.
6 Unde et decem tribus, hoc est, Israel, Assyrii capiunt; duas autem, hoc est, Iudam et Beniamin, Chaldaei superant, et urbem subvertunt Ierusalem. Dicturus igitur contra Pharaonem regem Aegypti, et populum eius sermo divinus, tali adversum illum est usus exordio: Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Assur quasi Cedrus in Libano, et reliqua.
7 Et est sensus: Non mireris si a Babyloniis sis vincendus atque periturus, et tuum perditurus imperium, omnesque opes Aegyptiae destruendae sint, cum Assur multo te fortior, eodem Chaldaeo superante, deletus sit. Describitque potentiam regis Assyrii sub figura arboris Cedri, iuxta Hebraicum, iuxta LXX, Cyparissi, in monte Libano constitutae, quae sit pulchra ramis et condensa frondibus, et ad nubes usque subrecta, quae idcirco tantum crevit, quod non aquis, sed abyssis, hoc est, aquis abundantissimis irrigetur.
8 Abyssus enim multitudo sonitus aquarum: ita ut omnes aves nidos fecerint in ramis eius, et sub frondibus illius genuerint omnes bestiae saltuum. Et ne dubitaremus quae essent coeli volatilia, quae silvarum bestiae, apertius posuit: Et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum. Cedri, inquit, [Contendit Victor. legendum, seu cyparissi: nam vocem Hebraicam Hieron. cedros semper vertit, LXX vero cyparissos.] et cyparissi, abietes, sive pinus et platani, sive cyparissi, non fuerunt aequae ramis illius.
9 Et ne sigillatim de cunctis arboribus diceret, et omnia, inquit, ligna paradisi Dei non sunt assimilata illi, et pulchritudini eius. Per quae nonnulli intelligunt non de rege dici Assyrio, sed de contraria fortitudine, quae in sermone Tyri inter Cherubim dicitur esse generata, et pretiosis distincta lapidibus, et postea ad terrena suo vitio concidisse, qui et in Isaia cadens, Lucifer appellatur [Isa. XIV], et in Evangelio signatur a Domino: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem [Luc. X, 12]. Sed nos haec omnia ut interim sequamur historiam hyperbolicῶs dicta intelligamus, quod tantae Assyrius fuerit potentiae, et sic cunctas oppresserit nationes, ut se Angelorum fortitudini compararit.
10 Omnia autem metaphorice sub altissima cedro, sive cyparisso dicuntur ad Assyrium, interfectioque illius appellatur succisio. Quodque sequitur: Tradidi eam in manu fortissimi gentium, regem Babylonium vocat, ut quod vicit Assyrium, non propriae fortitudinis, sed divinae intelligat potestatis. Iuxta impietatem, inquit, eius eieci eam, ut occulte Babylonium moneat, non debere esse crudelem, nec opprimere populum Dei, qui sibi traditus sit, ne similia patiatur ab Assyrio, qui crudelis et impius fuit.
11 Et succident illam alieni, et crudelissimi nationum; sive, iuxta LXX, pestilentes: quod numquam diceret [Al. voluit dicere] positus in Chaldaea, ne illum adversum gentem suam commoveret. Proiicitur quoque super montes, et in cunctis convallibus corruunt rami eius, et confringuntur in rupibus, et a cunctis derelinquitur populis, hoc est, volatilibus coeli et bestiis campi, et in tantam veniet perditionem, ut omnes arbores quae putabantur excelsae comparatione Assyriae arboris, suo exemplo elevari, et in sublime erigi ultra desistant, nec stent in altitudine sua, sed illa succisa, omnes metu pariter succidantur.
12 Quodque per translationem dictum erat, fit manifestius. Omnes, ait, traditi sunt (subauditur reges in mortem) ad terram ultimam (hoc est, ad infernum), in medio filiorum hominum (nequaquam inter arbores) ad eos qui descendunt in lacum. Haud dubium quin inferna significet. Post succisionem arboris Assyriae, sive in die quando descendit ad inferos Assyrius, et induxit [Al. indixit] Dominus luctum, rursum per translationem de eo loquitur, quod opertus sit abysso, iuxta illud quod scriptum est: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me [Ps. LXVIII, 3]; et omnia flumina, omnes videlicet nationes, eum ultra rigare cessaverint, et contristatus sit, sive contenebratus super eam, id est, arborem, vel eum, id est, Assyrium, Libanus.
13 Ac ne putaremus de arbore esse sermonem, sequitur: A sonitu ruinae eius commovi gentes. Quae enim tanta ruina esse unius arboris potest, ut ad sonitum eius universae commoveantur gentes? Cum deducerem [Al. deducerent], inquit, eam ad infernum, iuxta litteram, arbor ad inferos deduci non potest cum aliis qui in lacum, id est, ad inferos descendebant.
14 Et consolata sunt in terra infima, in corde videlicet terrae, omnia ligna voluptatis, sive deliciarum, quod Hebraice appellatur EDEN, ut nemorosos saltus, silvasque significet egregias atque praeclaras, quae fuerunt in Libano, et irrigabantur aquis. Nam et ipsae arbores cum eo, hoc est, Assyrio descendent in infernum, ad interfectos, sive vulneratos gladio.
15 Ligna gladiis non vulnerantur, sed caeduntur, nec descendunt ad infernum. Et brachium, inquit, sive semen (quoniam apud Hebraeos sermo ZARA, [Nimirum diversitate lectionis; nam vocalium quae olim aberant, nulla est hic ratio. Videsis infra Commentar. in Daniel. XI, 31, ubi et varia eius vocis apud Veteres interpretatio annotatur: quod enim vulgo habetur, Et brachia ex eo stabunt, alius interpretatus est, Et semina ex eo stabunt.] utrumque significat), requiescet in umbraculo eius in medio nationum, nequaquam silvarum, sed gentium. Ad extremum fit apostropha ad ipsum Assyrium, sive ad Pharaonem.
16 Cui assimilatus es, o inclyte, atque sublimis inter ligna voluptatis? Nullus tibi, inquit, par fuit, sed omnes reges potentia superasti, et tamen cum caeteris regibus, qui erant in comitatu tuo ad terras ultimas, id est, ad inferos deductus es, dicente Scriptura: Ingredientur ad extrema terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt [Ps. LXII, 10, 11]. In medio, ait, incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio.
17 Ostendit quae essent ligna, quae cedrus, sive cyparissus gladiis vulnerata, et iacens cum incircumcisis. Et ut extrema anterioribus iungeret, quia supra dixerat: Cui similis factus es in magnitudine tua: ecce Assur quasi Cedrus in Libano, pulcher in ramis et frondibus, et reliqua, nunc infert: Sic est Pharao, et omnis multitudo eius, dicit Dominus.
18 Quomodo, inquit, Assyrius, cedrus et cyparissus, Babylonio succidente, deiecta est: sic Pharao et populus eius, hoc est ipsa arbor et rami illius a Babylonio succidentur. Haec interim iuxta historiam dicta sint, quae plerique in consummatione mundi futura intelligunt et regem Pharaonem, hoc est eam potestatem cui Aegyptus subiecta sit, comparari regi Assyriorum potentissimo, id est, antichristo: quod si ille corruerit, utique et alii rectores tenebrarum istarum et principes mundi facilius corruant.
19 Dicamus ergo de singulis, breviter omnia perstringentes, ut non tam disseramus et explanemus obscura, quam explanare cupientibus materiam dedisse videamur. Primumque discutiendum, cur undecimo anno, tertio mense, una die mensis, factum est verbum Domini ad Ezechielem, dicens: Fili hominis, dic Pharaoni Aegypti et multitudini eius.
20 Locuturo ad Pharaonem, undecimo anno sermo fit Domini: necdum enim venerat ad duodecimum, qui numerus plenae consummataeque virtutis est. Unde et duodecim sunt filii Iacob [Genes. XXXV], a quibus postea duodecim nomina Prophetarum uno volumine continentur. Et Apostoli duodecim sunt [Luc. VI], quorum quia unus Iudas proditor fuit, in locum eius Matthias eligitur.
21 Et archisynagogi [Al. archisynagogae] filia annorum duodecim a Domino suscitatur [Marc. V]. Hemorrhousa quoque anno duodecimo recipit sanitatem. Sed quia corripitur Pharao, et postea plangitur, propterea tertius mensis et unus dies undecim annorum numero copulantur. Unde et in consequentibus duodecimo anno, mense duodecimo, una mensis, fit verbum Domini ad Ezechiel, dicens: Fili hominis, assume planctum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum.
22 Qui enim plangitur, ideo plangitur ut intelligat quanta bona perdiderit; et tamen quia Pharao erat, et brachium eius necdum fuerat colligatum, nec pristinam receperat fortitudinem: propterea in anno et in mense duodecimo, viginti novem dies adhuc remanent, ut duodecim annorum numerus compleatur. Uno igitur mensis die, sermo fit Domini ad Prophetam, et praecipitur ei ut loquatur regi Aegypti et multitudini eius.
23 In quo mirandum quod quatuor interpretes non populum dixerint, sed multitudinem. Multi enim vocati, et pauci electi [Matth. XXII, 14]. Et in lege scriptum est: Non eris cum multitudine in malo. Diciturque ad regem Aegypti: Cui similis factus es in magnitudine, sive in altitudine tua? Quod et ipse se exaltaverit, et subiaceat illi sententiae: Omnis qui se exaltat, humiliabitur [Luc. XIV, 11]: sed tamen non sit eius altitudini similis, qui quasi cedrus, sive cyparissus in Libano fuerit, pulcher ramis et frondibus nemorosus; excelsusque altitudine et ad nubes usque erexerit caput, ad quas secundum David [Psal. XXXV] veritas Dei pervenit, et quibus mandatur ne pluant super Israel imbrem.
24 Pulchritudo quoque illius praedicatur, quae in turpitudine prava voluntate mutata est [Ps. LXXVII]; ita ut dicatur de eo: Confringet Dominus cedros Libani [Ps. XXVIII, 5]: et excelsus ipse in altissimo montium Libano constitutus, quanto sublimior fuerat, tanto fortius caderet. Cuius Scriptura sancta volens altitudinem demonstrare, appellat cedrum magnam, quam nutrierunt aquae, non aquae Siloe quae vadunt cum silentio [Is. VIII], sed aquae Rasin, et aquae Aegypti, de quibus scriptum est: Quid tibi ut bibas aquas Geon [Ierem. II, 18], sive Sior? quod aquas turbidas sonat.
25 Abyssus quoque exaltavit eum super quam in principio mundi tenebrae ferebantur [Genes. I], et ad quam in Evangelio daemones ne mittantur, rogant [Luc. VIII]. Flumina eiusdem abyssi in circuitu radicum eius erant, de quibus dicitur: Quid tibi et viae Assyriorum, ut bibas aquas fluminum [Ierem. II, 18]? Et in alio loco: Ecce Dominus inducet super vos aquam fluminis fortem et multam, regem Assyriorum et omnem gloriam eius [Isa. VIII, 7]. Rivos quoque suos emisit abyssus ad universa ligna regionis, ut non solum principem mundi huius, sed et socios illius irrigaret.
26 Propterea elevatus est, et super omnia ligna altissima succrevit, et multiplicata sunt arbusta eius, et totius orbis possedit imperium dicens: Haec omnia mihi tradita sunt [Matth. IV, 9]. Et elevati sunt rami eius, qui aquis abyssi fuerant irrigati. Qui extendit, sive dilatavit umbraculum suum, ut omnes subiiceret suae ditioni.
27 In ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia coeli. Omnis enim qui facit peccatum [Ioan. VIII, 34], de diabolo natus est, et de ramorum eius numero computatur. Illa autem volatilia fecerunt nidos in ramis eius, quae iuxta viam Evangelicam comedere sementem [Matth. XIII], sive quia omnes peccaverunt, et indigent misericordia Dei [Rom. III], de quibus dictum est: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt [Ps. XIII, 3]: Idcirco in ramis eius fecerunt nidos.
28 Sequitur: Et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum, quae Christi mansuetudinem perdiderunt, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum, ut nullus esset, qui non eius [Cum Victorio regeretur, ex mss. Brixianis, legimus. Martian. cum Erasmo, tangeretur.] tegeretur umbraculo, praeter eum qui dixit: Ecce venit princeps mundi istius: et inveniet in me nihil [Ioan. XIV, 30]. Per unum enim hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors [Rom. V, 12]; et sic in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccavimus, et in Adam omnes morimur, cunctique peccavimus, et indigemus gloria Dei [I Cor. XV]. Et tamen in ipsa habitatione diversa conditio est.
29 Alii habitant in ramis eius quasi volatilia, scientiam sibi in philosophia, et in haereticorum dogmatibus pollicentes. Alii quasi bestiae ferae, immites atque crudeles: alii quasi multitudo gentium plurimarum; ut commixtos diversis vitiis significet atque peccatis. Erat autem Assur pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum, quia aquis multis radix eius fuerat irrigata, in tantum ut in paradiso Dei nulla cedrorum et cyparissorum esset altior, nec abietes pinique adaequarent sublimitatem eius; sive platani non essent aequae frondibus illius.
30 Idcirco nulla arborum in paradiso plantarum ei fuerat adaequata, quia omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius. Nequaquam enim erectae sunt per superbiam, sed scierunt humilitatem suam, neque similitudinem Dei sacrilego sibi animo vindicare conatae sunt. Quodque sequitur: Et aemulata sunt eam omnia ligna deliciarum quae erant in paradiso, sic edisserimus: Aemulata sunt ligna paradisi multitudinem ramorum eius: Multi enim vocati, et pauci electi [Matth. XX, 16]. Et; Lata et spatiosa via quae ducit ad mortem [Matth. VII, 13]. Cupit enim tantos habere in salutem, quantos Assur habuit in perditionem.
31 Unde quia Assur sublimatus est in altitudine; et dedit sublimitatem suam virentem atque condensam, sive usque ad nubes cacumen erexit, et elevatum est cor eius ut diceret: Ero similis Altissimo [Isa. XIV, 14], propterea traditus est in manu fortissimi gentium: quam intelligimus aliam detestabilem potestatem, cui traditur ad puniendum: ipse est enim inimicus et ultor; ut Assur intelligatur Antichristus, et fortissimus gentium cui traditus est, Satanas, iuxta illud Apostoli: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. II, 20]: Qui faciens faciet ei quaecumque ei a Domino fuerint imperata.
32 Ista autem cyparissus eiecta est de paradiso Dei propter impietatem suam; et succident illam alieni et crudeles, sive pestilentes in gentibus, ut impleatur illud quod scriptum est: Pestilente flagellato, stultus astutior fiet [Prov. XIX, 25]. Et iterum: Iam securis ad radices arboris posita est [Matth. III, 10]: qui [Maluit Victor. proiicient eam, ex superiori inferiorique, ut sibi videtur, contextu.] praecident eam super montes, ut corruat in superbia sua.
33 In cunctis autem convallibus corruent rami eius: ut ad tartarum deducantur omnes, qui in eius fuere comitatu, et recedant de umbraculo illius, et relinquant eam: ut volatilia coeli et bestiae terrae, quae prius sub illa fuerant, et illius umbraculo tegebantur, postea poenae eius participes sint.
34 Cumque viderint caetera ligna silvarum, sive paradisi, Assur cyparissum sententia Dei corruisse, non elevabuntur in superbiam, nec se esse aliquid aestimabunt, nec irrigationem aquarum suarum proprias arbitrabuntur divitias: eo quod omnes rami et volatilia coeli, et bestiae terrae, quae erant sub imperio Assur, deducantur in morte ad terram ultimam. De quibus scriptum est: In conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram [Ps. XXI, 30]. Et in alio loco: Ingredientur ad extrema terrae [Ps. LXII, 10]: et erunt nequaquam cum Angelis, sed cum filiis hominum, qui descendunt in lacum, sive in foveam sempiternam.
35 Cum autem ille descenderit ad extrema terrae, et pars vulpium fuerit a quibus lacerandus est: tunc luctus erit vel omnium sociorum eius, vel sanctarum fortitudinum, quae illum dolebunt ad inferos descendisse. Unde dicit Dominus: Operui eum abysso, cuius aquis fuerat ante nutritus; et prohibui flumina eius, id est abyssi, et coercui aquas multas, ne eum irrigarent, sed magis opprimerent.
36 Contristatus est super eum Libanus, in quo fuerant exaltatus, et omnia agri ligna concussa sunt, succisionem similem formidantia. A sonitu ruinae eius commovi gentes, ut nullus perditionem illius ignoraret, et deductionem ad inferos cum caeteris sociis eius. Acceperuntque consolationem omnia ligna voluptatis, id est, paradisi: dum vident et mala malis, et bona bonis restitui. Haec autem ligna Libani sunt, aquis irrigata fluminum Domini, in quibus et illa arbor fuerat irrigata quae corruit.
37 Sive omnia ligna, quae quondam fuerunt bona, et irrigabantur aquis, et in Libani altitudine morabantur, accipient consolationem, quando principem suum similia viderint sustinere tormenta. Et ipsa enim descendent ad infernum ad interfectos gladio Domini, et omnis fortitudo lignorum habitabit sub umbraculo eius, id est, in poena, in medio omnium nationum quae claustris inferni tenebuntur.
38 Post haec ad ipsum Pharaonem sermo convertitur, cui dictum fuerat in principio, cui similis factus es in magnitudine tua? et dicitur ad eum: Cui assimilatus es, o inclyte, atque sublimis inter ligna voluptatis? Nempe Assyrio qui corruit. Et tu eras inclytus atque sublimis inter ligna Eden, hoc est, deliciarum et paradisi, et ecce deductus es sicut Assyrius, cum omnibus lignis, quae quondam fuerant in deliciis, ad terram ultimam et ad inferos, et dormies non in requie, sed in poenis in medio incircumcisorum, hoc est, immundorum, et cum his qui in gladio Domini conciderunt.
39 Et ut sciamus qui sit ille cui dixerit: O inclyte, atque sublimis inter ligna voluptatis, ponit manifestius: Ipse est Pharao, et omnis multitudo eius. Sive iuxta Septuaginta, sic est Pharao, et omnis multitudo eius, ut quomodo supra Assyrius succisus est, et corruit, sic et Aegyptius subruatur.
Hieronymus HOME



    >>> XXXII
monumenta.ch > Hieronymus > 31