1 | Vellem, ut ante iam dixi, prophetias contra unam provinciam, aut unum regem, iisdem explanare libris, et nequaquam sensum lectoris dividere. Sed quid faciam longitudini, quae nisi dividatur in partes, modum voluminis egreditur; et infinita congeries, tam dictanti, quam legenti molesta est? Itaque post sermonem contra Aegyptum et planctum eius, regemque Aegypti, de cuius brachio nequaquam obvoluto, neque restituto pristinae sanitati, in ultima parte noni libri diximus, transimus ad principium decimi libri contra eumdem Pharaonem regem Aegypti, qui comparatur regi Assyrio, et post longissimam prophetiam, lamentatio super eodem assumitur, et deinceps contra omnem Aegyptum. In quibus disserendis, o virgo Christi, Eustochium, eleva cum Moyse manus ut nostra victoria tuarum orationum fructus sit. |
2 | Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis [Rom. IX, 16], Dei qui loquitur ad prophetam: Aperi os tuum et adimplebo illud [Ps. LXXX, 11]; propheta ad Dominum respondente: Aperui os meum, et attraxi spiritum [Psal. CXVIII, 331]; qui ubi vult spirat. Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (Ioan, III, 8; [II Cor. III, 17], qua libertate donavit nos Dominus. |
3 | Quam frustra se Iudaei habere iactabant dicentes: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam [Ioan. VIII, 33], multis vitiis peccatisque subiecti, et ignorantes illam sententiam: a quo quis vincitur, eius et servus est [II Petr., II, 19]. |