monumenta.ch > Hieronymus > 30
Hieronymus, in Ezechielem, , XXIX <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 9, Caput XXX

1 (Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate, vae, vae diei: quia iuxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis, tempus gentium erit. Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta eius.
2 Aethiopia et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis cum eis gladio cadent. Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii eius, a turre Syenes [Al. Soenes] gladio cadent in ea, ait Dominus [Victor. Deus pro exercituum legit, ex Hebraeo, . Ipsa autem Hieronymi versio utrumque praefert Deus exercituum.] exercituum. Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt.
3 Et scient quoniam ego Dominus, cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius. In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam, et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet. Haec dicit Dominus Deus: Et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis: ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram.
4 Et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis. Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manu pessimorum, et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum: ego Dominus locutus sum. Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis, et dux [Idem, de terra, ex Hebr. , consentiente Graeco ἐκ γῆς, et Vulgata.] in terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti.
5 Et disperdam terram Phatures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam iudicia in Alexandria, et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae, et dabo ignem in Aegypto. Quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae. Iuvenes Heliopoleos et Bubasti [Al. Bugasti] gladio cadent, et ipsae captivae ducentur.
6 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae eius: ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur. Et faciam iudicia in Aegypto, et scient quia ego Dominus. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, vaticinare, et dic: Haec dicit Adonai Dominus: O o dies: quoniam iuxta est dies, et iuxta via Domini: dies nubis, finis gentium erit.
7 Et veniet gladius super Aegyptios, et erit conturbatio in Aethiopia. Et cadent vulnerati in Aegypto, et auferent multitudinem eius, et concidentur fundamenta illius. Persae, et Cretenses, et Lydi, et Libyes et omnes commixti, et de filiis Testamenti mei gladio cadent. Haec dicit Adonai Dominus. Et concident sustentacula Aegypti, et descendent contumelia fortitudinis eius a Magdalo usque ad Syenem gladio cadent in ea dicit Adonai Dominus.
8 Et desolabitur in medio regionum desolatarum, et civitates eius in medio urbium desertarum erunt, et scient quoniam ego sum Dominus, quando dedero ignem super Aegyptum, et contriti fuerint omnes qui auxiliantur ei. In die illa egredientur nuntii a facie mea, festinantes disperdere Aethiopiae spem, et erit conturbatio in eis in die Aegypti, quia ecce veniet. Haec dicit Dominus Deus. Et disperdam multitudinem Aegyptiorum per manum Nabuchodonosor regis Babylonis ipsius, et populi eius cum eo, pestilentes qui de gentibus missi sunt ad perdendam terram.
9 Et evaginabunt omnes gladios suos super Aegyptum, et replebitur terra vulneratorum. Et dabo fluvios eorum desertos, et tradam terram in manu pessimorum, et disperdam terram, et plenitudinem eius in manibus alienigenarum: ego Dominus locutus sum. Quia haec dicit Dominus Deus: Et perdam abominationes, et deficere faciam optimates de Memphis, et principes de terra Aegypti, et non erunt ultra.
10 Et dabo terrorem in terra Aegypti, et disperdam terram Phatures, et dabo ignem super Taphnim, et faciam ultionem in Diospoli, et effundam furorem meum super Sain, robur Aegypti, et disperdam multitudinem Mempheos. Et dabo ignem super Aegyptum, et conturbatione conturbabitur Sais, et in Diospoli erit scissura, et diffundentur aquae.
11 Iuvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et mulieres captivae ducentur, et in Taphnis tenebrescet dies, quando contrivero ibi sceptra Aegypti, et peribit ibi contumelia fortitudinis eius, et ipsam nubes operiet, et filiae eius ducentur, et faciam iudicia in Aegypto, et scient quoniam ego sum Dominus. Post vicesimum et septimum annum captivitatis regis Ioacim, revertitur ad praesens tempus, quando contra Aegyptum coeperat prophetare, id est, ad annum decimum, et decimum mensem, undecima mensis die, et dicit sibi praeceptum a Domino, ut loquatur ad omnes nationes, et cum omnibus specialiter ad Aegyptum. Quae sunt ergo quae loquitur? Ululate, vae, vae diei, quia iuxta est dies, et appropinquat dies Domini: non claro sole rutilans, sed operta nubibus, et Babyloniam afferens tempestatem.
12 Cumque coeperit gladius vastare Aegyptum, pavor erit in Aethiopia, quae vicina est Aegypto, ne ad se usque Babylonius mucro perveniat. Cadent enim in Aegypto vulnerati, et auferetur multitudo illius, et usque ad fundamenta omnia destruentur: ita ut si quis in Aegypto reperiatur de Aethiopia, et Libya, et Lydia, et in commune de variis populis et Chub, quod [Sunt qui ipsum hic falli Hieronymum putent, cum vocem Chub dicit a Symmacho versam in Arabiam, cum longe credibilius sit, eius interpretationem, καὶ πᾶσα ἡ Ἀραβία, respicere duo proxime praecedentia verba, , quae proprie et omne vulgus interpretantur, sed radicem nominis Arabiae non spectat. Nihilominus et paulo inferius idem repetit Hieron., et Chub, id est, Arabes.] Symmachus vertit in Arabiam, et de filiis terrae foederis, hoc est, de populo Iudaeorum, cum illis gladio cadat.
13 Pro quibus gentibus LXX posuerunt, Persae, et Cretenses, et Lydi, et Libyes, et omnes commixti, et filii Testamenti mei gladio cum ipsa cadent. Et ut sciremus has omnes gentes fuisse in auxilio Aegypti, sequens sermo demonstrat: Et corruent fulcientes Aegyptum, sive sustentacula Aegypti, id est, socii, et omnis superbia imperii, sive contumelia fortitudinis illius destruetur ac deponetur a turre Syene, quam in extremis finibus Aegypti sitam diximus, sive Magdalo usque ad Syenem, sicut LXX transtulerunt: omnes civitates Aegypti desertae erunt, ut cognoscant Dominum, quando ignis Chaldaeorum universa vastaverit, et attriti fuerint universi auxiliatores eius, et pervenerint nuntii iuxta Aquilam et Theodotionem SIIM, quos Symmachus transtulit, festinantes: nos in trieres vertimus; ita enim ab Hebraeis accepimus: ut omnis Aethiopiae fiducia conteratur, et quando fuerit vicina provincia desolata, pavor teneat proximam.
14 Ut autem sciremus quis esset iste gladius, qui vastaret Aegyptum et terreret Aethiopiam, sequitur manifestius: Et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, qui non solum veniet, sed veniet multis comitatus nationibus, ita ut omnis Aegyptus interfectorum sanguine compleatur, tantaque erit ira Domini, ut siccentur alvei fluminum, hoc est, Nili διώρυχες, usque ad solum, et in manu pestilentium, sive hominum pessimorum plenitudo Aegypti desoletur.
15 Mea enim verba irrita esse non possunt, illucque proficiet indignatio, ut simulacra Aegypti disperdantur, et cessent idola de Memphis, quae usque hodie metropolis est superstitionis Aegyptiae, sive optimates et principes de Memphis, et de terra Aegypti. Tantus autem terror cunctam Aegyptum possidebit, ut terra Phatures omnis pereat, et ignis vastet Taphnis, sive ut Septuaginta transtulerunt, Tanin. Faciamque, ait, iudicia in Alexandria, quae hodie sic vocatur.
16 Caeterum pristinum nomen habet NO, quod Aquila, Symmachus, et Theodotio, sicut in Hebraeo positum est, transtulerunt. Pro quo nescio quid volentes Septuaginta dixere Diospolim, quae Aegypti parva civitas est. Nos autem pro No, Alexandriam posuimus, per anticipationem, quae Graece πρόληψις appellatur, iuxta illud Virgilianum [Aeneid. lib. IV]: Lavinaque venit Littora; non quo eo tempore quando venit Aeneas in Latium, Lavinia dicerentur; sed quae postea Lavinia nuncupata sunt, ut manifestior locus fieret lectoris intelligentiae. Et effundam, inquit, indignationem meam super Sain, quam nos in Pelusium vertimus, et robur appellatur Aegypti, eo quod portum habeat tutissimum, et negotiationes maris ibi vel maxime exerceantur. Unde et poeta Pelusiacam appellat lentem (Virgil. I Georg.), non quod ibi genus hoc leguminis gignatur, vel maxime; sed quod e Thebaida et omni Aegypto per rivum Nili illuc plurimum deferatur.
17 Et interficiam, ait, multitudinem Alexandriae, quae rursum in Hebraeo posita est NO, pro qua nequaquam Diospolim, ut supra, sed Memphim LXX transtulerunt. Et ut ostendat populosam iam illo tempore fuisse urbem, Perdam, ait, multitudinem NO; et dabo ignem, hoc est, regem Babylonis in Aegypto, qui instar ignis cuncta depopuletur.
18 Quasi parturiens dolebit Sain, id est, Pelusium: sive conturbatione turbabitur; et in Alexandria, id est, in No, erit scissura, et diffundentur aquae, pro qua rursum LXX Diospolim transtulerunt. Moris autem Aegyptiorum est, propter inundationem Nili, excelsos aggeres construere ad ripas Nili.
19 Qui si custodum negligentia, vel nimia aquarum magnitudine rupti fuerint, subiacentes campos nequaquam rigant aquae, sed opprimunt atque populantur. Per quod significatur, sic Chaldaeorum exercitu occupandam Aegyptum, quomodo inundantibus Nili aquis, et super modum crescentibus operiri solet atque corrumpi. Pro inundatione aquarum, et irruptione atque scisura aggerum, in Hebraeo positum est: Et erunt in Memphis angustiae quotidianae, ut unde Nilus dividitur, et ubi Apis templum est, et consulta respondent oracula, ibi quotidianae angustiae fiant.
20 Iuvenes quoque Heliopoleos, quae Hebraice appellantur ON [Al. Aven.], et Bubasti alterius civitatis, gladio corruent: ita ut ipsae urbes, hoc est, habitatores, sive mulieres earum ducantur in captivitatem, qui sexus iniuriae subiacet. In Taphnis vero quae est regia civitas, conterentur sceptra Aegypti, id est, omne regium genus.
21 Cumque potentia eius, interfectis principibus, defecerit, tunc nigrescet dies, et caligine ac tenebris omnia complebuntur, ita ut ipsa urbs operiatur nube moeroris ac luctus, et filiae eius, id est, oppida reliqua ducantur in captivitatem; ut postquam fecero iudicia in Aegypto, et me cunctis iudicem demonstravero, tunc sciant Aegyptii quod ego sum Dominus.
22 Haec quasi parvulis elementa descripsimus, ut per litteras, syllabas, nomina, verborumque contextum, possint ad lectionem prosae vel carminis pervenire. Nunc aggrediamur tropologiam, et latissimum disputationis pelagus, brevi quasi picturae tabula, demonstremus. Sermo Domini qui erat semper in Patre, factus est ad prophetam, et vocat eum nequaquam nomine suo, sed filium hominis.
23 Quod in Scripturis sanctis in bonam partem semper accipitur, dumtaxat numero singulari, ut in hoc eodem propheta, et in Daniele, et in Evangelio. Alioquin plurali numero in contrarium legitur, ut est illud: Filli hominum, dentes eorum arma et sagittae: et lingua eorum gladius acutus [Ps. LVI, 5]. Et rursum: Filii hominum usquequo gravi corde [Ps. IV, 3]? Leo enim rugiet et quis non timebit? Dominus locutus est, et quis non prophetabit? [Amos. III, 8]. Ulula, inquit, vae, vae diei quia iuxta est dies, et appropinquat, dicit Dominus, dies nubis, tempus sive finis gentium erit.
24 Duplex consummatio est, aut generaliter omnium, quando finis advenerit, aut specialiter singulorum, quando tempus mortis institerit. Iuxta autem dicitur, quia aeternitati comparatum, omne tempus breve est. Unde et Iacob centum et triginta annos quibus dixerat: pauci, inquit, et pessimi sunt dies mei [Gen. XLVII, 9]. Et Psalmista de universi generis humani fragilitate disputans, ait: Dies nostri quasi umbra pertransierunt [Ps. CXLIII, 4]. Quod reputantes, nec potentia erigemur, nec divitiis incubabimus, nec felicitate laetabimur, cito omnia auferenda noscentes. Pulchreque dies dicitur Domini, quando omnis saeculi conversatio destruetur, et errore sublato, una veritas apparebit, diesque nubis et nebulae.
25 Nullus enim intrepidus incertusque de sententia, absque pavore iudicem praestolatur. Et tempus sive finis gentium erit, non unius gentis Aegyptiae, sed universarum, ut manifestum fiat de cunctis gentibus prophetari. Sequitur, veniet in Aegyptum gladius, gladius versatilis flammeus, sermo divinus, qui bonos a malis dividat, et pessimos suo igne consumat. In Aegyptum autem huius saeculi, ita ut pavor sit in Aethiopia, qui trans Aegyptum in nocte erroris, et tenebris commorantur, et quorum nigredo in candorem, aut difficulter, aut nequaquam convertitur. Cadentque vulnerati in Aegypto, qui male steterant in nequitia. Et auferetur multitudo Aegypti. Lata enim et spatiosa est via quae ducit ad mortem [Matth. VII, 13]. Et fundamenta illius destruentur: ut nihil in Aegypto pristinae resideat firmitatis: sed desertis fundamentis pessimis, ponatur fundamentum Christi, super quo aedificetur Ecclesia.
26 Omnis quippe plantatio, quam non plantavit coelestis Pater, eradicabitur [Matth. VII]. Unde et Ieremias destruere iubetur quae constructa erant, ut aedificet meliora [Ierem. I]. Peribunt quoque in Aegypto Aethiopes, Libyes, et Lydi, sive iuxta Septuaginta, Persae, Cretenses, et Lydi, et Libyes, et Chub, id est, Arabes, et omne reliquum vulgus, quos Hybridas atque mixticios Septuaginta transtulerunt.
27 Quos omnes pro diversitate vitiorum et interpretatione nominum, quae in visione Tyri posuimus, diversas possumus intelligere nationes. Unde et Apostolus: Vos, inquit, gentes in carne, qui dicimini Praeputium [Ephes. II, 11]. Numquam enim dixisset in carne gentes, nisi essent aliae in spiritu, ut in alio loco: Videte Israel secundum carnem. Unde magnopere providendum est, ne corde revertamur in Aegyptum, de qua semel exivimus, et inter caeteras gentes inveniamur; et pereamus gladio, de quo in consequentibus dicitur: Iuvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, maxime cum iungatur, et filii terrae foederis, sive Testamenti mei simul mucrone ferientur, de quibus scriptum est: Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis et curribus confidentes [Isa. XXXI, 1]. Sin autem caeterarum gentium homines trucidantur in Aegypto, quanto magis filii terrae foederis et Testamenti Dei, qui contemnentes Angelorum panem, Aegypti peponum, et ceparum, et alliorum et cucumerum recordati sunt [Num. XI]. Tunc corruent sustentacula et fulcra Aegypti, quae eam in nequitia sustentabant, dialecticorum argutiae, et philosophorum strophae.
28 Contumeliosum quoque ac superbum imperium destruetur, qui omnia loquuntur per arrogantiam, et Ecclesiasticam simplicitatem ducunt pro nihili. A turre enim Syenes cadent in ea quae in extremis terminis Aegypti, Aethiopiae Blemmyarumque confinis est: ubi Nilus innavigabilis est, et cataractarum fragor, et omnia invia plenaque serpentum, et venenatorum animantium.
29 Sin autem (ut supra diximus) Magdalus, magnificentiam, et Syene, gyrum sonat, perspicuum est quod Aegyptiae opes, et contumeliosa fortitudo et magnificentia, id est, iactantia, et exaltationes [Legit Rabanus, cui ferme consentit Vatican. ms. exaltationes vituperentur, qui ad gyrum Aegypti pertinent, ubi, etc.] vi pereant, usque ad gyrum Aegypti, ubi nihil stabile est; sed incerto volvitur lapsu, et pervenit ad ruinam. Tunc dissipabuntur Aegyptiae civitates, et terra deserta erit, et nulla congregatio remanebit, habens aliquid firmitatis, ut rerum fine cognoscant quod ipse sit Dominus, quando miserit ignem in Aegypto, quem Dominus ardere, desiderat, ut fenum, ligna, stipulae, quae supra fundamentum Christi aedificata sunt, concrementur, et omnes auxiliatores perversorum dogmatum conterantur.
30 Ex quo intelligendum, falsi nominis scientiam, et eos de quibus scriptum est: Dissipa gentes quae bella volunt [Ps. LXVII, 32], socios et auxiliatores Aegypti nuncupari. In die, inquit, illa egredientur nuntii a facie Dei, de quibus scriptum est in Evangelio: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est [Matth. XVIII, 20]. Et in sementis parabola, messores Angeli, id est, qui nuntii sunt, mittuntur, ut universa scandala congregent, et mittant ea in caminum ignis, ubi est fletus oculorum, et stridor dentium [Matth. XIII]. Festinabuntque implere praeceptum, ut deterreant, sive conterant Aethiopiae confidentiam, qui ad summum malitiae verticem pervenerunt ut in eversione Aegypti Aethiopia conteratur, et paveat, eo quod dies Domini sit ultionis atque vindictae, qua fugentur tenebrae peccatorum, et lux virtutum remaneat. Et cessare, inquit, faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, cui traditi sunt ad puniendum.
31 Ipse est enim inimicus et vindex qui etiam mercedem accepit, eo quod servierit in expugnatione Tyri, Aegypti multitudinem: ut multi in Aegypto esse desistant, qui semper in ea sunt. Sin autem aliquis opposuerit, quomodo illud dicatur in Deuteronomio: In septuaginta animabus descenderunt patres vestri in Aegyptum: nunc autem facti estis ut stellae coeli in multitudine [Deut. X, 22]: facile solvitur. Neque enim exemplum terrenae multitudinis posuit, sed coelestis, quae virtutibus fulgeat, et plena sit luminum, super quam multitudinem Aegypti, adducuntur fortissimi gentium, ut disperdant terram, pro quibus Septuaginta pestilentes, interpretati sunt.
32 Quod nescio quomodo conveniat iis qui adducuntur a Domino, nisi forte iuxta illud exemplum, immissionem per Angelos pessimos [Psal. LXXVII, 19]: qui evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis, sive vulneratis, ut occisos vulneratosque esse se sentiant, et in tantum Aegyptum esse destructam, et ad nihili pervenisse, ut omnia flumina eloquentiae quibus errores Aegyptii, iuncus et calamus rigabantur, arefiant, et tradantur in manu pessimorum, qui eos torqueant, et plenitudo terrae Aegypti, quae male creverat, deleatur in manu alienorum a Deo.
33 Neque enim boni, sed mali Angeli tormentis praepositi sunt. Haec necesse est ut sciant, quia locutus est Dominus. Quod frequenter assumitur, ut sciant qui audiunt non prophetae verba esse, sed Domini, cuius praecepta irrita esse non possunt. Sequitur: Et disperdam simulacra, quae abominationes. Septuaginta transtulerunt: Et cessare faciam idola vel optimates de Memphis, et dux, sive princeps in terra Aegypti, non erunt amplius.
34 Clementissimi enim Domini est, male ficta subvertere, ut nulla similitudo quae mentitur imaginem veritatis, remaneat in Aegypto: optimates quoque pereant de Memphis, quae interpretatur ex ore; de quo omnia idola confixerunt, ut truncatis capitibus et magistris idolorum, non sit princeps in Aegypto, et terrore ac perditione omnis Aegyptus compleatur.
35 De cuius urbibus dicitur: Et disperdam terram Phatures, et dabo ignem in Taphnis, sive in Tanin, et faciam iudicia in NO, quam Septuaginta Diospolim transtulerunt: et effundam indignationem meam super Sain, robur Aegypti. Phatures interpretatur, panis conculcatio: Taphnis, mandatum humile: Diospolis, pro qua in Hebraeo posita est NO, requies. Sain, tentatio: quibus nominibus diversa haereticorum et omnium mendaciorum conciliabula demonstrantur: qui conculcant panem ecclesiasticum atque contemnunt, et sequuntur mandatum humile, et ad coelestia non perducens, et deliciis vacant, et sunt in requie; qualem in Evangelio legimus divitem purpuratum [Luc. X]; et tentatoribus [Al. tentationibus] inserviunt: quorum unus expetit a Domino, ut tentandi Iob haberet potestatem.
36 Haec omnia Dominus disperdet atque succendet, et effundet super ea indignationem suam, et robur Aegypti dissipabit, ut redacti ad nihilum, nequaquam populum Dei sollicitent, et in suo sperare faciant auxilio; ut deserta veritate, quaerant mendacium, et quasi a baculo arundineo sic suo praesidio vulnerentur. Post haec dicitur: Et interficiam sive disperdam multitudinem Mempheos, pro qua in Hebraeo habet NO, quam supra iidem Septuaginta Diospolim transtulerunt, quae interpretatur, requies. Multi enim sunt qui quaerunt requiem, et iacere volunt super lectos eburneos, et comedere agnos lactentes.
37 Sive iuxta Septuaginta, qui interpretati sunt Mempheos, multi sunt qui loquuntur aliis: Dimitte ut auferam festucam de oculo tuo, cum ipsi trabes habeant in suo. Daturque ignis in Aegypto, qui verbositates atque delicias suo ardore consumat. Dolebit universa tentatio, et in Diospoli, quae rursum in Hebraeo NO ponitur, erit scissura; ut effundantur aquae omnisque pessima congregatio dissipetur, et huc illucque dispereat.
38 Vel iuxta Hebraicum in Memphis erunt angustiae quotidianae, ut pro omni verbo otioso reddant rationem, ut intelligant nihil dictorum suorum Domini iudicium praeterire. Iuvenes quoque Heliopoleos, et Bubasti gladio cadent. Heliopolis Hebraice ON dicitur, quod interpretatur dolor. Bubastus autem iuxta linguam Aegyptiacam, oris experimentum. Omnes isti qui dolorem saeculi ferre non poterant, sed delicias Diospoleos sectabantur, et confidebant sibi in volubilitate sermonum et adversum caetera dogmata disputantes, habuerant experimenta victoriae, gladio sermonis Dei concident: et qui nequaquam iuvenes, sed imbecillitate mentis mulieres appellantur, captivi ducentur. Sive ipsae urbes, dolore et oris iactantia, ducentur in captivitatem.
39 Et in Taphnis, inquit, nigrescet dies. Taphnae interpretantur, cedentes ori, subauditur diaboli: cui qui cesserint, amittent lumen veritatis, et diem in noctem mutabunt, et sceptra Aegypti, atque omne imperium sentient in Taphnis esse contritum, ita ut deficiat in ea contumeliosa fortitudo, sive superbia potentiae eius, et solis iustitiae radii in nube caecentur, et nequaquam mulieres, sed filiae ducantur in captivitatem; faciatque Dominus non unum iudicium, sed multa iudicia in Aegypto.
40 Sicut enim bonorum apud Patrem diversae sunt mansiones: ita et Aegypti suppliciorum diversa iudicia; ut cum haec omnia facta fuerint; cognoscant Aegyptii, quod ipse sit Dominus, cuius iudicia vera iustificata in semetipsis.
41 (Vers. 20 seq.) Et factum est in undecimo anno, in primo [Vulg. addit mense], in septima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi, et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, et ligaretur pannis, et [Rescribit Victorius, sarciretur, quod propius ad Vulgatae lectionem est, fasciaretur, eique satis bene respondet, quod est in Hebraico verbum . Nam significat alligare, Exod. XXVII, Isai. XXX. Sic in expositione subnexa Hieronymus Brachium, inquit, eius confregisse se dicit, et non esse obvolutum, neque ligatum, nec sartum linteolis. Mox pro accepto, idem Victor. recepto ex Vulgata posuit.] sarciretur linteolis (sive ut acciperet malagma): et accepto robore, posset tenere gladium. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte, sed confractum (sive brachia fortia, et disposita): et deiiciam gladium de manu eius, et dispergam (sive disseminabo) Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terras [Vulg. terris]. Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu eius, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie eius (sive ut in LXX continetur: Et inducet gladium super Aegyptum, et populabitur praedas eius, et spoliabit spolia illius. Sequitur): Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis cadent: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti, et disperdam [Vulg. dispergam] Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus. Revertitur ad ordinem prophetiae; post vicesimum enim et septimum annum nunc ponit undecimum.
42 Quae quaestio etiam in superioribus continetur. Cum enim sermo Domini contra Tyrum factus sit in anno undecimo, qui prius positus est, in consequentibus loquitur ad Pharaonem anno decimo: rursumque ponit vicesimum septimum, ut diximus, et nunc undecimum. Ut caetera praetermittam quae in psalmorum ordine continentur: quaeritur, quomodo tertius psalmus praeponatur his psalmis in quibus mutavit faciem suam David coram Abimelech, et de Doec Idumaeo, et quando inventus est in spelunca, et quinquagesimus poenitentiae, in cuius titulo demonstratur, quod introierit ad Bethsabee uxorem Uriae, cum priores sint isti psalmi tertio, in quo fugere notatur a facie filii sui Abessalon.
43 Sed in Psalmis facilis responsio est, carmen esse lyricum, et in huiuscemodi opere non quaeri ordinem historiae; sed factorum carmina singulorum. In historia vero illud dicendum est, ea quae de una re diversis sunt dicta temporibus, non debere oratione dividi, sed unius loci narratione concludi. Verbi gratia, ut quae de Aegypto dicta sunt alio atque alio tempore, uno lectionis ordine cognoscantur.
44 Cum haec dixerimus, manet nihilominus quaestio: Cur in hoc eodem loco primum factus sit sermo Domini ad Pharaonem anno undecimo, et postea vicesimo septimo, et deinceps anno decimo, cum utique iuxta ordinem, primo decimus, secundo undecimus, tertio vicesimus septimus annus, singulis prophetiis debuerint praenotari. Ad quod illud possumus respondere: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia iudicio eius et investigabiles viae eius [Rom. II, 33]. Et in alio loco: Abyssum et sapientiam quis investigabit [Eccli. I, 2, 3]. Possumus autem hoc dicere, quod et in Prophetis nequaquam historiae ordo servetur, dumtaxat non in omnibus, sed in quibusdam locis, neque enim narrant praeterita, sed futura praenuntiant, prout voluntas Spiritu sancti fuerit.
45 In historia vero, ut sunt Moysi quinque libri, et Iesu, et Iudicum volumina, Ruth quoque et Esther, Samuel et Malachim, Paralipomenon liber et Ezrae, iuncto sibi pariter Nehemia, praeposteram narrationem nequaquam reperiri. Haec de annorum ordine dixisse sufficiat. Nunc videamus quae contra Pharaonem, sive de Pharaone prophetia sit.
46 Brachium eius confregisse se dicit, et non esse obvolutum neque ligatum, nec sartum inteolis, nec accepisse malagma, iuxta illud quod scriptum est: Non est malagma imponere, nec oleum, nec alligaturas [Isa. I, sec. LXX]. Quod si factum fuisset, utique recepta fortitudine, posset tenere gladium, et ad bella procedere. Idcirco clemens et misericors Deus rursum comminuit brachium eius, sive brachia, ut penitus cadat gladius de manu eius, et in gentes Aegyptus dispergatur, et ventiletur in terras. In brachio autem robur [Vatic., robur accipi, et fortitudo potest, dicente Scriptura, etc.] accipe et fortitudinem, dicente Scriptura: Contere brachium peccatoris et maligni [Psal. IX, 15]. Quod conteritur in adversariis nostris, quando nos persequuntur quidem, sed opprimere nequeunt.
47 Et pro salute servorum Dei adversus Pharaonem rex Babylonis saepe consurgit, ut potentem opprimat potentior, et mali tradantur peioribus, confortante Deo brachia pessimorum, ut sciat qui liberatus est, quod ipse sit Dominus: profectum autem esse virtutis, scire quod ipse sit Dominus. Econtrario possumus dicere: Filii Heli, filii pestilentiae, nescientes Deum (I Reg, II, 22). Et in bonam partem de regibus qui rectum fecerunt in conspectu Dei scriptum est, quod noverint Dominum.
48 Illud autem quod in LXX dicitur: Et conteram brachia eius fortia et disposita, quod Graece dicitur τεταγμένα, scriptorum vitio depravatum est Illi enim interpretati sunt non τεταγμένα, [Editi legunt confictam vocem τετειμένα, cum mss. codices hic retineant Latino charactere tetamena, id est, porrecta, a verbo τείνω. MART.] sed τεταμένα, hoc est, non disposita, sed extenta. Pro quo iuxta consuetudinem suam alii interpretes excelsa posuerunt.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, , XXIX <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 30