Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 9, Caput XXIX
1 | (Vers. 1, 2.) In anno decimo (sive iuxta LXX, duodecimo), in decimo mense (sive, iuxta Hebraicum, duodecimo), in prima (sive una) mensis die, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone (sive ob firma faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa loqueris, et dices: Haec dicit Dominus Deus. Post Sidonem, quae et ipsa in Phoenicis littore constituta est, sermo fit ad prophetam decimo anno captivitatis regis Ioacim, et duodecimo mense, et una die mensis, ut ponat faciem suam, sive obfirmet contra Pharaonem regem Aegypti, et loquatur de eo, et de universa Aegypto, sive ad omnem Aegyptum: ex alia enim parte Iudaeae in eodem littore constituta Aegypti provincia est, et quae illi ventura sint, prophetet. Sin autem oportet de numeris aliquid dicere, quem locum habeat inter decem dies una: unde et in principio Geneseos non est dictum: Factum est vespere et mane dies prima, sed una [Gen. I], ut eamdem diem revolvi semper doceat: eumdem ordinem inter decem decadas, hoc est, centenarium numerum decimus numerus possidebit, quod ad victimam agnus assumitur, ut immoletur die quartadecima, atque hoc modo usque ad mille et decem millia, et centum millia, et ultra per decadas suas numerorum ordo procedit. |
2 | Post decimum autem annum, mensis duodecimus ponitur, ut perfectus duodecim apostolorum ac prophetarum (qui in uno volumine continentur) numerus demonstretur. Porro iuxta LXX, decimus mensis qui Hebraice appellatur TEBETH, et apud Aegyptios τυβὶ, apud Romanos Ianuarius dicitur, eo quod apud illos anni sit ianua: omni calore sublato, hiberni frigoris continet principatum. Hoc de numeris dixisse sufficiat. |
3 | Caeterum illud vel maxime requirendum est, utrum ipse sit Pharao qui in Exodo, et Isaia, et Ieremia, et Ezechiel, multisque aliis in locis, et in Cantico Canticorum nominatur: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te proxima mea [Cant. I]: an alius atque alius? Videturque mihi non esse unus, sed apud Aegyptios hoc vocabulo demonstrari regiam dignitatem, sicut apud Romanos, caesares et augusti reges eorum appellantur a primo Caio Caesare, et secundo adoptivo eius Octaviano, qui postea Augustus est nominatus: et apud Syros, Antiochi, apud Persas, Arsacidae, apud Philisthiim, Abimelech, et post Alexandrum in Aegypto Ptolemaei usque ad Cleopatram, qua victa apud Actium, Aegyptus Romana est facta provincia. |
4 | Ergo in praesentiarum adversum unumquemlibet regem Aegypti sermo fit Domini, qui interpretatur διασκεδαστὴς, interfector videlicet et lacerator, et gladio cuncta concidens et dividens. Quod iuxta mysticos intellectus referendum est ad eam potestatem, cui subiecta est Aegyptus. Nunquam enim homo auderet dicere: mea sunt flumina, et ego feci illa, nec draco appellaretur magnus, et sedens in medio fluminum suorum; Aegyptus autem Hebraice appellatur MESRAIM, et in linguam nostram vertitur ἐχθλίβουσα, coangustans videlicet et tribulans eos, qui sibi subditi sunt: et non dimittens oculos ad coelum levare; sed iuxta Evangelium et exemplum mulieris illius, quam decem et octo annis diabolus incurvaverat, semper ad terrena demergens [Luc. XIII]. Videamus igitur quae sit comminatio contra Pharaonem et omnem Aegyptum. |
5 | (Vers. 3 seq.) Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas (sive sedes) in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum (sive eos). Et ponam frenum (sive laqueum) in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis (sive pennis) tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum: et universi pisces tui, squamis tuis adhaerebunt. Et proiiciam (sive deponam) te velociter (sive in desertum): et omnes pisces fluminis tui, super faciem terrae (sive campi tui) cades. Nec colligeris, neque congregaberis; bestiis terrae et volatilibus coeli dedi te ad devorandum. |
6 | Et scient omnes habitatores Aegypti, quia ego sum Dominus: pro eo quod factus es (sive fuisti) baculus (sive virga arundinea) domui Israel, quando apprehenderunt (sive apprehendit) te manu sua [Vulg. tacet sua], et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum, et innitentibus eis super te, comminutus es, et dissolvisti (sive confregisti) omnes renes eorum. Studio brevitatis editionem utramque miscemus, ubi non multum inter se discrepant. Alioquin ubi magna diversitas est, utramque proponimus. |
7 | Dicit autem contra Pharaonem principem Aegypti, et sub figura eius ad magnam loquitur potestatem, cui Aegyptus tradita est ad regendum, et nihilominus superbit contra Creatorem suum, sibi dominationem terrae vendicans, et se colendam Aegyptiis gentibus tradens. Loquiturque iuxta situm provinciae, quasi ad regem, quod in Nili inundatione confidat, et pluvias de coelo non magnopere desideret, auctoremque sui seipsum putet, vel fluvios, hoc est, διωρυχὰς, et rivos Nili a se factos iactitet. |
8 | Non, inquit, Angelum mittam, sed, o draco magne, qui cubas et resides in medio fluminum tuorum, ipse ad te veniam puniendum. Ausus es enim dicere: Meus est Nilus fluvius, et ego mei conditor sum: vel, ipse feci flumen, quo omnis Aegyptus irrigatur. Cumque venero, ponam frenum in maxillis tuis: sive constringam laqueis os tuum, quo magnifice loquebaris, et omnes socios ac duces tuos, quos pisces vocat, adhaerere faciam pennis, vel squamis tuis, ut extractus e flumine, proiiciaris, sive deponaris. |
9 | Nimium enim te extuleras in deserto. Et cades super faciem campi, vel terrae tuae, eo quod Aegyptus campestris provincia sit. Nec colligetur cadaver tuum, nec congregaberis, id est, nequaquam sepelieris, sed bestiis et volatilibus coeli dabo te devorandum, ut cum haec viderint in te mea iudicia perpetrata habitatores Aegypti, cognoscant quod ipse sim Dominus. |
10 | Haec autem tibi evenient, quoniam populum meum Israel tuo auxilio decepisti, ut nequaquam in Deo creatore suo, sed in te confiderent. Fuisti eis baculus arundineus iuxta Isaiam [Isai. XXX], vel virga vacua, et calamus fragilissimus, cui innitentes cassum deprehendere praesidium, ita ut incumbentibus illis frangereris, et lacerares humerum, et manum qua tenebaris, et dum in te securi sunt, comminuerentur omnes lumbi eorum cadentium in terram, et pro auxilio accipientium vulnera. |
11 | Haec autem per metaphoram dicuntur quasi ad regem Aegypti, eo quod et ipsa provincia nequaquam adversaria fuerit Israeli, sed dum magna promittit, a Dei eos auxilio separaret. Draconem autem iuxta anagogen, contrariam potestatem saepe legimus. Unde et Pharao dicitur διασκεδαστὴς, quod a Deo separet atque seiungat, et Aegyptus, id est, MESRAIM, in tribulantes et affligentes vertitur, eos videlicet quos sibi potuerit subiugare. |
12 | Iste draco est praevaricator, de quo Iob plenissime loquitur [Iob. XL, 41]. Et in Psalmis scriptum est: Tu confregisti capita draconis, dedisti eum in escam populis Aethiopum [Ps. LXXIII, 14]. Et draco magnus ad comparationem minorum draconum dicitur, de quibus canitur in psalmo: Tu confregisti capita draconum in aquis [Ps. LXXIII, 13]. Et in alio loco: Hoc mare magnum et spatiosum manibus. |
13 | Illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt: Draco iste quem formasti ad illudendum ei [Ps. CIII, 25 seqq.]. De quo et in alio loco dicitur: Ipse est rex omnium qui in aquis sunt, et principium figurationis Domini, qui factus est, ut illuderetur ab Angelis eius [Iob. XLI, 24, sec. LXX]. Sedet autem, sive cubat, in medio fluminum suorum, non unius fluminis, sed multorum, quae in diversis haeresibus accipimus, per quas fluxit in Aegyptum saeculi istius, et irrigavit animas seductorum, non pluviis de coelo venientibus, sed de terra aquis turbidis, quas bibere non prohibet Ieremias dicens: Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon [Ierem. XI, 18]? Pro quo in Hebraico SIOR scriptum est, quod verbum in aquas turbidas transfertur atque coenosas. Ut autem intelligamus quae sint Aegyptii draconis flumina, ex contrariis scire poterimus. |
14 | Dominus loquitur de fluminibus suis: Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 37]. Et ad Samaritanam: Qui biberit de aqua quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum: sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 13, 14]. Ista sunt flumina de coelo venientia, de quibus David canit: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Ps. XLV, 4]: haud dubium quin Ecclesiam significet. |
15 | Consideremus ergo, quae draconis poena, quodve supplicium sit. Sequitur: Et ponam frenum, vel laqueum in maxillis tuis. Cui simile est illud Iob: Adduces autem draconem in hamo, et pones capistrum circa nares eius. Confidit quod introeat Iordanis in os eius: in oculo suo suscipiet illum. |
16 | Perforabit autem nares eius armilla, et labia illius [Iob. XL, 19]. Ponit autem Dominus in maxillis draconis istius frenum, et perforat labia eius atque constringit armillae circulo, quando per Ecclesiasticos viros, qui in Scripturis sanctis eruditi sunt, imponit ei silentium, et universa perversitatis dogmata dissolvuntur. |
17 | Agglutinatque pisces fluminum eius pennis ipsius, vel squamis, quibus haeretici per superbiam ad alta festinant, ut et ipsi vincti cum dracone, unum cum eo corpus efficiant, et copulentur ei vel in erroris consortio, vel in poenae similitudine: quomodo qui adhaeret Domino, unus spiritus est [I Cor. VI, 17]. Neque vero unum habet flumen draco Aegyptius, sed multa flumina, quibus irrigat Aegyptum humilem atque deiectam nihil in se habentem montium: nec aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, sed turbidas et coenosas [Isa. VIII]. Unde et extrahit eum Dominus de medio fluminum suorum, ut nequaquam eis incubet, nec sedeat in eis: et omnes pisces squamis illius adhaereant, pro qualitate vitiorum per totum corpus draconis, vel capiti, vel ventri, vel caudae, et extremis partibus adhaerentes: ut extracto dracone, pisces quoque, qui adhaerent ei, pariter extrahantur. Et: Proiiciam te, inquit, in desertum, ut nequaquam reperias quos decipias. |
18 | Vel certe deponam te de culmine superbiae tuae, et deponam velociter, iuxta illud Apostoli: Deus autem pacis conterat Salanam sub pedibus vestris velociter [Rom. XVI, 20]; ut dracone contrito atque deposito, pisces quoque fluminis illius deponantur, et cadat auctor criminum, qui prius stare se arbitrabatur, et in toto orbe discurrere. |
19 | Cadat autem super faciem terrae suae, ad quam de coelo praecipitatus est, ut nequaquam ultra in haereticorum Ecclesiis colligatur, neque congregetur, sive sepeliatur in his qui crediderint ei, cum ab eo fuerint liberati, sed detur ad devorandum bestiis terrae, et volatilibus coeli. Bestiis, de quibus scriptum est: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi [Ps. LXXIII, 19]. Et volatilibus coeli, quae iuxta viam sementem comedunt, et a Salvatore interpretantur esse diaboli [Matth. XIII]. Non solum enim princeps malitiae, sed et discipuli eius, diaboli nominantur, iuxta illud quod de Iuda dicitur: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus de vobis diabolus est [Ioan. VI, 71]? Coeli autem vocantur volatilia, quia sibi sublimia repromittunt, ut postquam draco cum piscibus suis depositus fuerit atque proiectus, et traditus ad devorandum bestiis terrae, quae nihil in se habent mansuetudinis, et his qui circumferuntur omni vento doctrinae [Ephes. IV], tunc intelligant omnes habitatores istius saeculi, quod ipse sit Dominus. |
20 | Omnis autem causa poenarum est, quod frustra domui Israel promisit auxilium, et fuit ei virga, vel baculus arundineus, vacuus et inanis, nihilque in se habens plenitudinis, quia non poterat dicere: Nos autem omnes de plenitudine eius accepimus [Ioan. I, 16]; cum Scriptura praeceperit: Non apparebis in conspectu Domini Dei tui vacuus, aut inanis [Exod. XXIII, 15]. Quod autem non debeamus ab Aegypto auxilium postulare, et alibi Scriptura testatur: Vae eis qui descendunt in Aegyptum ad auxilium [Isa. XXXI, 1]. De istiusmodi baculo arundineo et Rabsaces frustra exprobrat Ezechiae regi Iudae dicens: Ecce confidis in virga arundinea atque confracta ista, super Aegypto: cui: qui innixus fuerit, ingreditur in manum eius. Sic est Pharao rex Aegypti omnibus [Al. et omnes] qui confidunt in eo [Isa. XXXVI, 6]. Et ille quidem de iusto rege mentiebatur ista commemorans, qui interpretatur multus poculo. Inebriatus enim erat de aureo calice Babylonis, et idcirco quae sua erant, ingerebat populo Dominum confitenti. |
21 | Hic vero exprobratur Pharaoni, quod fueruit domui Israel, virga, sive baculus arundineus, vanum eis et fragile et cito comminuendum auxilium repromittens. Ut autem scire valeamus, qui sit baculus arundineus, super quo domus Israel confidere non debeat, ex contrario baculo et virga Domini intelligere poterimus, de qua ad Dominum dicitur: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt [Psal. XXII, 4]. Hanc virgam habuit et Aaron, quae dracones Aegyptios devoravit, et quando percussit aggeres Nili, et Cyniphes in tota Aegypto generatae sunt [Exod. VII, VIII]. Moyses quoque, iuxta LXX, extendit hanc virgam, et levavit in coelum, et Dominus induxit ventum austrum super terram toto illo die et tota nocte, et mane levavit ventus, et adduxit locustas super omnem terram Aegypti. |
22 | De hac puto virga scribi et in Numerorum libro, quod floruerit, et nuces sive amygdalas germinarit [Num. XVII]. Hanc habebat et Apostolus cum dicebat: Quid vultis, in virga veniam ad vos [I Cor. IV, 21]? Et qui Pascha celebrabant, baculos tenebant manibus, sine quibus imbecillitatem humani corporis sustentantibus, carnes agni comedere non poterant. |
23 | Haec est virga de radice Iesse, super quam septem spiritus requieverunt. Sed non talis Pharao, nec baculus Aegypti et virga arundinea quae decipit apprehendentes se, et lacerat humeros eorum, id est, fortitudinem. Et quicumque super eam fuerit innixus, dissolvuntur lumbi eius et stare non potest: nec accinctus renibus Pascha celebrare. |
24 | Quod his congruit, quorum scrutatur corda et renes Deus. |
25 | (Vers. 8 seqq.) Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et iumentum. Et erit terra Aegypti in desertum (sive perditio) et solitudo: et scient quia ego sum Dominus: eo quod dixerit (sive dixeris) fluvius meus est, et ego feci eum (sive fluvii mei sunt, et ego feci illos). Idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua: daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam (sive disperditam) a turre Syenes (sive a Magdalo et Syene) usque ad terminum Aethiopiae. Non transibit per eam pes hominis, neque pes iumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis. Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates eius in medio urbium subversarum erunt [Vulg. et erunt] desolatae quadraginta annis. Et dispergam (sive disseminabo) Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras. |
26 | Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum, congregabo Aegyptum (sive Aegyptios) de populis (vel gentibus) in quibus dispersi fuerant. Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae (sive in terra de qua assumpti sunt). Et erunt ibi in regnum (sive principatum) humile, inter regna caetera erit humillima [Al. humillimum]. Et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos, ne imperent gentibus (sive ne plures sint inter gentes). Neque erunt ultra domui Israel in confidentia (sive in spe) docentes iniquitatem, ut fugiant, et sequantur eos (sive reducant eos in memoriam iniquitatis ut sequantur illos) et scient quia ego sum Dominus Deus. Iunge prioribus quae sequuntur. Quia fuisti baculus arundineus domui Israel, et non solum confractus es in manu eius, sed iuxta Isaiam [Isa. XXXVI], perforasti manum eius, et nunc lacerasti humerum, et ipse comminutus es, et innitentium super te dissolvisti lumbos: idcirco ego inducam super te hostium gladium, et cum hominibus iumenta vastabo, et redigetur terra Aegypti in solitudines, et secundo scient Aegyptii quod ego sum Dominus. |
27 | Nec hoc ero fine contentus; sed quia in tantam prorupit blasphemiam, ut suos esse diceret fluvios, et omnem abundantiam Aegypti: ideo et ipsum auferam qui se dixerat Creatorem, et flumina quae a se creata iactaverat, et redigam terram Aegypti in longissimam solitudinem, et gladio dissipatam, a turre Syene usque ad terminos Aethiopiae. Pro turre quae Hebraice MAGDAL dicitur, LXX loci nomen posuerunt, ut Μαγδαλὸν scriberent. Turris autem Syene usque hodie permanet, castrum ditioni Romanae subditum, ubi sunt Nili cataractae, et usque ad quem locum de nostro mari Nisus navigabilis est. |
28 | Totam igitur Aegyptum dicit esse depopulandam usque ad terminos Aethiopiae, quibus extrema Aegypti regio iungitur, ita ut pes hominis in Aegypto non pertranseat, nec iumenta reperiantur in ea, et non habitetur per quadraginta annos. Parcitur enim Aegyptiis, et quia hospites quondam fuere Israel, brevior temporis condemnatio est. |
29 | Tyrus sabbatizavit sabbata sua per annos septuaginta, et sic in antiquum statum restituta est. Captivitas quoque Iudaeae, templique subversio, usque ad Cyrum regem Persarum septuaginta complevit annos. Potentes enim potenter tormenta patientur [Sap. VI, 7]. Quod autem dicit: Dabo terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, Palaestinos significat, Idumaeos et Moabitas, omnesque alias regiones, adversum quas supra Prophetae vaticinium est. |
30 | Tunc disperget, sive disseminabit Aegyptios in nationes, et ventilabit eos in terras. Et quia clemens et miserator est Dominus, patiens, et multarum miserationum, post quadraginta annos Aegypti restitutio est, et reducetur in antiquum solum universa captivitas, et collocabitur in urbe metropoli, quae appellatur Phatures, ubi orta est, et unde profecta est: ita dumtaxat ut pro utilitate sua amittat antiquam superbiam, et sit in regnum humile, immo humillima omnium nationum: ut non elevetur ultra gentes, nec in eas habeat imperium; sed redacta in paucitatem, nequaquam decipiat domum Israel sui confidentia, nec doceat eos iniquitatem; sive redigat eos in memoriam iniquitatis, quod deserto Dei auxilio, Aegypti quaesierunt adminiculum. Et haec omnia fient, ut tertio cognoscant Aegyptii, quod ipse sit Dominus. |
31 | Haec brevi sermone perstrinximus, historiae fundamenta iacientes. Nunc allegoriae nubilum disserendum est, et eadem brevitate vitare conabimur et huius explanationis longitudinem. Ad draconem sermo est, qui dixerat: Mea sunt flumina, et ego feci ea [Ezech. XXIX, 9]: quod inducat super eum ipse Dominus gladium, de quo in Isaia scriptum est: Inebriatus est gladius meus in coelo: nunc descendet in terram, ut perdat ex ea hominem et iumentum [Isa. XXXIV, 5], quidquid vel rationis videtur habere, vel simplicitatis: et perdat, non absolute, sed draconi, ut draconi pereant, et vivant Deo, et fiat Aegypti terra perditio, secundum superiorem sensum, quod [Al. quo, aut quid] draconi pereat, et post perditionem redigatur in solitudinem, pessimum hospitem habere desistens. |
32 | Et tunc cognoscent homines et iumenta, et terra disperdita quod ipse sit Dominus: illo sensu quo in septuagesimo septimo Psalmo scriptum est: Cum interficeret illos, tunc quaerebant eum [Ps. LXXVII, 34]. Omnis enim qui quaerit, inveniet. Dei quidem misericordiae est, ut mundi huius pereat abundantia, et Aegypti fluenta siccentur, immo terra eorum sit in solitudines, et sententia Domini dissipetur a turre Syene, quae interpretatur gyrus: ut nihil in se recti habeat, usque ad terram Aethiopum, qui humiles appellantur: ut videlicet omnis superbia quae se contra Dei scientiam erexerat, destruatur, et humilietur in salutem suam. |
33 | Nec pes hominis, hoc est, rationale quippiam transeat per Aegyptum, neque pes iumenti gradiatur in ea: ut simplices quosque non teneat, quos dimissis hominibus, Pharao in Aegypto tenere cupiebat, Moyse contradicente, et volente iumenta quoque de Aegypti captivitate liberari. Et non, inquit, habitabitur quadraginta annis, qui numerus semper afflictionis et poenae est. |
34 | Unde et Moyses, et Elias, et ipse Salvator, quadraginta diebus ieiunaverunt et noctibus, et per quadraginta annos populus erat in solitudine, ut postea circumcisus in Galgalis, opprobrio et ignominia Aegypti liberaretur [Exod. XXXIV] [III Reg. IX] [Matth. IV] [Num. XIV]. In cuius numeri sacramento, et hic idem propheta pro tribu Iuda quadraginta diebus dormit in dextro latere, et quadringintis annis populus serviturus in Aegypto nuntiatur [Gen. VII]: qui faciunt quadraginta decadas, sive quatuor ἑκατοντάδας. Pluviae quoque diluvii quadraginta diebus inferunt orbi naufragium. Iustum enim erat, ut qui per quatuor elementa mundi, quibus omnia constare dicuntur, dum ea diligit et fovet, Deum offendat, in ipso numero puniretur: et Israel qui peccaverat in sabbatum, septem decadarum, hoc est, septuaginta annorum supplicium sustineret. |
35 | Daturque terra Aegypti deserta, et civitates eius in medio terrarum et urbium subversarum, quae non sunt exstructae de lapidibus, sed latere et paleis, ut dispergatur Aegyptus quae male sibi fuerat copulata, et ventiletur in terras, quo scilicet frumentum a paleis separetur, et quadraginta annorum fine completo, sit restitutio Aegypti, et reducatur captivitas eius, et collocetur in terra Phatures, quae interpretatur panis conculcatus; ubi panis ille qui dixerat: Ego sum panis qui de coelo descendi [Ioan. VI, 5], pravitate haeretica conculcatus est: ut cum venerint ad Ecclesiam, habitent in pane conculcato, et nequaquam eleventur in superbiam, sed sint in regnum humile. |
36 | Et ut etiam cum restituti fuerint in pristinum statum, se per humilitatem deiiciant, quod in Aegypto vixerint, et latericias exstruxerint civitates, et inter multa regna Ecclesiae sint humiles, et sciant in quem peccaverint, et ultra non elevetur Aegyptus super Ecclesias in toto orbe divisas, sed redigatur in paucitatem, et pauci in ea remaneant inter gentes, iuxta illud quod scriptum est: Da illis, Domine. Quid dabis illis? Da illis vulvam sterilem, et ubera arentia (Osee IX, 4): ut nequaquam gaudeant et extollant se in multitudinem deceptorum, sed redigantur in paucos: Multi enim vocati, pauci vero electi [Matth. XX]. Et ultra non decipiant domum Israel, id est, Ecclesiam; nec vanam eis spem confidentiamque repromittant, docentes iniquitatem, ut fugiant Ecclesiasticam disciplinam, et sequantur Aegyptias voluptates. |
37 | Haec autem fient, ut tertio cognoscant Aegyptii, quod ipse sit Dominus. Quod mihi propterea videtur dici, ut cognitio prima Aegyptiorum in carne sit, secunda in anima, tertia in spiritu. Primo, super terram, secundo, mundi huius couversatione finita, tertio, post resurrectionem. |
38 | (Vers. 17 seq.) Et factum est in vicesimo et septimo anno, in primo, et una die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est, et merces non est reddita ei, neque exercitui eius super Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversum eam. |
39 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti, et auferet [Vulg. accipiet] multitudinem eius, et depraedabitur manubias eius, et diripiet spolia eius, et erit in mercedem exercitui illius et operi, pro quo servivit mihi adversum eam: dedi ei terram Aegypti, pro eo quod laboraverunt [Vulg. laboraverit] mihi, ait Dominus Deus. In die illo pullulabit cornu domus Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient, quia ego Dominus. Quaeritur quomodo post decimum annum superioris sermonis, statim vicesimus et septimus ponatur annus, et in consequentibus decimus duodecimusque, et in extrema descriptione templi, vicesimus quintus. Sed facilis solutio est. Quia enim de Aegypto et superior, et haec quae nunc dicitur, prophetia contexitur, licet diversis sit facta temporibus: tamen quia de una provincia prophetatur, iunctae sibi sunt. |
40 | Quod et in Ieremia crebro legimus, ut praepostero ordine tempora describantur. Prius enim Sedeciae in quibusdam gesta referuntur, et postea Ioachim qui ante eum fuit. In Psalmis autem quia carmen est lyricum, historiae ordo non quaeritur. Dicamus ergo prius iuxta litteram. Nabuchodonosor cum oppugnaret Tyrum, et arietes, machinas, vineasque eo quod cincta esset mari, muris non posset adiungere, infinitam exercitus multitudinem iussit saxa et aggeres comportare, et expleto medio mari, immo freto angustissimo, vicinum littus insulae fecit continuum [Al. contiguum]. Quod cum viderent Tyrii iam iamque perfectum, et percussione arietum, murorum fundamenta quaterentur, quidquid pretiosum in auro, argento, vestibusque, et varia supellectili nobilitas habuit, impositum navibus, ad insulas asportavit: ita ut capta urbe, nihil dignum labore suo inveniret Nabuchodonosor. |
41 | Et quia Dei in hac parte obedierat voluntati, post aliquot annos captivitatis Tyriae, datur ei Aegyptus; multoque saevior Tyrus Aegypto. Illa enim oppugnabat Ierusalem; haec vanum pollicebatur auxilium. Aliud est enim spe imbecillitatem decipere: aliud adversum populum Dei dimicare. Hoc est ergo quod dicit Nabuchodonosor rex Babylonis, in oppugnatione Tyri suum mihi servire fecit exercitum, ut implerem voluntatem meam: Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est, gestantium cophinos terrae, et lapides quibus raduntur humeri, et decalvatur caput; et tamen nec ipse, nec exercitus eius aliquid dignum invenit in Tyro. |
42 | Et cum in hoc mihi servierit, et meam contra Tyrum impleverit voluntatem, idcirco dabo ei terram Aegypti. Quod quidam dicunt sub Nabuchodonosor esse completum: alii sub Cambyse filio Cyri, qui Aegyptum usque ad Aethiopiam vastavit, ita ut Apim interficeret, et omnia illorum simulacra deleret. Quam ob causam putant eum versum in amentiam casu equi, et proprio pugione confossum. |
43 | Plenissime hanc historiam narrat Herodotus: ubi et omnis Aegyptus per pagos et castella et vicos describitur, et Nili origo gentisque illius populi, et mensura terrae per circuitum usque ad desertum Aethiopiae et littora Magni maris, Libiaeque et Arabiae confinia demonstrantur. Causa autem irae Domini contra Aegyptum, illa est, quod populum Dei suo deceperit auxilio, ne speraret in Deum, et illum ad iracundiam provocaret. |
44 | In illo, inquit, die quo Aegyptus capta fuerit, pullulabit cornu domus Israel: haud dubium quin regium genus significet. Quod quidam [Al. quidem] ad Zorobabel filium Salathiel, qui per Iechoniam de David stirpe generatus est, alii ad ultimum tempus referunt, quando putat et Eliam esse venturum. Nos autem cornu Domini super [Al. pro] Christo intelligentes, praesentem carpimus historiam. |
45 | Cumque, ait, o Propheta, hoc prius fuerit expletum, tunc aperietur os tuum, et vaticinium tuum nequaquam dubia promissione pendebit, sed cernetur opere perpetratum: ut sciant omnes qui audierint, me esse Dominum, cuius dixisse, fecisse est. Haec secundum litteram, immo iuxta veritatem dicta sint prophetiae. Caeterum ex eo quod Nabuchodonosor mercedem accepit boni operis, intelligimus etiam ethnicos, si quid boni fecerint, non absque mercede Dei iudicio praeteriri. |
46 | Unde et per Ieremiam Nabuchodonosor columba Dei appellatur, eo quod adversum populum peccatorem Dei servierit voluntati. Et adducam, inquit, servum meum Nabuchodonosor [Ierem. XXV]. Ex quo perspicuum est condemnari nos comparatione gentilium, si illi lege faciant naturali, quae nos etiam scripta negligimus. De quo plenissime ad Romanos Paulus apostolus disputat. |
47 | Ac ne aliquid praeterire videamur secundum intelligentiam spiritualem, quaerimus ubi hunc numerum, hoc est, vicesimum septimum legerimus. In Geneseos libro Scriptura testatur [Genes. VII], sexcentesimo anno vitae Noe, secundo mense, vicesima septima die mensis secundi, super faciem terrae aquas inductas esse diluvii, et postea septimo mense eiusdem anni, qui vicinus est sabbato, et vicesima septima die eiusdem mensis septimi, aquas cessasse diluvii, et sedisse arcam Noe super montes Ararat, qui interpretantur Armeniae. |
48 | Ex quo intelligimus, medium esse numerum et ad utrumque posse conferri, quando in hoc et ira Dei incipit a diluvio, et clementia eius septimo mense in eodem dierum numero demonstratur. Et quia apud Hebraeos mensis, qui apud nos Kalendis et Nonis Idibusque devolvitur, secundum lunae cursum supputatur: unde et Graeco vocabulo μήνη, id est, luna, a mense nomen accepit, hoc dictum est in vicesimo septimo lunae die parum quid luminis remansisse, ne penitus ira eius absque misericordia sit. |
49 | Quando autem totus lunae orbis impletur, tunc et pascha celebratur, et omnes maximae solemnitates. Quod strictim posuimus, ut sciamus in hoc numero, et bona et mala pariter contineri. Bona Nabuchodonosor, cuius labori merces redditur; mala Aegyptiis, quorum vastitas nuntiatur. |