1 | Consequens erat, filia Eustochium, ut prophetiam Tyri, et principis Tyri, uno volumine comprehenderem, et tam locis quam vaticinatione coniunctos, nequaquam librorum ordine separarem. Sed quia plura sunt quae dicuntur, et modum prolixitatis excedunt: ideo in nonum librum dilata est explanatio, quam orationibus tuis omniumque sanctorum ad calcem credimus perventuram: ut contra Pharaonem quoque, et universam Aegyptum, quae in Ezechiel scripta sunt, disseramus. |
2 | Quae et ipsa nobis longitudine, sui, in librum decimum dividenda sunt: quo et voluminum inter se mensura servetur; et divisus dictantis, scribentisque, et legentis labor respiret in partibus. |