monumenta.ch > Hieronymus > 26
Hieronymus, in Ezechielem, , XXV <<<     >>> XXVII

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 8, Caput XXVI

1 Et factum est in undecimo anno, prima (sive una) mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus (sive Sor) de Ierusalem: Euge, confractae sunt portae populorum (sive gentes): conversa est ad me, implebor, deserta est (sive quae fuit plena, deserta est); propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre (sive Sor): et ascendere faciam super te [Vulg. ad te] gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
2 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres eius, et [Vitiose erat tradam, pro radam.] radam (sive ventilabo) pulverem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam (sive nitidissimam) petram. Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus, et erit in direptionem gentibus. Filiae quoque eius quae sunt in agro (sive in campo) gladio interficientur, et scient quia ego Dominus. Consequenter prophetiae ordo contexitur.
3 Locutus erat contra filios Ammon et Moab et Seir, qui et ipsi sunt Idumaei, et Philisthiim qui sunt in littore, et in funiculo maris eumdem limitem tenent. Post Palaestinos enim succedit Phoenicis regio, cuius metropolis est civitas Tyrus, quae appellatur Hebraeo Syroque sermone SOR. Et quia capta Ierusalem, etiam ipsa gavisa est, et insultavit ac dixit: Confractae sunt portae populorum, ego portum tutissimum habeo, illaque subversa, ad me omnis multitudo conversa est, quae illius regebatur arbitrio, et quia illa deserta est, idcirco ego implebor, sive quae plena fuit ante, redigetur in solitudinem.
4 Quia igitur ista dixisti, et ruinis Ierusalem, quae Dei iudicio propter peccata sua subversa est, insultasti, propterea non per nuntios, nec per quoslibet alios, sed ego ipse ero adversum te, Tyre, et instar fluctuum maris ascendere faciam contra te Babylonios cum plurimis nationibus, quarum oppugnatione muri tui et turres destruentur, intantum ut usque ad solum concidant, et pulvis illius radatur, sive in partes varias ventiletur, et sic humiliabitur, ut petrae nitidissimae comparetur: tantaque erit in urbe, quondam frequentissima, solitudo, ut sagenae piscatorum expandantur et siccentur in medio eius.
5 Ego enim Dominus locutus sum, cuius verba irrita esse non possunt, et tradam eam in direptionem gentibus. Filiae quoque eius, quae sunt in agro sive in campo, hoc est in Phoenicis littore, urbes et oppida, vici atque castella interficientur gladio: metaphoricῶs, quia filias appellavit, interfectionem ponit gladii, ut rerum fine cognoscant me esse Dominum, qui fieri ista praecepi. Potest iuxta tropologiam quia SOR nomen Hebraicum vertitur in angustiam, omnis anima quae perturbationibus occupata est, Sor appellari, quae quando viderit pro suis vitiis atque peccatis Dei iudicio subverti Ierusalem, in qua fuit templum et pacis visio, exsultat et ad se putat urbis quondam inclytae imperium transferendum.
6 Quod et in contrariis dogmatibus accipitur, et in hominibus saeculi, quando viderint hominem sanctum per negligentiam esse prolapsum et gaudent et exsultant, quasi aliorum ruina, sua sit resurrectio. Propterea Dominus comminatur, quod ipse contra huiuscemodi homines dimicet, et ascendere faciat contra eos instar marinorum fluctuum plurimas nationes, quae destruant in eis quidquid munitissimum et firmum videtur, et ita omnia eorum argumenta subvertat, ut in pulverem redigantur.
7 Sagenas quoque et retia quibus prius deceptam multitudinem piscabantur, cessare faciat, et in desertae urbis solo, expandi atque siccari, ut pro illis alii subeant piscatores, quos Dominus ad piscandum misit. Sed et filias eius, quae prius quasi in thalamo servabantur, et pro mysticis secretioribusque doctrinis nulli facile credebantur, processuras protrahendasque in publicum, et Ecclesiastico mucrone truncandas, ut intelligant quod ipse sit Dominus, qui et Ierusalem pro peccatis parumper reliquit, et Tyri pro insultatione eius et gaudio munimenta destruxit.
8 (Vers. 6 seq.) Quia haec dicit Dominus [Addit Victorius Deus, ex Vulgata Hebraicoque textu.]: Ecce ego adducam ad Tyrum (sive ad te SOR) Nabuchodonosor regem Babylonis ab Aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu populoque magno. Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et levabit contra te clypeum, et vineas, et arietes (sive lanceas) temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.
9 Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum, a sonitu equitum, et rotarum, et curruum movebuntur muri tui, dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae (sive quasi ingrediens urbem de campo). Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent (sive substantiam fortitudinis tuae in terram deducet). Vastabunt (sive vastabit) opes tuas, diripient negotiationes tuas (sive spoliabit substantiam tuam) et destruent (vel destruet) muros tuos, et domos tuas praeclaras (sive desiderabiles) subvertent (sive vertet) et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent (sive medio maris iniiciet.) Et requiescere faciam multitudinem cantorum [Vulg. canticorum] tuorum (sive destruam multitudinem musicorum tuorum), et sonitus cithararum tuarum (sive vox organorum tuorum) non audietur amplius.
10 Et dabo te in limpidissimam (sive nitidissimam) petram. Siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. Utramque editionem ex more coniunxi, et in quibus discrepant, ex latere copulavi, brevitati voluminum providens. Ergo quod dixerat, Ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans, et erit Tyrus in direptionem gentibus, tunc ponit manifestius, quod Nabuchodonosor regem Babylonis adducat Dominus ab Aquilone, regem regum, cum equis et curribus, et cum infinita exercitus multitudine, qui prius subditas Tyro in littore civitates et castella subvertat, et postea obsideri faciat Tyrum, valletque eam exercitu, et aggere, et munitionibus, vineisque [Al. clypeisque] et arietibus impugnet muros et destruat, et tanta sit multitudo equitum eius, ut pulvere equitatus, et sonitu ululantis exercitus, rotarumque strepitu et equorum hinnitu, urbis fundamenta moveantur, et sic ingrediatur civitatem dissipatis muris, quasi de campo securus ingrediens, tantaque securitas sit vincentis exercitus, ut plateas Tyri conculcent equorum ungulae, et omnis populus in medio corruat civitatis, et statuae quondam nobiles, sive universa substantia in terram corruat, nihilque pristinarum divitiarum in expugnata urbe servetur, sed cum muris domus quoque nobiles destruantur, et tanta sit victorum saevitia, ut ligna et lapides, qui residui incendio fuerint, in medium mare proiiciantur, et vel Nabuchodonosor, vel ipse Dominus quiescere faciat universam urbis laetitiam, qua prius in canticis et psalteriis personabat, et ad solum usque subversa, sit siccatio sagenarum.
11 Quodque sequitur: Non aedificaberis ultra, videtur facere quaestionem, quomodo non sit aedificata, quam hodie cernimus Phoenicis nobilissimam et pulcherrimam civitatem. Ex quo quidam volunt in ultimo tempore haec Tyrum esse passuram, quae postea non sit aedificanda. Sed quomodo Nabuchodonosor personam servare poterunt: praesertim cum legamus in consequentibus Nabuchodonosor oppugnasse Tyrum, et laboris sui non accepisse mercedem: et propterea tradi ei Aegyptum, quia Dei sententiae in Tyri oppugnatione servierit? Graecas et Phoenicum maximeque Nicolai Damasceni, et alias Barbarorum aiunt se, qui huic historiae contradicunt, legisse historias, et nihil super oppugnatione a Chaldaeis invenisse Tyriae civitatis, cum probare possimus multa dici in Scripturis facta, quae in Graecis voluminibus non inveniantur; nec debere nos eorum auctoritati acquiescere, quorum perfidiam et mendacia detestamur.
12 Potest ergo quod dicitur, nec aedificaberis ultra, sic accipi, quod nequaquam ultra sit regina populorum, nec proprium habeat imperium, quomodo habuit sub Hiram et caeteris regibus; sed vel Chaldaeis, vel Macedonibus, vel Ptolemaeis, et ad postremum Romanis regibus servitura sit. Nulli autem ambiguum iuxta anagogen Nabuchodonosor regem Babylonis, qui venit ab Aquilone, diabolum intelligi, qui cum sit ventus durissimus et sinister, nomine dexter vocatur, praesumens sibi nominis dignitatem, et est rex regum omniumque regnorum, quae ostendit Domino, dixitque ad eum: Haec omnia mihi tradita sunt, quae dabo tibi si procidens adoraveris me [Matth. IV, 9]. Iste habet equos et currus, de quibus scriptum est: Fallax equus in salutem [Ps. XXXII, 17]. Et: Dormierunt omnes qui ascenderunt equos [Ps. LXXV]. Et in alio loco: Equum et ascensorem proiecit in mare [Exod. XV, 1]. Iste filias Tyri, animas in angustia et in quodam peccatorum carcere positas, interficit in agro campoque latissimo, et circumdat Tyrum munitionibus suis, ut clausam teneat, et nullus ex ea Babylonii regis evadere possit imperium.
13 Destruet muros turresque subvertet, et quidquid forte habuit in dogmatibus, inundatione equorum eius et sonitu equitum rotarumque et curruum strepitu pertremiscet, et ingredietur portas eius, nullo prohibente, et plateas civitatis: Quia lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem [Matth. VII, 13], equorum eius calcabunt ungulae, universamque substantiam sive statuas nobiles, quibus sibi imagines finxerant falsitatis, de quibus scriptum est: Domine, in civitate tua imagines eorum dissipabis [Ps. LXXII, 20], ad terram deiiciet, et destructis muris, domus quoque nobiles subvertentur, quas sibi paraverat, et in quibus exsultabat, atque in tantam desolationem veniet, ut lapides eius et ligna quibus aedificaverat muros, et caementa construxerat, proiiciant in profundum, canticaque eius et musica, quibus sibi in sapientia huius saeculi confidebat, et omnis cithararum sonus non audietur amplius, et piscatio eius cessabit, et erit humilis, ita ut siccatio sagenarum, et ultra non aedificetur, quia ad Domini sententiam tradita Nabuchodonosor, omnino subversa est, iuxta quod et Apostolus dicit: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I, 20]. Loca difficilia sunt, et prudens lector ac diligens debet ignoscere labori meo.
14 Aut si melius quid potuerit invenire, et ego in eius transibo sententiam: dummodo noverit veniam quam mihi tribuet, se ab aliis accepturum.
15 (Vers. 15 seq.) Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abiicient, et induentur stupore. In terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur, et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi? Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. LXX: Quia haec dicit Dominus Deus Sor.
16 Nonne a voce ruinae tuae cum ingemuerint vulnerati tui, cum evaginatus fuerit gladius in medio tui, commovebuntur insulae, et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent coronas suas, et vestimentis suis variis nudabuntur? Furore insanient: in terra sedebunt, et formidabunt perditionem suam, et gement super te, et assument super te lamentum, et dicent tibi: Quomodo peristi et dissipata es in mari, urbs laudata, quae fuisti fortis in mari ipsa, et habitatores eius, quae dedit timorem suum omnibus habitatoribus suis? Et formidabunt insulae in die ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari in exitu tuo. Primum ipsa historiae verba pandamus brevissima μεταφράσει sensum dictorum aperientes.
17 Haec dicit Adonai Dominus Tyro, quae Hebraice appellatur SOR: Numquid in die ruinae tuae, quando Nabuchodonosor oppugnante, corrueris, et in gemitu vulneratorum, sive interfectorum, qui occisi fuerint in medio tui, non commovebuntur insulae? Et descendent omnes reges de sedibus, sive soliis suis, et principes maris qui diversis imperant insulis, et auferent diademata de capitibus suis, omnem regnandi gloriam deponentes et vestes pretiosissimas, et incredibili varietate fulgentes, abiicient a se, et stuporis magnitudine vertentur in amentiam, atque humilitate deiecti, sedebunt in terra, et cum te viderint corruisse, sibi similia formidabunt: nihilque putabunt in terrae bonis esse perpetuum; sed e contrario assument super te lamentum, et flebile canticum commemorabunt, dicentes: Quomodo peristi quae habitas [Al. habitabas] in mari, urbs inclyta, sive laudata? Tyrum enim fuisse insulam, et nullum habuisse de terra introitum, in Graecis, Latinisque, et Barbaris historiis legimus: sed postea a Nabuchodonosor rege Chaldaeorum, vel, ut nonnulli affirmant, ab Alexandro, rege Macedonum, iactos esse aggeres, et oppugnatione vineisque, et arietibus locum praeparatum, ac de insula factam esse peninsulam.
18 Tu igitur, o Sor, o Tyre, quae quondam fuisti in cunctis fortissima insulis, sive in urbibus omnium voce laudata cum habitatoribus tuis, quos universi timebant, quomodo subito corruisti? Nunc stupebunt, sive pavebunt super te insulae, et ut melius habetur in Hebraico, naves, in die pavoris et ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari.
19 Unde consequentius est supra naves legere, ne secundo ponantur insulae; eo quod nullus egrediatur ex te, sive, ut Septuaginta transtulerunt, in die egressionis tuae: quando fueris ducta captiva. Haec interim quasi quaedam historiae iacta sint fundamenta: nunc spirituale nitemur culmen imponere.
20 Finge aliquem, diu servata pudicitia, multis floruisse virtutibus, et postea in aliquo gravi mortalique peccato esse collapsum: nonne ad sonitum ruinae eius interfectarumque virtutum omnes insulae movebuntur: hi videlicet qui salsis amarisque huius saeculi tunduntur fluctibus? et descendent de throno superbiae suae, omnes qui in saeculi huius salsugine principes videbantur, et humilitate deiecti, auferent diademata de capitibus suis, quae videbantur bonis operibus possidere, et vestimenta varia diversitate virtutum abiicient et induentur stupore, sive timoris magnitudine quodammodo videbuntur insani; sedebuntque humi, et stupentes super repentino casu eius admirabuntur: intantum ut omnes assumant planctum et lamentationem super eum qui corruit, et dicant: Quomodo peristi, qui prius salvus eras? quomodo corruisti, qui tanto tempore steteras, qui in mari huius saeculi inter omnes inclytos putabaris, qui eras cunctorum opinione robustus? et habitatores [Pro tui, quod Vaticani ms. ope restituimus, vitiose, nulloque, aut incongruo sensu erat, Tyri. Liquet Hieronymum insistere Scripturae verbis ad Tyrum, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi.] tui, hoc est, cogitationes fortissimae adversum omnia ignita diaboli iacula resistentes, quae prius erant formidini omnibus adversariis, versae sunt in stuporem.
21 Sed et naves, omnes videlicet sancti, qui huius saeculi fluctus transeunt, obstupescent cum te viderint concidisse. In die pavoris et ruinae tuae turbabuntur insulae, ne et ipsae similia sustineant. Aliorum enim ruinae exempla iustorum sunt, dum omnes infirmo et imbecillo statu fluctuantique vestigio in isto saeculo commoramur, et numquam est nostra certa securaque victoria: quando egredientur ex te qui prius steterant; vel in exitu tuo; in fine et consummatione tua.
22 Non enim ex praeteritis, sed ex praesentibus iudicamur. Cavendumque est, et semper timendum, ne veterem gloriam et solidam firmitatem, unius horae procella subvertat.
23 (Vers. 19 seq.) Quia haec dicit Dominus [Vulg. addit Deus]: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, et detraxero te cum his qui descendunt in lacum (sive ad eos qui descendunt in foveam) ad populum sempiternum, et collocavero te in terra novissima (sive in profundo terrarum) sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum (sive descendunt in foveam), ut non habiteris, et [Vulg. Porro cum] dedero gloriam in terra viventium (sive ut non resurgas in terra viventium), ad nihilum redigam te (sive perditionem dabo te) et non eris, et requisita non invenieris [Vulg. addit ultra] in sempiternum, dicit Dominus Deus. Cum superioribus iunge quae dicta sunt.
24 Quando te dedero, o Tyre, urbem in perpetuum desolatam, sicut civitates sunt aliae quae omnino non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, vel hostium infinitae multitudines, vel certe qui ad insulam loquitur et ad urbem in insula constitutam tropologice adversariorum frequentiam abyssi fluctibus comparat: et detraxero te cum his qui descendunt in lacum, sive in foveam, ad eos qui in inferno sunt, de quibus et in Psalmis legimus: Introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt [Ps. LXII, 10, 11]; ad populum sempiternum, ubi est fletus oculorum, et stridor dentium, et posuero te in terra novissima, in qua antiquus draco constitutus est, et sicut veteres solitudines atque deserta, ubi nulla bonorum recordatio, sed poenae erunt sempiternae, neque te fecero suscitari in terra viventium, de qua scriptum est: Beati miles, quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. V, 4]. Et in alio loco: Placebo Domino in regione vivorum [Ps. CXIV, 9]: tunc redigeris in nihili, sive peribis in aeternum, et ultra non eris, secundum illud quod in alio psalmo scriptum est: Dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero [Ps. XXXVIII, 14]. Non quod esse desistat qui in poenis est sempiternis: sed quod qui Deo non vivit, in Scripturis sanctis dicatur non subsistere.
25 Unde et Esther contra idola loquens: Ne tradas, inquit, sceptrum tuum his qui non sunt (Esther XIV). Utique erant quibus obsecrat ne tradatur; sed Deo non erant, qui virtutibus, et viventi Deo esse cessarant. Et hoc notandum, quod quaeritur Tyrus ab eo qui venit quaerere, et salvum facere quod perierat, et nonaginta novem ovibus in montibus derelictis, quaerit unam erroneam ovem [Luc. XIX]. Mulier quoque quae unam drachmam perdiderat, quaerit, et invenit, et vicinas convocat ad laetitiae societatem [Luc. XV]. Sin autem requisita non invenitur Tyrus, non est quaerentis vitium, sed eius qui boni pastoris fugerit manum.
26 Et ultra, inquit, non eris in sempiternum; sive ut [Omittunt editi libri particulam , lamed, legentes , quod sine lamed non potest sonare in sempiternum. MART.] in Hebraico LOLAM , et in Graeco αἰῶν, scribitur, unum saeculum significat, iuxta illud Isaiae, qui post septuaginta annos dicit Tyrum restituendam in integrum statum [Isa. XXIII]. Aiunt autem unum saeculum, id est, humanae tempus aetatis, septuaginta annorum numero supputari, Psalmista dicente: Dies annorum nostrorum, in ipsis septuaginta anni.
27 Sin autem in potentatibus, octoginta anni, quidquid supra, labor et dolor est [Ps. LXXXIX, 10]. Hoc metaphrasticῶς breviter de Tyro diximus. Quod et ad eos referri potest qui in angustia huius saeculi constituti, deducuntur ad inferos, et operiuntur abyssis fluctibusque poenarum, et trahuntur ad inferiora terrae, et his copulantur qui in veteri solitudine sunt, et deducuntur in lacum, sive in foveam sempiternam, ut ultra non habitentur a Spiritu sancto.
28 De quibus scriptum est: Impius cum ceciderit in profundum malorum, contemnit [Prov. XVIII, 3]. Nec de caetero erunt in terra viventium, sed peribunt, et redigentur ad nihili, et Deo esse cessabunt. Quibus testimoniis abutuntur, qui dicunt impiorum [Pluribus hac de re in fine commentariorum in Isaiam diximus, et ad dialog. 1 contra Pelagian.,. num. 28. Duplicem nempe damnatorum classem distingui oportere ad Hieronymi mentem, quorum alios, quos ille impios vocat, aeternis, alios quos peccatores, sive quos aut peccatorum poenituerit, aut leviora crimina obstrinxerit, finiendis aliquando cruciatibus deputat. Confuso autem antea atque incommodo sensu legebatur, qui dicunt impiorum atque peccatorum poenas non esse perpetuas. Nobis ad veram lectionem restituendam suppetias tulere Vaticanae Chartae et Rabanus.] et non peccatorum poenas esse perpetuas: qui quaesiti a Deo, non sunt inventi, et in aeternum esse cessarunt: quia suo vitio perdiderunt eum qui dicit: Ego sum vita [Ioan. XIV, 6].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, , XXV <<<     >>> XXVII
monumenta.ch > Hieronymus > 26