Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 8, Caput XXV
1 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone (sive obfirma) faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis, et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei, haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixistis, euge, euge super sanctuarium meum (sive quia gavisi estis super sanctuarium meum), quia pollutum est, et super terram Israel, quia desolata est, et super domum Iuda, quia ducti sunt in captivitatem: idcirco ego tradam te filiis Orientalibus (sive CEDEM) in haereditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges suas, et ipsi bibent lac [Al. additur tuum] (sive ubertatem tuam), daboque Rabbath in habitaculum camelorum (sive civitatem Ammon in pascua camelorum): et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus. |
2 | Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti (sive insonuisti) pede, et gavisa es ex toto affectu (sive insultasti ex animo tuo) super terram Israel: idcirco [Vulg. addit ecce] ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram, et scies quia ego Dominus. Capta vel obsessa Ierusalem, postquam venit in Babylonem, qui poterat [Al. potuerat] evadere, et nuntiavit urbem iam iamque capiendam, vel cum templo esse subversam, iuxta consuetudinem omnium prophetarum adversum caeteras in circuitu nationes, quae insultaverant ruinae Ierusalem, templique incendio, sermo convertitur prophetalis, primumque contra filios Ammon, qui habebant metropolim nomine Rabbath, quae hodie a rege Aegypti Ptolemaeo cognomento Philadelpho, qui Arabiam tenuit cum Iudaea, Philadelphia nuncupata est. |
3 | Fili, inquit, hominis, pone, sive obfirma faciem tuam contra filios Ammon, qui de Lot stirpe generati sunt, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus (non sunt enim prophetae verba, sed Domini. De obfirmatione vultus, in hoc eodem propheta plenius disputavimus): Pro eo quod dixistis: Euge, Euge, sive insultastis, et gavisi estis, quia templum et sanctuarium meum hostium ingressione pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et specialiter super domum Iuda, id est, duarum tribuum, quae nunc ductae sunt in captivitatem: propterea et ego tradam te filiis CEDEM [Al. Edem], quos Orientales interpretati sumus. |
4 | Nullique dubium est, Madianitas, et totam eremi vastitatem adiacere terrae Arabiae, qui habent camelorum greges, oviumque et caprarum multitudines, et his opibus victitant. Quod et terrae Israel in Iudicum libro accidisse narrat historia [Iudic. VI], quando venerunt Madianaei, et depasti sunt, usque Gazam, omnes regiones eorum. |
5 | Μεταφορικῶς ergo per Madianaeos, Ismaelitas et Agarenos, qui nunc Sarraceni appellantur, assumentes sibi falso nomen Sarae, quo [Al. quod] scilicet de ingenua et domina videantur esse generati, Scriptura significat: diciturque de rege Nabuchodonosor et omni eius exercitu, quod veniat et capiat urbem Rabbath, quae vel proprie hoc appellatur nomine, vel ob magnitudinem. Rabbath enim maxima dicitur. Et ne dubitemus Nabuchodonosor subvertisse Arabiam, postquam capta est Ierusalem, supra Scriptura testatur: Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, Ammon et Ierusalem, et veniet gladius regis Babylonis. Et iterum: In capite viae civitatis coniiciet, et viam pones, ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Iudam in Ierusalem munitissimam [Ezech. XXI, 19, 20]. Et rursum: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum (vers. 28). Venient ergo filii CEDEM, et collocabunt caulas suas, quasi pastores, figentque tentoria. |
6 | Ipsi vastabunt fruges tuas, et bibent lac, et ubertatem terrae, immissis gregibus camelorum, et omnium populorum: ita ut sint filii Ammon in cubile pecorum, et malorum necessitate intelligant, quod ipse sit Dominus qui et futura praedixit, et ut fierent imperavit. Nec hoc suffecit filiis Ammon, ut insultarent, et dicerent: Euge, euge super templo et sanctuario Domini, quod pollutum erat diversarum introitu nationum; sed tanta fuit insultandi lascivia, ut cunctus simul populus manibus et pedibus concreparet, et ex toto cordis clamaret affectu: eo quod terra Israel esset desolata. Propterea non per Angelos, neque per alia ministeria, sed ipse Dominus, extendens manum suam ad percutiendum, tradet eam in direptionem, nequaquam camelis et ovium gregibus, sed manifestius gentibus, ut de populorum numero penitus eradicetur, et pereat, et redigatur ad nihilum: et postquam contrita fuerit, tunc intelligat quod ipse sit Dominus qui cuncta diiudicet, et in omnes terras habeat potestatem. |
7 | Possumus iuxta tropologiam filios Ammon intelligere, qui de Lot in spelunca generati sunt semine, et generati in ebrietate et incestu, omnes haereticos, de quibus Scriptura dicit et Apostolus Ioannes: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum [Ioan. II, 19]. Isti enim de inclinatione orti sunt, hoc enim Lot in linguam nostram vertitur: Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Ps. XIII, 3]. Adversum hos ponitur, sive obfirmatur, facies prophetalis: ut eos sua austeritate conterat, et dicit eis: Quia insultastis Ecclesiae meae tempore persecutionis: eo quod diversorum vitio pollutum esset sanctuarium meum, sive eorum vitio qui mihi serviebant, sive hostium crudelitate, qui meos persequebantur: terram quoque Israel, sensus videntes Deum, esse desolatam virtutum choro; et quomodo filii domus Iuda, id est, Deum confitentis, in qua est vera fides et recta confessio, ducti sunt [Al. sint] in captivitatem, et servire Domino desierunt [Al. desierint]: idcirco, o omnis insultans, traderis filiis Orientalibus qui de vero lumine sunt profecti et traderis in haereditatem, ut tu quoque discas Dominum confiteri. |
8 | Et per translationem dicitur, quod filii Orientis ponent super eos caulas suas, et figant tentoria, et bibant lac, et comedant fruges, et civitas quondam superbiae fiat in habitaculum camelorum, qui possint, deposito onere peccatorum, intrare per foramen acus [Matth. XIX], et in cubile pecorum, quae reguntur a pastore bono [Ioan. X], ut cum hoc fecerint, mixti et traditi Orientis pastoribus, intelligant quod ipse sit Dominus. |
9 | Rursumque exprobrat eis, quare insultaverint nimio cordis affectu ruinis populi Dei, et terram Israel putaverint omnino desertam: pro quo mereantur manum ulciscentis Dei, ut qui excesserant modum exsultationis et gaudii super ruina domus Iudae, nequaquam tradantur filiis Orientis, sed sint in direptionem cunctarum gentium, et interficiantur de populis, et pereant, et conterantur, et nequaquam de stirpe Abraham, sed de cunctis nationibus esse credendi sint, et tunc malorum cognoscant magnitudine, et contritione sua, et interfectione populi, quod ipse sit Dominus. |
10 | Quod generaliter de Ecclesia intelleximus, super unumquemque sanctorum intelligi potest, ad quorum ruinam gaudent saeculi homines, et adversariae potestates, si multi temporis perdiderint pudicitiam: dum mali consolationem suorum scelerum putant, si plures habeant consortes criminum atque supplicii: et hoc nemo faciat, nisi fuerit filius Ammon, hoc est filius populi, qui in declinatione generatus est. |
11 | (Vers. 8 seq.) Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir, ecce sicut omnes gentes domus Iuda: idcirco ecce ego aperiam humerum Moab, de civitatibus inquam eius, et de finibus eius inclyta terrae Beth Iesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim: filiis Orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus, et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus. LXX: Haec dicit Adonai Dominus: Pro eo quod dixit Moab + et Seir ** ecce sicut omnes gentes domus Iuda: Idcirco ecce ego dissolvam humerum Moab de civitatibus promontoriorum eius, electam terram domum Beth Iasimuth, super fontem urbis maritimae, filios Orientis super filios Ammon dedi ei haereditatem, ut non sit memoria filiorum Ammon in gentibus, et in Moab faciam ultiones, et cognoscent quoniam ego Dominus. Hoc quod nos interpretati sumus et Seir, in LXX non habetur, sed de Theodotionis editione additum est. |
12 | Ridiculam vero in hoc loco Hebraei narrant fabulam. Postquam urbs aperta, templumque reseratum est, filiique Ammon, et Moab, et Seir ingressi sunt templum, videruntque Cherubim protegentia propitiatorium, et dixerunt: Sicut cunctae gentes colunt simulacra; ita et Iuda habet suae religionis idola; et idcirco, inquiunt, iratus est Dominus, et tradidit eos captivitati. |
13 | Nos autem hoc dicemus, quod et isti insultaverint domui Iudae, quando a Chaldaeis capta est, putantes sicut in caeteris gentibus non ibi esse auxilium Dei, et ideo regnum Iudae, et Ierusalem Dei praesidio destitutum, patuisse Babyloniae potestati. Idcirco non multo post tempore, sed in praesentiarum Dominus comminatur se humerum, robur videlicet et fortitudinem Moab de civitatibus eius dissoluturum, sive aperturum, ut ad ipsos quoque Babylonius victor introeat, et civitates in Moab esse desistant, et in finibus eius ac terminis urbes inclytae destruantur: quarum ponit nomina, Beth Iesimoth, et Beelmeon et Cariathaim: pro quibus nescio quid volentes LXX interpretati sunt, domum Beth Iasimuth, cum hoc vocabulum villam desertam significet: Beelmeon quoque usque hodie in Moab vicus sit maximus, quem illi verterunt, super fontem, et Cariathaim, civitatem maritimam: traditurque et ipsa cum filiis Ammon filiis Orientis, Babyloniis, videlicet, iuxta illum sensum quem contra filios Ammon interpretati sumus. |
14 | Et dabo, inquit, Moab in haereditatem, ut quomodo filiorum Ammon non est memoria ultra in gentibus, sic et in Moab ultiones faciam atque iudicia: ut cognoscant quod ego sim Dominus, qui Iudam tradidi pro peccato, et in filios Ammon, et in Moab ultor existam. Usque hodie autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Seir, qui in pilosum vertitur et hirsutum, despicit et contemnit domum Iuda, in qua vera confessio est, et putat tam facile eam posse subverti, quam caeterarum subvertuntur urbium munimenta. |
15 | Unde et Dominus comminatur aperturum se, sive dissoluturum omnem fortitudinem Moabitarum: ut civitates habere desistant, et nequaquam in dialectica arte confidant [Al. confidere]: sed cuncti illius termini, quos pro illisione fluctuum vocant promontoria, destruantur; et inclytae atque electae terrae Beth Iesimoth, quae interpretatur domus solitudinis atque deserta, et Beelmeon, quae et ipsa vertitur habens fontem, sive super fontem, et Cariathaim, quam LXX civitatem maritimam transtulerunt, pereant. Quamvis enim habeant robora pugnatorum, et inclyta pergant ad praelium arte pugnandi, et ex omni parte circumsepti munitique gradiantur: tamen inclyta eorum terra non est domus habitationis, sed domus solitudinis. |
16 | Quodque se putant habere fontem scientiae, et urbem maritimam, quae cunctas sustinere possit saeculi tempestates, patientiam sibi et fortitudinem promittentes: tamen illuc convertentur, ut et ipsi tradantur filiis Orientis, veri in Christo luminis; sicut traditi sunt filii Ammon, qui sibi in haeretica multitudine confidebant. |
17 | Et consideremus profectum, atque in ipsa comminatione clementiam Dei, ut tradantur cum filiis Ammon filii Orientis in haereditatem: et nequaquam haeresis ulla nominetur in gentibus; sed factis in Moab iudiciis suis, et ultionibus pro arrogantia, rerum fine cognoscant Dominum esse qui cuncta dispenset. Ad approbandum autem quod Moab in praesenti loco super Philosophorum intelligatur superbia, de quibus dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium reprobabo [I Cor. I, 19], pauca de prophetis exempla replicanda sunt. |
18 | Amos loquitur: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Moab, et super quatuor non aversabor eum, pro eo quod combussit ossa regis Idumaeae in cineres (Amos II, 1). Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum est, quidquid ad terrenam scientiam pertinet, et putatur esse robustum, hoc dialectica arte subvertitur, et instar incendii in cineres favillasque dissolvitur; ut probetur nihili, quod putabatur esse fortissimum. |
19 | Sed Isaia superbiam arguit Moab, dicens: Audivimus contumeliam Moab: contumeliosus est nimis: superbiam eius abstuli [Isa. XVI]. Ieremias quoque, contra omnes vaticinans nationes, proprie loquitur ad Moab: Quoniam confidebas in munitionibus tuis [Ierem. XLVIII, 7]. Et post paululum: Habebis fiduciam in gloria tua. Et iterum: Quomodo dicitis, fortes sumus? Ac deinde: Iuxta est dies Moab ut veniat, et malitia eius velox nimis [Ierem. XLVIII, 16]. Et manifestius: Dicite quomodo contritus est baculus gloriosus, virga magnificentiae [Ierem. XLVIII, 20]? Et iterum: Contritum est cornu Moab. Haec autem dicuntur, ut sub nomine Moab, stulta saeculi in coelum se efferens superbia conteratur. |
20 | (Vers. 12, 13, seqq.) Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de filiis Iuda: peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et iumentum. Et faciam eam desertam ab Austro, et qui desunt [Vulg. sunt] in Dedan, gladio cadent. Et dabo ultionem meam super Idumaeam, per manum populi mei Israel, et faciam in Edom iuxta iram meam, et furorem meum, et scient indignationem meam, dicit Dominus Deus. LXX: Haec dicit Adonai Dominus: Pro eo quod fecit Idumaea, ut ulciscerentur ultionem de domo Iuda, et memoriam retinuerunt mali, et ulti sunt ultione: propterea haec dicit Adonai Dominus: Extendam manum meam super Idumaeam, et interficiam de ea hominem et pecus, et ponam eam desertam: et de Themam fugientes gladio cudent. |
21 | Et dabo ultionem meam super Idumaeam, in manu populi mei Israel, et facient in Idumaea iuxta iram meam, et furorem meum, et cognoscent ultionem meam, dicit Adonai Dominus. Supra duo proposuerunt, pro eo quod dixerunt Moab et Seir, et postea de Seir tacens, contra Moab tantum locutus est: nunc reddit coeptum problema, quid Seir, hoc est, Idumaea fecerit. |
22 | Quod autem Esau et Seir, et Edom, et Idumaea, et Duma, una gens appellentur, non ambiget qui scientiam habuerit Scripturarum. Et ut de caeteris prophetis taceam, Isaia, Ieremias, Amos, qui contra Idumaeam, et Dumam, et Edom vaticinati sunt: Abdias propheta totam prophetiam contra hanc dirigit nationem, quem ut potuimus olim disseruimus. |
23 | Arguitur igitur Seir, qui quia hispidus erat, pilosi nomen accepit, et Edom sanguinarius, qui ob lenticulae rufae coctionem primogenita perdidit, et ab edulio sortitus vocabulum est [Gen. XXV], Esau quoque facta interpretantur. Et hoc sciendum, quod in Hebraeo numquam scribatur Idumaea, sed semper Edom, quem Idumaeam expressit Graeca translatio. |
24 | Nequaquam ergo Idumaea [Edom], ut Moab locutus est, sed fecit ultionem de filiis Iuda: peccavitque, sive memoriam pristini doloris tenuit, ut ultionem de eis caperet, a quibus in utero supplantatus est. Idcirco non per Angelos, neque per alium quemlibet: sed ipse Dominus manum extendens super Idumaeam, abstulit de ea hominem et iumentum, et civitates illius redegit in desertum, id est Themam, quam nos in Austrum vertimus: de qua et de alia urbe Dedan, interfecti gladio cadent. |
25 | Cumque illi se de Iuda ulti fuerint, ego dabo ultionem super Idumaeos per manum, sive in manu populi mei Israel: ut ab his opprimantur, in quos exercuerunt vindictam. Qui facient in Edom, sive Idumaeam, iuxta iram et furorem meum, ut meam expleant indignationem, et per manus populi mei Israel, in inimicam gentem mea ira desaeviat, et intelligant contra iniquam ultionem Idumaeae, meam iustam fuisse vindictam, dicit Adonai Dominus. Secundum tropologiam, hic mihi sensus videtur. Idumaea terrena appellatur et carnea, quae consurgit contra spiritum, ut non faciamus ea quae spiritus sunt, et animam in meditullio positam ad se retrahere festinat; vultque ultiones reddere, quibus prius subdita fuerat, filiis Iuda, et recordatur doloris antiqui, quod non propriae fuerit potestatis, et ideo vindictam expetivit de eis, qui recedentes a carne spiritum sequebantur. |
26 | Propterea ipse Dominus filiorum Iuda ultor existens, extendit manum super Idumaeam, et aufert de ea hominem et iumentum, quidquid vel rationis videtur habere, vel simplicis fidei, ut eam redigat in solitudinem. Et de Theman, quae interpretatur deficiens, et Dedan, quae et ipsa cognationem sonat, omnes gladio interfecit, quem posuit in manu populi sui Israel, ut subvertatur Edom, et iram Domini sentiat ac furorem, et intelligat vindictam eius ad hoc profecisse, ut serviat domui Iudae. |
27 | Hoc est illud de quo et Apostolus disputat scribens: Iacob dilexi, Esau autem odio habui [Rom. IX, 13]. Diligit autem Iacob, quia carneum atque terrenum supplantat et superat, et benedictiones illius meretur accipere. Primum enim iuxta carnem, et postea secundum spiritum vivimus. Ante vitia, deinde virtutes, quibus vitia subruuntur, quia appositum cor hominis ad malitiam a pueritia, erroresque adolescentiae aetas matura condemnat [Genes. VIII]. Unde et David: Delicta, inquit, iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris [Ps. XXIV, 7]. Et tamen sciendum quod Iacob primam accepit benedictionem, Esau secundam. |
28 | Et quod ad extremum dicitur de eo: Servus eris fratris tui [Gen. XXVII, 40], hoc significat, quod postquam caro spiritui subiecta fuerit, illique coniuncta, caro esse desistat, et Idumaea transeat in Iudaeam. |
29 | (Vers. 15, 16.) Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta [Vulg. vindictam], et ulti sunt se toto animo interficientes, et implentes inimicitias veteres. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis, faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos. LXX: Propterea haec dicit Adonai Dominus: Pro eo quod fecerunt alienigenae ultionem, et suscitaverunt vindictam insultantes, ex animo, ut delerent usque in aeternum: propterea haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego extendam manum meam super alienigenas, et disperdam, sive interficiam Cretenses, et perdam reliquias littoris maritimae, et faciam in eis ultiones magnas in vindicta furoris, et cognoscent quia ego Adonai Dominus, cum dedero ultionem meam super eos. Post filios Ammon, Moab, et Seir, qui et ipsi sunt Idumaei, et per Lot et Esau populo Israel, et domui Iudae cognatione sociantur, venit ad Philisthiim, quos Septuaginta ἀλλοφύλους, id est alienigenas transtulerunt, non generali nomine omnium gentium, quae non sunt de genere Iudaeorum, sed speciali gentis suae, quae nunc dicitur Palaestina, mutata PHE littera, iuxta Graecorum consuetudinem, in PI (π), sicut et apud nos pro Hebraico PHASE, Graecum et Latinum pascha celebratur. Philisthiim interpretantur cadentes poculo, qui et ipsi de aureo Babylonis calice inebriati sunt, et saeviunt, et toto animo insultant, inimicitiarum contra Israel veterum recordantes, quibus a Dei populo divisi sunt. Cumque Dominus dicat: Mihi vindictam, et ego retribuam [Deut. XXXII, 35], ipsi se ulciscuntur interficientes, et implentes antiqua odia. |
30 | Propter quae extentam super se manum Domini sentient, quae interficiet interfectores. Pro quo LXX, nescio quid volentes, Cretenses interpretati sunt, cum et Aquila et Symmachus, et Theodotio ipsum verbum Hebraicum CHORETHIM, vel interfectores, vel interfectionem verterint, non solum in praesenti loco, sed etiam in Sophonia, ubi contra Palaestinos ista dicuntur: Gaza direpta erit, et Ascalon in perditionem, et Azotus et Accaron eradicabuntur. Vae habitatoribus funiculi maris, accolae Cretarum, verbum Domini super vos Chanaan terra alienigenarum, et disperdam vos ex habitatione, et erit Creta in pabulum pastorum, et cubile ovium [Sophon. II, 4 seqq.]. Et hic enim cum Septuaginta Cretam verterint, caeteri translatores ὄλεθρον [Al. gr|κάῤῥον],|gr id est interfectionem, vel perditionem, interpretati sunt. |
31 | De quo in supradicto propheta, Deo praestante, quod nobis visum est, diximus. Unde et duarum legionum David, quarum una appellabatur Phelethi, et altera Cerethi [II Reg. XV], ultima ab eo quod interficerent atque iugularent, Choretim [Al. Cherethim], hoc est, interfectorum nomen accepit. |
32 | Perditque Dominus omnes reliquias maritimae regionis, quae salsis [Al. falsae] tunditur fluctibus, et vindictas non parvas, sed magnas faciet in furore, ut furor eius finem habeat misericordiae, et postquam ultionem fecerit, arguens cum furore, tunc cognoscant Palaestini, quod ipse sit Dominus. |