monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 8, Praefatio

1 Quid aliis prosit in prophetas nostra dictatio, Dei iudicii est, eorumque conscientiae, qui, omissis declamationibus ac plausu et compositione verborum, cupiunt scire quid eorum sermo, vel narret praeteritum, vel praesens arguat, vel praedicat esse venturum. Nobis interim [Penes Rabanum, Nobis interim primum prodest.] prodest: dum enim hoc facimus, et nihil aliud cogitamus, in modum furti explanationes aggredimur, et dierum miserias, noctium studio compensamus: pascitur animus, et obliviscitur saeculi calamitatum, quod in extremo fine iam positum congemiscit et parturit [II Thess. II], donec qui tenet de medio fiat, et pedes statuae quondam ferrei, fragilitate digitorum fictilium conterantur. Cadit mundus, et cervix erecta non flectitur. Pereunt divitiae, et nequaquam cessat avaritia.
2 Congregare festinant, quae rursum ab aliis occupentur. Aruerunt lacrymae, pietas omnis ablata est. Multi qui petant, pauci qui tribuant. Nec erubescimus, paupertatem vili palliolo praeferentes, Croesi opibus incubare; [Placuit Victorio ex Brixianis codicibus, in famemque et interitum plurimorum nostros custodire thesauros.] famemque et interitum plurimorum nostris custodire thesauris, secundum illum divitem purpuratum, qui ut nihil aliud fecerit, neque enim rapinas eius et iniquitates Scriptura testatur [Luc. XVI], crudelitas eius atque superbia non habebat modum: Lazaro ante fores iacenti atque semineci, ne ea quidem iussit dari quae canibus proiiciuntur.
3 Quanti nunc Lazari iacent, et [Praefert idem ex iisdem mss.: et quanti purpurati . . . . in usus quidem proprios vertentes.] quantorum purpurae diversis vestium coloribus proteguntur, ne in usus quidem proprios vertentium quae peritura conservant! Haec, virgo Christi Eustochium, ex cordis abundantia os locutum sit, et paulo liberius quam humilitati nostrae convenit, dixerimus.
4 Caeterum octavus in Ezechielem liber, qui filiorum Ammon et gentium caeterarum increpationem continet, et vaticinium futurorum, hoc habebit exordium.
Hieronymus HOME