Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 7, Caput XXIV
1 | (Vers. 1 seq.). Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens: Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam, pone, inquam, et mitte in eam aquam. |
2 | Congere frusta eius in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena Pinguissimum pecus assume: compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa illius in medio eius. Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea: per partes, et per partes suas eiice eam: non cecidit super eam sors. |
3 | Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum, non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. Ut superducerem [Vulg. superinducerem] indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur. |
4 | Propter haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram. Congere ossa quae igne succendam, consumentur carnes, et concoquetur universa compositio, et ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat et liquefiat aes eius, et confletur in medio [Vulg. interserit eius] inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius. |
5 | Multo labore sudatum est; et non exivit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. Immunditia tua exsecrabilis, quia emundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. Ego Dominus locutus sum: venit, et faciam: non transibo [Vulg. transeam], nec parcam, nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te, dicit Dominus. LXX: Et factus est sermo Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens: Fili hominis, scribe tibi diem ab hac die, qua obfirmatus est rex Babylonis super Ierusalem ab hodierna die, et dic ad domum exasperantem parabolam, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone lebetem et infunde super eum aquam, et mitte in eum divisiones: omnem incisuram bonam, crus, et humerum, carnibus separatis ab ossibus de electis pecoribus assumpta, et incende ossa sub eis: ferbuit, et sunt cocta ossa eius in medio illius. |
6 | Propterea haec dicit Adonai Dominus: O civitas sanguinum, lebes in quo est rubigo in eo, et rubigo non est egressa ex eo: per partes suas protulit: non cecidit super eam sors, quia sanguis eius in medio illius est. Super levissimam petram posui illum: non effudi illum super terram, ut operiretur terra. Ut ascenderet furor in ultionem vindictae: dedi sanguinem eius super limpidissimam petram, ut non operiretur. |
7 | Propterea haec dicit Adonai Dominus: Vae, civitas sanguinum, et ego magnificabo terrorem, et multiplicabo ligna, et succendam ignem, ut tabescant carnes et imminuatur ius, et ossa concrementur et stet super carbones suos. Incensa est ut exuratur et frigatur aes eius, et concrementur in medio illius immunditia eius, et deficiat rubigo eius. |
8 | Humiliabitur rubigo, et non exiet de ea multa rubigo eius: confundetur rubigo illius: immunditia tua ZEMMA, pro eo quod contaminata es tu, et non es emundata ab immunditia tua. Et quid erit si non fueris emundata ultra donec impleam furorem meum in te? Ego Dominus locutus sum, et veniet, et faciam: non differam, nec miserebor, nec deprecabilis ero. |
9 | Secundum vias tuas, et secundum adinventiones tuas iudicabo te, dicit Adonai Dominus.---Propterea ego iudicabo te iuxta sanguinem tuum, et iuxta cogitationes tuas iudicabo te, immunda atque famosa, et nimia ad irritandum ** Quorum pleraque de Theodotione addita sunt, et verbum Hebraicum ZEMMA, pro quo nos exsecrabilem immunditiam interpretati sumus. |
10 | Illudque ab eis additum est, quod in Hebraico non habetur, et obelo praenotandum est: Propterea ego iudicabo te iuxta sanguinem tuum, et iuxta cogitationes tuas iudicabo te, immunda atque famosa, et nimia ad irritandum. Dicamus ergo de singulis. Nono anno captivitatis regis Ioacim (quinto enim exorsus est prophetare) et decimo mense eiusdem noni anni, decima die mensis decimi, factum est verbum Domini ad Ezechiel prophetam, in Babylonis regione constitutum, et dixit ei: Fili hominis, scribe tibi hanc eamdem diem, et scito quod rex Babylonis hodie in regione Iudaea obsidere coeperit Ierusalem, et vallare eam exercitu; et obsidionem istam per parabolam describe atque proverbium, quae in praesenti loco metaphoram translationemque significat. Pone, inquit, ollam aeneam, id est, lebetem, et mitte in eam aquam, et pinguissimorum animantium omne corpus in frusta concide, tam femur, quam crus et armum, carnesque diligenter ab ossibus separa, et carnibus missis in lebetem, ossa pone vel compone sub lebete, et fac strues, et cumulos ossium, ut effervescat non semel, sed frequenter coctio lebetis, et discoquantur carnes intrinsecus, et ossa subter incendio concrementur. |
11 | Vis autem scire, propheta, quis sit iste lebes, vel quae carnes aut ossa? Loquere haec, dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, id est Ierusalem, lebeti, cuius rubigo, id est malitia nimia est, et licet ignis suppositus sit, tamen rubigo eius non exivit de ea. Perseveraverunt enim etiam capti atque cruciati in pristino scelere. Per partes, et singillatim consumite eam, nemo remaneat in salutem. |
12 | Non cecidit super eam sors ut alii perirent, et alii salvarentur, sed cunctis communis venit interitus. Sanguis enim eius, id est, homicidia, et filiorum neces, in medio illius sunt. Quem sanguinem effudit super limpidissimam petram, ut pateret omnibus, nec terra operiretur aut pulvere: ne transiret videlicet indignatio mea, sed super apertissimum sanguinem ultio properaret. |
13 | Naturae est enim, ut si sanguis fundatur in terram, combibat humus humorem sanguinis, vel paulatim terra operiatur et pulvere. Cum autem super limpidissimam petram et nullam habentem foveam, sanguis fuerit effusus, labitur et latam obtinet sedem. Hoc autem indicat, quod non occulta, sed publica fecerit homicidia, secundum illud quod dicitur ad Cain: Sanguis fratris tui clamat ad me [Genes. IV, 10]: propterea dic civitati, non unius sanguinis, sed sanguinum multorum: Ecce ego grandem in te pyram faciam, sive educam torrem, quem vulgus titionem vocat, et non solum carnes in te molles et teneras, sed durissima quoque ossa sic succendam, ut nihil in te remaneat quod non cremetur incendio. |
14 | Cumque et carnes et ossa consumpta fuerint et cremata, ipsum lebetem vacuum pone super prunas, ut aes quoque illius incalescat et consumatur, et aere consumpto, rubigo quoque illius pereat, id est, civitate incendio concremata, malitia cum urbe dispereat. Sed quid prodest fecisse quod iussum est? Ne per ignem quidem rubigo atque malitia lebetis, et urbis potuit auferri; sed permanet in ea immunditia scelesta et exsecrabilis: hoc enim zemma significat. |
15 | Et apostropham ad ipsum lebetem, id est ad ipsam urbem, facit. Mundare te volui, et non es mundata sordibus tuis, nec ultra poteris emundari, donec in te compleam indignationem meam. Ego Dominus locutus sum, et sententia mea non potest praeterire. Venit iam urbis obsidio, faciam quod minatus sum: nec transibo, sicut saepe feci, scelera tua; et ultra non parcam, nec placabor tibi etiam si multiplicaveris preces; sed vias tuas, et adinventiones tuas reddam tibi, immo iudicabo te iuxta opera et cogitationes tuas, ut in hoc quoque ostendam clementiam meam instar medici, qui putridis non parcit carnibus, ut sana membra salventur: non parcit, ut parcat; crudelis est, ut misereatur; nec considerat patientis dolorem, sed vulneris sanitatem, iuxta illud Evangelicum magis volens unum perire membrum, quam totum corpus interfici [Matth. V]. Notandum quoque quomodo a principio prophetiae usque ad praesentem diem, quando obsideri coepit Ierusalem, per ordinem captivitas veniat. |
16 | Primum gladius provocatur; deinde duae viae ponuntur, Ammon et Ierusalem, quarum ad dexteram partem sors cadit Nabuchodonosor; conflatur argentum in civitate, aes, stagnum, plumbum et ferrum; terra quoque non compluitur, sed sentibus occupatur: postea sub nomine duarum sororum Oollae et Oolibae, Samariae et Ierusalem peccata narrantur, quomodo illa sit capta, et ista capienda. |
17 | Ad extremum nono anno, decimo mense, decima die mensis, in captivitate posito Ezechiel et his qui cum eo erant, et tradiderant se cum rege Iechonia, ostenditur qua die urbs coeperit obsideri, et similitudo lebetis ponitur; ut quomodo carnes et ossa congesta in lebetem, incendio concremantur, sic cuncta civitas cum suis interitura sit civibus, et nullus remaneat eorum qui obsessi sunt, quin fame, gladio, pestilentia consumantur, et pars reliqua captiva ducatur in Babylonem. Potest haec eadem prophetia et ad tempus pertinere Dominicae passionis, propter quam exercitu circumdata est Ierusalem, et interfecti filii eius, et obsidente Tito filio Vespasiani, ad salutem nullus evasit, templumque subversum est; et post quinquaginta annos sub Hadriano, civitas aeterno igne consumpta est. |
18 | Praesentem autem captivitatem quando Ezechiel in Babylone ista cernebat, et Ieremias in principio ponit voluminis sui: Quid tu vides, Ieremia? Qui respondens, ait, Ollam succensam, et faciem eius a facie Aquilonis [Ierem. I, 13]. Sunt qui iuxta tropologiam, totum locum istum ad consummationem mundi [Al. saeculi] transferant, nonumque numerum, qui in Scripturis sanctis poenarum et dolorum est, et semper sequitur iustitiam, decimi mensis et diei decimae clementia temperant. |
19 | Idcirco enim adhibentur aegrotantibus poenae, ut dolorem sanitas consequatur. Mundus ergo qui in maligno positus est [I Ioan. V, 19], die iudicii divino igne succenditur; et civitas sanguinum ponitur super carbones ignis, ut impleatur illud quod scriptum est in Isaia: Habes carbones ignis, sedibus super eos: erunt tibi in adiutorium [Isai. XLVII, 14]. Illudque difficile est, quomodo cum carbones et ossa consumantur, quibus pleni sunt etiam Pharisaei, quibus Dominus loquitur in Evangelio: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui similes estis sepulcris dealbatis: quae intus plena sunt spurcitia, et ossibus mortuorum [Matth. XXIII, 27], nunc dicatur quod rubigo sordesque mundi consumptae non sint, sed etiam post iudicii severitatem malitia remaneat. |
20 | Quod facile solvitur, si intelligamus illud Apostoli: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur [Galat. III, 22]. Vanitati enim creatura subiecta est [Rom. VIII, 28]. Et ponitur sanguis qui effusus est in propatulo creaturae universae, ut omnium scelera pateant. Petram autem limpdissimam possumus accipere, et Dominum Salvatorem, quae sequebatur in solitudine populum Israel, de qua scriptum est: Bibebant autem de spiritali consequente eos petra: petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]: quod in illo revelentur omnia; et impleatur quod scriptum est: Nihil occultum quod non reveletur. Dicitque se Dominus non misereri, nec mundi praeterire peccata; neque parcere impiis, nec placari, ut viae pereant impiorum, secundum illud quod in primi psalmi fine ponitur: Et iter impiorum peribit. |
21 | (Vers. 15 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga, et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies. Corona tua circumligata sit tibi, et calciamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. |
22 | Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vesperi, fecique [Vulg. fecitque] mane sicut praeceperat mihi. Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent, quae tu facis? Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me dicens: Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra, et filii vestri, et filiae quas reliquistis, gladio cadent. |
23 | Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis. Coronas habebitis in capitibus vestris, et calciamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis: sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. Eritque Ezechiel vobis in portentum, iuxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. |
24 | Et tu, fili hominis, ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum. In die illa cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi: in die, inquam, illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra, erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. LXX: Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, ecce ego auferam a te desiderabilia oculorum tuorum in acie (sive in praeparatione); non planges, neque flebis, nec venient lacrymae tibi, gemitus sanguinis, renum luctus est. Erunt crines tui colligati super te, et calciamenta tua in pedibus tuis, nec consolaberis in labiis eorum, et panem hominum non comedes. |
25 | Locutus sum ad populum mane, sicut praeceperat mihi, et mortua est uxor mea vesperi, fecique mane sicut praeceptum est mihi. Et dixit ad me populus: non annuntias nobis quid sunt haec quae tu facis? Et dixi ad eos, Sermo Domini factus est ad me, dicens: Dic ad domum Israel: Haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego contaminabo sancta mea, superbiam fortitudinis vestrae, desiderabilia oculorum vestrorum, et quibus parcunt animae vestrae. |
26 | Filii vestri et filiae vestrae quos reliquistis, in gladio cadent, et facietis sicut feci. Ore eorum non consolabimini, et panem virorum non comedetis, et comae vestrae super capita vestra, et calciamenta vestra in pedibus vestris. Non plangetis nec flebitis, et consumemini in iniquitatibus vestris, et consolabitur unusquisque fratrem suum, et erit Iezechiel vobis in portentum. |
27 | Secundum omnia quae fecit, facietis. Cumque venerint haec, cognoscetis quoniam ego Adonai Dominus. Et tu, fili hominis, nonne in die quando abstulero fortitudinem ab eis, elationem gloriationis eorum, desiderabilia oculorum eorum, et elationem animae eorum, filios et filias eorum. In die illa veniet qui salvus factus fuerit ad te: ut annuntiet in auribus tuis. |
28 | In die illa aperietur os tuum ad eum qui fugerit, et loqueris, et nequaquam ultra reticebis, et eris eis in portentum, et cognoscent quoniam ego Dominus. Supra ollae lebetisque succensio, obsidionem urbis ostenderat, nunc captam eam atque deletam, et omnem populum, vel interfectum gladio, vel ductum in captivitatem, prophetalis sermo testatur. |
29 | Et primum iuxta consuetudinem nostram, historiae fundamenta iaciamus. Fili, inquit, hominis, ecce auferam de conspectu oculorum tuorum quidquid tibi desiderabile est, et auferam in plaga, sive, ut LXX verterunt, in praeparatione: ut videlicet praepares te ad ea non facienda, quae solent in luctu fieri. |
30 | Non planges, neque plorabis, nec fluentes lacrymae dolorem cordis ostendent: sed si forte nimio fueris moerore superatus, tacitum habeto gemitum, nec prorumpat in verba. Mortuorum luctum non facies, vel, ut vertere LXX, gemitus sanguinis, renum luctus est. Per quod ostendit uxorem eius esse morituram. Statim enim sequitur: Et mortua est uxor mea vesperi [Prov. XIX]; quod proprie ad coniunctionem renum pertinet. |
31 | Nihil enim viro uxore bona amabilius, quae a Deo homini providetur, et cui Domini lege coniungitur, et unum cum ea corpus efficitur. Quodque sequitur: Corona tua circumligata sit tibi, et calciamenta tua erunt in pedibus tuis, hoc significat: Habebis comam quae tondetur in luctu, et calciamenta in pedibus, quae lugentes solent abiicere. |
32 | Unde et David Abessalon filium fugiens, et poenitens super nece Uriae, nudis pedibus incedit [I Reg. XII ] [et XV ] [et XVIII]. Aiunt Hebraei hucusque Babylonios magistros, Legis praecepta servantes, decalogum scriptum in membranulis circumdare capiti suo, et haec esse quae iubeantur ante oculos et in fronte pendere, ut semper videant quae praecepta sunt. |
33 | Et quia Ezechiel sacerdos erat, nequaquam eum debere deponere coronam gloriationis, sed ligatam habere in capite. Hoc illi dixerint. Nos autem, iuxta LXX, coronam capillorum intelligamus caesariem: licet et ipsorum interpretatio nequaquam vim Hebraici sermonis expresserit. Nec amictu, inquit, ora velabis, nec cibos lugentium capies, quae solent in luctu fieri, ut operiant vultum, et quae Graeci περίδειπνα vocant, a consolatoribus accipiant. |
34 | Locutus sum, inquit, ad populum mane, quae mihi Dominus imperarat, et vesperi mortua est uxor mea, oculorum desiderabile, lumborumque et sanguinis luctus. Statimque die altera mane feci omnia quae mihi fuerant imperata: interrogavitque me populus, cur contra morem omnium fecerim. Causasque quaerentibus tantae patientiae, respondi: Sermo Domini qui ad me factus est, ut ad populum Israel loquerer, ista praecepit: Ecce ego, id est, iam nunc polluam sanctuarium meum, ut incendatur templum et cunctis alienigenis pateat ac profanis, et in quo habebatis superbiam, id est confidentiam et spem ac desiderium salutis vestrae, et ad cuius obsidionem vestrae animae formidabant: et filios quoque et filias quos vobis fames ac pestilentia reliquos fecerant, consumam gladio. |
35 | Quidquid ego feci, et vos facietis. Quando consuetudo servatur in luctu, medius dolor est; quando autem tanta malorum incumbit necessitas, ut omni ploratu maior sit, unusquisque de sua necessitate sollicitus, ad aliorum quamvis sint proximi miserias non ingemiscit. Nihil, inquit, facietis quod solet in luctu fieri: sed urbe temploque succensis, stupebitis ad malorum magnitudinem. |
36 | Non attondebitis, nec nudis incedetis pedibus, nec plangetis, nec amictu ora velabitis, nec cibos capietis a consolantibus: sed tabescetis, et consumemini in iniquitatibus vestris, et vix liberum habebitis gemitum, ne offendatis victorum superbiam, si publice flere videamini; ita ut Ezechiel propheta sit vobis in portentum, et omnia, quae ille non fecit in morte uxoris suae, vos in eversione urbis et templi non faciatis. |
37 | Et adhuc apertius: O, inquit, fili hominis, in tempore quando abstulero ab eis fortitudinem eorum, templi, ut diximus, confidentiam et gaudium dignitatis, et in quo spem solam habebant, ac desiderium in quo requiescebant animae eorum, insuper filios eorum et filias, subauditur ex superioribus, abstulero: eo, inquit, tempore, cum venerit ad te de Ierusalem fugiens, vel qui evaserit, dicens urbem esse subversam, tunc qui prius tacueras et gemitum liberum non habebas, et tantae eras patientiae, ut in uxoris nece et lumborum dolore, lacrymam non emitteres, aperies os tuum, et loqueris, non ad eum qui venerit, sed cum eo: ut quaecumque tu ventura praedixeras, ille nuntiet iam perfecta, et ultra non tacebis; sed argues eos, et dices cuncta illis merito provenisse: ita ut sis illis in portentum, iuxta illud quod in Zacharia scriptum est: Prophetas viros esse portendentes [Zach. III, 8]. Et Dominus alibi loquitur: in manibus prophetarum assimulatus sum (Osee XII, 10). Haec iuxta historiam dicta sint. Veniamus ad anagogen (si tamen violenta non fuerit visa cauti lectoris prudentiae). Filium hominis dici Dominum Salvatorem, nulli dubium, qui extrema hora, hoc est, ad vesperam mundi huius, uxorem pristinam perdidit, nec flevit eam, nec amictu ora velavit, nec recepit ullam hominum consolationem, et haec ventura praedixit mane, quae completa sunt vesperi, et rursum mane in secundo adventu facta probavit quae ventura praedixerat, sanctuarium Iudaeorum, et quod desiderabile habuerant in oculis, et super quo tremebant animae eorum, esse polluta: filios quoque eorum et filias Romano gladio concidisse. |
38 | Quod autem dicitur: Coronam habebitis in capitibus vestris, et calciamenta erunt in pedibus, ad illam partem referemus, quod nequaquam lugere debeant, nec signa luctus assumere, postquam pro umbra receperint veritatem, et Nazaraei quidam facti fuerint, et unusquisque super fratre suo consolabitur: ita ut Ezechiel quem confortavit Deus Pater, sit eis in portentum, ventura praenuntians, et postquam subversa fuerit Ierusalem, templumque succensum, et hoc totus mundus audierit, et dispersio Israel, quae orbis terminos colit, tunc verba Domini opere completa, habeant libertatem, et polluto sanctuario eius, Lege completa, vel destructa secundum occidentem litteram, aperta sit Evangelii gloria, et cognoscat Israel, quod ipse sit Dominus et Deus, qui haec mane ventura praedixerit, et vesperi atque in consummatione mundi esse completa, suo probarit adventu. |