Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 7, Caput XXII
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, nonne iudicas [Bis est in Vulg. nonne iudicas] civitatem sanguinum, et ostendis ei omnes abominationes suas? Et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius, et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. |
2 | In sanguine tuo qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis quae fecisti, polluta es, et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. Quae iuxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te (sive illudent tibi), sordida nobilis, grandis interitu. |
3 | Ecce principes Israel, singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. Patrem et matrem contumeliis affecerunt in te (sive patri et matri maledixerunt). Advenam calumniati sunt in medio tui. Pupillum et viduam contristaverunt (sive oppresserunt) apud te: sanctuaria mea sprevistis [Vulg. sprevisti et polluisti], sabbata mea polluistis. Viri detractores (sive latrones) fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te. Scelus (sive ut significantius in Hebraeo habet ZEMMA, hoc est, incestum) operati sunt in medio tui. |
4 | Verecundiora patris discooperuerunt in te, et immunditiam menstruatae humiliaverunt in te, et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie. Frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit (sive humiliavit) in te. Munera acceperunt apud te, ad effundendum sanguinem. |
5 | Usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniata es (sive et complebo consummationem malitiae tuae in oppressione tua); meique oblita es, ait Dominus Deus. Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui. Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum, et faciam. Et disperdam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te, et possidebo te in conspectu gentium (sive iuxta Aquilae primam editionem, et Theodotionem: Et contaminabo te: vel iuxta Symmachum: Et vulnerabo te in conspectu gentium): et scies quia ego Dominus. Et tu, ait, fili hominis (utar enim consueto ad te vocabulo), iudica civitatem sanguinum, et ostende illi omnes abominationes suas, ut sciat se imminentem captivitatem merito sustinere, et in multis sanguinibus adduxisse tempus ruinae suae. |
6 | Primum omnium scelerum, pro Deo idola venerata es; et adorasti opera manuum tuarum, et appropinquare fecisti tempus annorum tuorum, quod multo tempore dicebatur, et differebatur, ut ageres poenitentiam. Tu autem secundum impoenitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die irae [Rom. II]. Idcirco dedi te opprobrium gentibus, et illusionem universis terris, quae in circuitu tuo sunt, tam iuxta, quam procul: quae triumphabunt de te, sive illudent tibi. Sordida, nobilis, grandis interitu. Sordida, quia munda esse desisti. |
7 | Nobilis in malo, quae quondam in bono cunctas urbes nobilitate superabas. Grandis interitu: ut quanto sublimior eras, tanto fortius rueres. Et interim, ut caetera praetermittam, pauca numerabo quae in te fuerint. Principes tui non iustitia, sed roboris et brachii fortitudine iudicantes, fuderunt in te innoxium sanguinem. |
8 | Alii patrem et matrem contumeliis affecerunt, sive maledixerunt parentibus, Scriptura dicente: Qui maledixerit patri et matri, morte moriatur [Exod. XXI, 17]. Advenam et peregrinum oppresserunt in medio tui: quasi non illis sufficeret pro omni angustia peregrinatio et exsilium patriae. Pupillum et viduam contristaverunt, sive oppresserunt apud te: ut quorum omne praedium est in legum iustitia, non solum contristarentur, sed opprimerentur a te. |
9 | Sanctuaria mea, sive sancta contempsistis, et sabbata mea polluistis: ut non discerneretis inter sanctum et pollutum, inter decretum religioni diem, otiumque sabbati ad culturam Dei, et caeteros dies, quibus operari et servire carnis necessitatibus lege permissum est. Viri detractores, sive iuxta Symmachum et Theodotionem, dolosi, quod in Hebraeo dicitur RACHIL, et homicidae erant in te, ut blasphemarent Deum, sive cuncta dolo agerent, aut violentia. |
10 | Et comederunt in montibus alta sapientes, et elevati contra Deum superbia, scelus, sive incestum, operati sunt in medio tui: ut quod in angulis quoque et secreto raro fit, quando a malis conscientiae hominum devitantur, hoc tu in propatulo feceris. Quid sit autem incestus, sequens sermo significat: Verecundiora patris nudaverunt in te, novercae contra fas et licitum copulati, et immunditiam menstruatae humiliaverunt in te, non parcentes naturae, nec inducias dantes turpitudini, et ad uxorem proximi sui adhinnientes. Quodque hoc sceleratius est, socer exarsit in nurum, et frater sororis iura nescivit: ut non uterinam, sed de eodem patre violaret sororem. |
11 | Acceperunt munera; ut innocentem sanguinem funderent. Necessitatem pauperum verterunt in lucrum, ut usuram acciperent, et superabundantiam; et propter avaritiam amicos calumniati sunt. Hoc autem, inquit, fecisti, o Ierusalem, quia mei oblita es. Memoria enim Dei excludit cuncta flagitia. Unde habitum Domini irascentis assumpsi, et complosi manus meas contra avaritiam tuam, et contra sanguinem qui effusus est in medio tui; ut intelligas, et mente cognoscas, utrum vel animo, vel manibus possis meam iracundiam sustinere. |
12 | Ego enim Dominus locutus sum, et ego faciam: et postquam capta fueris, Ierusalem, dispergam te in nationes, et ventilem in aerem, quasi inutiles paleas huc illucque rapiendas: tantaeque clementiae sum, ut saevitia mea vertatur in misericordiam. Omnia enim faciam, ut deficiat immunditia tua a te, et recipias pristinam puritatem. |
13 | Quam cum receperis, possidebo te in conspectu omnium gentium: ut cum a me possessa fueris, tunc intelligas quod ipse sim Dominus. Sin autem interpretationem Symmachi et Theodotionis sequimur, quorum alter ait: Et vulnerabo te, sive confodiam: alter: Contaminabo te in conspectu gentium, ad malam partem cuncta referenda sunt: quamquam illud huic sensui contrarium sit, quod supra dicitur: Et deficere faciam immunditiam tuam a te. Defectio enim immunditiae, restitutio puritatis est. |
14 | Utramque editionem pariter disserui, ut librorum magnitudinem declinarem. |
15 | (Vers. 17 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam. Omnes isti, aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt. Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam: idcirco ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem congregatione argenti, et aeris, et ferri, et stanni, et plumbi in medium fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. |
16 | Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius ut conflatur argentum in medio fornacis: sic eritis in medio eius, et scietis quia ego Dominus [Vulg. addit cum] effuderim indignationem meam super vos. Verbum Hebraicum SIG, Symmachus scoriam, Aquilae prima editio στέμφυλον et γίγαρτον, quod utrumque acinum vinacii significat, interpretati sunt. |
17 | Secunda autem eius translatio, et Septuaginta vertere, commixtionem. Porro scoria, sordes et purgamenta metallorum sonat; ut consequenter captivitate vicina, immo iam imminente urbis excidio, ignis adhibeatur: ut sub translatione conflationis, purum argentum remaneat, quod aere, stanno, ferro, plumboque mixtum fuerat atque violatum: quorum tria, aes, stannum, et plumbum, fusilis materiae sunt, et igni solvuntur. Ferrum vero inter incudem et malleum mollescit atque tenuatur, et diversas accipit formas, prout voluntas artificis fuerit. |
18 | Sicut igitur argentum quod supradicta metalla violarunt, in fornacem mittitur, ut ablatis sordibus, et adulterinis materiis, purum remaneat: ita, inquit, congregabo vos in medium Ierusalem, et Babylonia obsidione circumdabo, ut succendam in vobis ignem ad conflandum. Quodque ibi facit flammarum ardor immensus, hic fames et pestilentia faciet: ut postquam congregavero vos, atque succendero in igne furoris, tunc requiescam, et contemptus dolorem, poenarum vestrarum ultione compescam. |
19 | Et hoc totum faciam, ut postquam effudero indignationem meam super vos, finis vestri cruciatus, mei notitia sit: et sciatis quod ego sim Dominus iudex omnium et retributor. Quod autem dicatur esse conflator, et in multis quidem aliis locis, sed maxime in Malachia, et Isaia legimus, quorum alter: Ecce, inquit, Dominus egreditur quasi ignis conflatorii et sicut herba lavantium, et sedebit conflans quasi aurum et argentum, et conflabit filios Levi [Mal. III, 1, 3]. Alter: Et lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem mundabit de medio eorum, spiritu iudicii, et spiritu combustionis [Isa. IV, 4]. Et puto illud sonare, quod in Psalmis dicitur: Proba me, Domine, et tenta me [Ps. XXV, 2]. Post quod infertur: Ure renes meos et cor meum: ut universa lumborum noxii in me humoris pituita scelera sua, et velamen quod positum est siccetur. |
20 | Quod de Ierusalem intelleximus, intelligamus de animarum statu, quae purae a Deo conditae sunt: aurumque in sensu atque sapientia, et argentum in sermone atque eloquio susceperunt, ut quod mente conceperint, verbis explicent. De argento legimus: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum [Ps. XI, 5]. De auro similiter et argento, sexagesimus septimus continet psalmus, in quo scriptum est: Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae, et posteriora, sive interiora dorsi eius in virore, aut pallore auri [Psal. LXXVII, 14]. Omnis enim gloria filiae regis intrinsecus [Psal. XLIV, 14], quae loquitur in Cantico Canticorum: Introduxit me rex in cubiculum suum [Cant. I, 3]. Qui inter duo dormierit et requieverit Testamenta, statim assumit pennas columbae deargentatas, aurique in cordis thesauro fulgore irradiabit. |
21 | Ad hunc sensum reor et illa esse referenda, quod peccatoribus et qui meruerunt offensam Dei, coelum aeneum, terra sit ferrea, et maxime terra Aegypti, de qua educit Dominus Israel, quasi de fornace ferrea. In Zacharia quoque iniquitas sedet super talentum plumbi [Zach. V]. Et in Exodi cantico dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua violentissima [Exod. XV, 10]. Gravi enim peccatorum pondere premebantur, et loqui poterant: Quasi onus grave gravatae sunt super me [Ps. XXXVII, 6]. Quomodo autem auri speciem adulterina aeris similitudo mentitur, sic argenti candorem stannum simulat, quod simplex et rusticus non facile dignoscit. |
22 | Et saepe accidit, ut aurum et argentum haeretica pravitate commixtum, igne Spiritus sancti et Domini iudicio separetur, et purum aurum remaneat et argentum, de quo propheta dicit: Dedi eis argentum et aurum; ipsi autem fecerunt ex eis Baal (Osee II, 8). Cui simile est: Eduxi eos in argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus [Psal. CIV, 37]: finisque poenarum omnium sit, nosse quod ipse sit Dominus. |
23 | Lapidem stanneum, sive massam stanneam, et in Zacharia legimus [Zach. IV]: quae quid significet, suo loco interpretati sumus. |
24 | (Vers. 23 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. Coniuratio prophetarum in medio eius, sicut leo rugiens rapiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius. Sacerdotes eius contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea. |
25 | Inter sanctum et profanum non habuere distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt, et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et perdendas animas, et avare ad sectanda lucra. Prophetae autem eius linebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Haec dicit Dominus Deus, cum Dominus non sit locutus. |
26 | Populum terrae calumniabantur calumnia [Vulg. Populi, et calumniam], et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque iudicio. Et quaesivi de eis virum, qui interponeret maceriam, et staret oppositum contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni. Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos. |
27 | Viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. Poterat diligens auditor inquirere, quae esset scoria quae argenti violaverit puritatem, et aere, plumbo, stanno, ferroque miscuerit. Quod ibi igitur sub persona urbis, et fornacis expressum est, et huic sub specie terrae, quae non sit rigata, nec pluviam susceperit, praedicatur. |
28 | Pluvias illas debemus intelligere, de quibus scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem [Isa. V, 6]: quem exspectamus, quando datur nobis pluvia temporanea et serotina, de qua scriptum est: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae [Ps. LXVII, 10]. Dies autem furoris est, quem sibi unusquisque conciliat multitudine peccatorum. |
29 | Scire cupimus quae sit urbis scoria, qui terrae durissimae et plenae veprium sentiumque squalor. Coniuratio, inquit, Prophetarum, sive iuxta LXX, ducum in medio eius habentium similitudinem leonis, de quo scribit et Petrus: Adversarius noster diabolus, quasi leo rugiens circuit [I Petr. V, 8]. Qui leo omnesque eius socii non quaerunt corpora devorare, sed animas, accipiuntque mercedes, et pecunia cuncta diiudicant. Quod in illo quidem tempore accidisse populo Iudaeorum, nulli dubium est. |
30 | Propter sacerdotes enim et principes et prophetas adduxit Dominus super eos malum. Sed in nostra Ierusalem hoc saepe conspicimus: qui iuxta Septuaginta devorant animas in potentia, et pretium accipiunt, ut multas viduas faciant, quae sponsum Dominum perdiderunt. Horum autem prophetarum factio est, et coniuratio, ut invicem sui fautores sint, et omnia turpis lucri gratia faciant. |
31 | Sacerdotes qui praesules templi esse deberent, et ex quorum ore notitia Legis inquiritur, violant sanctuaria, nullamque inter sanctum et profanum, nisi pecuniae habent distantiam. Avertunt oculos a sabbatis, et Dei requiem quae in notitia Scripturarum est, non recogitant; nec dicunt cum propheta: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Psal. CXVIII, 18]. Neque illud Apostoli: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplamur [I Cor. III, 12]. Inter tales prophetas et sacerdotes medius Dominus inquinatur, de quo scriptum est: Medius autem inter vos stat quem vos ignoratis [Ioan. I, 26]. Prophetae igitur, sive duces, leonibus comparantur. |
32 | Principes autem quos inferioris gradus homines intelligimus, luporum imitantur rapinam, ut effundant sanguinem non corporum, sed animarum, et avare sectantur lucra, nequaquam illo contenti: Qui serviunt altari, vivant de altario [I Cor. IX, 13]: sed postquam ad ministerium Dei accesserint, Croesi divitias congregant. Prophetae quoque illi qui ventura praenuntiant, liniebant eos absque temperamento, de quo et supra diximus, vaticinantium prophetarum, qui absque commixtione palearum linierunt parietem, qui imbribus dissipatur. Istiusmodi vident vana, et non tam prophetant, quam divinant mendacium, dicentes terrae miserabili: Haec dicit Dominus, Dominus ista promittit: cum Dominus non sit locutus ad eos. |
33 | Populus autem terrae nequaquam Dei, sed terrenorum operum, principum ac sacerdotum aemulator existens, per calumniam et potentiam cuncta faciebat: non divites, sed pauperes opprimens, de quibus scriptum est: Pauper autem non sustinet comminationem. Et: Redemptio animae viri propriae divitiae [Prov. XIII, 8]. Advenam quoque et peregrinum, qui necdum civis Ecclesiae fuerat effectus, sed tantum auditor, et habens initia fidei, opprimebant calumnia: ut postquam circuissent mare et aridam, facerent unum proselytum, et facerent eum filium gehennae. Inter tanta autem vitia et scelerum multitudinem, quaesivi de eis virum qui irae meae posset resistere, et instar Moysi, et Aaron, et Samuelis, igni meo et incendio se opponeret; et non potui reperire. |
34 | Unde loquebatur ad Moysen: Dimitte me, et delebo populum istum [Exod. XXXII, 10]. Et quia resistentem mihi, retinentemque me, non potui reperire: propterea totam super eos effudi indignationem meam, et consumpsi illos, non absque mensura atque iudicio, sed ut redderem vias eorum in capita illorum, vel propria peccata quae fecerant, auctoribus tribuens, vel certe in capita populi ducis, principis, ac prophetarum, quorum nullus fuit qui irascenti Domino auderet resistere, et quorum causa terra squalida atque deserta imbrem Domini suscipere non meruit. |