monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 7, Praefatio

1 Olim [Archinteus ms. Olim legimus, absque pueri voce.] pueri legimus: Nihil tam facile est, quin difficile fiat, quod invitus facias. Fateor me explanationes in Ezechiel multo ante tempore promisisse, et occupatione de toto huc orbe venientium, implere non posse: dum nulla hora, nullumque momentum est, in quo non fratrum occurramus turbis, et monasterii solitudinem, hospitum frequentia commutamus: intantum ut aut claudendum sit nobis ostium, aut Scripturarum, per quas aperiendae sunt fores, studia relinquenda.
2 Itaque lucrativis, immo furtivis noctium horis, quae hyeme propinquante, longiores esse coeperunt, haec ad lucernulam qualiacumque sunt dictare conamur, et aestuantis animi taedium interpretatione digerere. Nec iactamus, ut quidam forsitan suspicantur, fratrum susceptionem, sed morarum causas simpliciter confitemur: praesertim cum Occidentalium fuga, et sanctorum locorum constipatio, nuditate atque vulneribus indigentium, rabiem praeferat Barbarorum. [Antea erat praefixa parenthesi (quos, etc.] Quod absque lacrymis et gemitu videre non possumus, illam quondam potentiam et [Hoc modo legunt omnes codices nostri mss. Erasmiana editio retinet in contextu, et ignorantiam divitiarum In margine autem haec addita reperi: legendum arbitror arrogantiam. Sed falsa est et imperita coniectura, quia Hieronymus ut magnitudinem divitiarum demonstret in Romanis. vocat illam ignorationem, eo quod ignorarent domini suarum divitiarum thesauros et possessiones. MART.---Florentini quoque ms., Victorio teste ignorationem, praeferunt. Liquet vero, ignorationem vocari divitiarum, quod tot, tantaeque essent, ut a propriis dominis earum magnitudo ignoraretur. Olim erat ignorantiam, pro quo maluisset Erasmus arrogantiam.] ignorationem divitiarum ad tantam inopiam pervenisse, ut tecto et cibo, et vestimento indigeat; et tamen nequaquam duri quorumdam [Heraclianum Africae comitem notat, qui ad se transfugas e Barbarorum gladiis Romanos post captam ab Alarico Urbem, ob infamem avaritiam crudelissime vexabat, ut si quas fuga abduxissent substantiolas, miseris eriperet. Vide epist. 130 ad Demetriadem, num. 7, ubi avaritiam crudelitatemque eius hominis exaggerat, atque exsecratur.] atque crudeles animi molliuntur, dum pannulos eorum et sarcinulas discutiunt, aurum in captivitate quaerentes.
3 Accedit ad hanc dictandi difficultatem, quod caligantibus oculis senectute, et aliquid sustinentibus beati Isaac [Gen. XXVII], ad nocturnum lumen nequaquam valeamus Hebraeorum volumina relegere, quae etiam ad solis dieique fulgorem, litterarum nobis parvitate caecantur. Sed et Graecorum commentarios, fratrum tantum voce cognoscimus.
4 Nullique dubium, quod alienis dentibus commoliti cibi, vescentibus nauseam faciant. Unde obsecro te, filia Eustochium, ut ista quae notariorum stylo cudimus, et ad quae emendanda spatium vix habemus, id est, septimum incipias, et ut ante iam dixi, si librorum brevitas vel longitudo inter se fuerint inaequales, visionum, immo ὑποθέσεων brevitati imputes ac longitudini, dum et iuncta nolumus separare, et dissonantia in unam coarctare congeriem.
Hieronymus HOME