Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 6, Caput XX
1 | (Vers. 1.) Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sedebant coram me. Post undecim menses, et quinque dies superioris visionis, rursum sermo fit ad prophetam, postquam venerunt viri de senioribus domus Israel, ut interrogarent Dominum et sederunt coram eo. |
2 | Hanc autem fuisse consuetudinem populi Israel, ut quidquid scire cupiebant a Domino, quaererent per prophetas, multa exempla testantur. Saul quaerens asinas, pergit ad Samuelem, accepitque consilium a puero ut offerat prophetae quartam partem sicli. Aegrotante filio Ieroboam, mittitur in Sylo ad Achiam [Al. Abiam] prophetam uxor eius, deferens munuscula, panes et colliridas, uvas et lagunculam mellis, ut de filii infirmitate cognosceret [I Reg. IX, III Reg. XIV]. David quoque propheta alium interrogat prophetam Nathan, utrum templum Domino aedificare debeat [II Reg. VII]. Et Achab sciscitatur, ascendat an non in Ramoth Galaad [III Reg. XXII]. In Isaia quoque [Isa. XXXVII], et in Regum volumine [IV Reg. XIX], quae Sennacherib ventura sint nuntiantur. Nec mirum si in veteri Testamento, singulis quae ventura sunt prophetae annuntient, cum Agabum legerimus quae Paulo ventura sunt, prophetare [Act. XXI]. Scriptum est in Deuteronomio: Gentes quas perditurus est Dominus in conspectu tuo, istae somnia et divinationes audient: tibi autem non sic dedit Dominus Deus tuus [Deut. XVIII, 14]. Gentium enim est adire Chaldaeos, harialos, aruspices, divinos, sortilegos, oracula daemonum, quibus errori earum illuditur. |
3 | Unde et nunc seniores Israel prophetam adeunt, ut interrogent per eum Dominum, et tamen de interrogatione silent, ipso qui interrogandus erat sciente quid interrogarent, ut et in eo miraculum sit scire cur venerint, et ad ea respondere quae tacitus sermo in animo continebat. |
4 | (Vers. 2, 3.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere senioribus Israel, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. Sanctis et congrua interrogantibus datur promissio, adhuc loquente te dicam: Ecce adsum. Peccatoribus autem, quales fuerunt seniores Israel, et quorum scelera in consequentibus propheta describit, non datur responsio; sed increpatio pro peccatis: et addit iusiurandum: vivo ego, ut firmior sit sententia denegantis. Quod autem dixere LXX, si respondero vobis: Symmachus manifestius transtulit, non respondebo vobis. |
5 | (Vers. 4.) Si iudicas eos: si iudicas, fili hominis. LXX: si ultus eos fuero ultione, fili hominis: Illi quidem ad interrogandum me venerunt, cupientes de his, quibus ambigunt, et futura cognoscere; tu autem, fili hominis, iudica eos, ut non prophetae sit responsio, sed sententia iudicantis pro iniquitatibus quae fecerunt, et patrum secuti sunt scelera. |
6 | Vel certe, si ultus eos fuero ultione, ut sit sensus: Tanta iniquitate cooperti sunt, ut ne emendatione quidem, et correptione sint digni, secundum illud quod in propheta dicitur: Non visitabo ultra filias vestras, et nurus vestras, cum moechatae fuerint (Osee IV). Unde et peccatores, qui in profundum venere peccati, dimittuntur ut faciant desideria cordis sui [Prov. XVIII]. |
7 | Abominationes patrum suorum ostende eis, et dices ad illos. LXX: Iniquitates patrum eorum contestare eis, et dices ad eos. Si peccata patrum non redundant ad filios, quomodo abominationes, et iniquitates patrum nunc senioribus ponuntur? Hac videlicet causa, ut ostendantur similia parentibus agere, et haereditario malo, longissimum funem trahere peccatorum, ut quorum imitantur vitia, eorum supplicia pertimescant. |
8 | (Vers. 5, 6.) Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel, et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob, et apparui eis in terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester. In die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle: quae est egregia inter omnes terras. LXX: Haec dicit Dominus Deus: Ex qua die elegi domum Israel, et notus factus sum semini domus Iacob, et cognitus eis in terra Aegypti, et suscepi eos dicens: Ego Dominus Deus vester: in die illa apprehendi eos manu mea, dicens: ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam paravi eis, terram fluentem lacte et melle: favus est ultra omnem terram. Pro eo quod dixere Septuaginta, favus est ultra omnes terras, pro quo nos interpretati sumus, egregia est inter omnes terras, Aquilae prima editio posuit, firmamentum; secunda, inclytum; Symmachus, regionem; Theodotio, fortitudinem; quod videlicet omnium terrarum ista sit fundamentum, quod in ea Dei religio sit, et templum, et ceremoniae, et notitia Dei; et in tantum populus Israel in Aegypto constitutus ignorabat Deum, ut missus ad eos Moyses: Si interrogaverint, ait, me, quis misit te? quid dicam eis? Dic, inquit, ad eos: Qui est, misit me [Exod. III, 13, 14]. In Aegypto igitur notus factus est populo, et semini domus Iacob: quando levavit manum suam pro eis contra Aegyptios, et dixit: Ego sum Dominus Deus vester, et elegit eos ut educeret de terra Aegypti, ad terram fluentem lacte et melle. |
9 | Necdum enim capere poterant solidum cibum: sed quasi parvuli atque lactentes, melle et lacte indigebant infantiae. Iuxta litteram vero inclytam esse terram Iudae, et cunctis terris fertiliorem, dubitare non poterit, qui a Rinocorura usque ad Taurum montem, et Euphratem fluvium cunctam consideraverit terram, et urbium potentiam amoenitatemque regionum, Palaestinam videlicet et Phoenicen, Arabiam, Syriam Caelen, Ciliciam, et caeteras regiones, quas Israeli, si Dei praecepta servasset, Dominus repromisit, quas quia non accepit, vitium fuit incredulitatis eius. |
10 | Nam et in ipsa Palaestina Iudaeaque provincia gentes plurimae remanserunt, quae non sunt eiectae. Neque enim sponsor in crimine est, si ille cui repromittitur, indignum se fecerit sponsione: praesertim cum proponatur optio promittentis: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae comedetis. Sin autem nolueritis, gladius devorabit vos. Eliguntur ergo praesentia: nec statim qui eligitur, tentari non potest, nec perire; quia et Saul electus in regem, et Iudas in Apostolum, suo postea vitio corruerunt. Elevatio autem manus, sive extensio, habitum percutientis ostendit: ut percuteret pro eis Aegyptios, et populum Israel de Aegypto liberaret. |
11 | (Vers. 7.) Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abiiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester. LXX: Et dixi ad eos: Unusquisque abominationes oculorum suorum proiiciat, et in adinventionibus Aegypti non polluatur: ego Dominus Deus vester. Pro offensionibus, quae Hebraice dicuntur SECUSE, Symmachus interpretatus est, nauseas, Aquilae secunda editio, abscissiones, ut significarent abiiciendas ab oculis lippitudines, et quasi nauseas, quae non solum aspectum impediunt; sed et contra cernentibus vomitum creant. |
12 | GELULE quoque verbum Hebraicum, est, quod LXX adinventiones; Aquilae prima editio, inquinamenta; secunda, Symmachusque et Theodotio, idola interpretati sunt: quos et nos in praesentiarum secuti sumus. Praecipit autem exeuntibus primum de Aegypto, ut obliviscantur idolorum, quibus multo tempore servierunt, immo abiiciant ea ab oculis suis, ut ne aspectu quidem digna habeant: et quibus multo tempore polluti sunt, ultra non acquiescant. Ego, inquit, Dominus Deus vester; non portenta Aegyptia, non variorum figmenta monstrorum. Sed et nobis, quando eximus de Aegypto, iubetur ut offensiones oculorum nostrorum abiiciamus: ne scilicet his delectemur, quibus antea delectabamur in saeculo, ne simulacris Aegypti polluamur, adinventionibus videlicet philosophorum atque haereticorum, quae recte idola nominantur. |
13 | A spectaculis quoque, immo offensionibus Aegypti, removeamus oculos, arenae, circi, theatrorum, et omnibus quae animae contaminant puritatem, et per sensus ingrediuntur ad mentem; impleturque quod scriptum est: Mors intravit per fenestras vestras [Ierem. IX, 21]. |
14 | (Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Sive ut Symmachus interpretatus est: Non acquieverunt mihi. Statimque vocati recedunt a Deo, ut nullum sit spatium inter vocationem, et recessionem. Et hoc notandum, quod nemo recedit a Deo, nisi qui ante cum eo fuerit. Unde et draco in Iob volumine, apostata, praevaricator, et recedens appellatur (Iob XXXIV). |
15 | Nolueruntque audire me. Unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegypti reliquerunt. LXX: Et noluerunt audire me. Abominationes oculorum non proiecerunt, et adinventiones Aegypti non reliquerunt. Propterea, inquit, irritaverunt me, et recesserunt a me, quia noluerunt audire me, dum liberum homini servatur arbitrium: et fecerunt omnia, quae ne facerent lege praecepi: statim desperantes salutem, et mussitantes contra Moysen, Deique repromissionibus diffidentes. |
16 | Unde sequitur: |
17 | Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis in medio terrae Aegypti. Statim ut praecepi eis relinquere, sive abiicere offensiones oculorum suorum, et in idolis Aegypti nequaquam pollui, irritaverunt me, et noluerunt audire quae dixi, sed e contrario fecerunt quae nonfacienda praecepi. |
18 | Ideo decreveram, ut effunderem in eos furorem et indignationem meam, et implerem iram meam quam mente conceperam in medio Aegypti. quia necdum egressi fuerant de Aegypto. Sequitur enim infra: Eieci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi in desertum. Ex quo ostenditur, nec dum eos fuisse egressos de Aegypto, quando effundere voluit indignationem suam, et implere iram suam super eos, et percutere eos in medio terrae Aegypti. |
19 | (Vers. 9.) Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti. Quod facere cogitabam propter iustitiam, non feci propter clementiae magnitudinem, ne pollueretur nomen meum, et viderer non potuisse complere quod Israel repromiseram. |
20 | Peperci igitur nomini meo, ne haberent occasionem blasphemandi nationes, inter quas notus factus sum eis in terra Aegypti. Hucusque quid eis promiserit in terra Aegypti constitutis, et quomodo statim offenderint, et quid contra eos Dominus cogitaverit, et tamen non fecerit, propheta describit. Quae sequuntur, egressis de Aegypto locutus est. |
21 | (Vers. 10 seqq.) Eieci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi in desertum, et dedi eis praecepta mea, et iudicia mea ostendi illis, quae faciat homo, et vivat in eis. Insuper et sabbata mea dedi eis, ut esset signum inter me et eos, et scirent, quia ego Dominus sanctificans eos. Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt, et iudicia mea proiecerunt, quae faciet homo et vivet [Vulg. faciens homo vivet] in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus, de quibus eieci eos in conspectu earum. Haec ad eos dicuntur qui educti sunt de Aegypto in desertum: ut Aegyptiorum vitiis liberati facilius in solitudine praecepta Dei complerent, et iudicia eius facerent, et sabbata custodirent. |
22 | Quae in signum data sunt inter eum qui dedit, et eos quibus data sunt, Scriptura dicente: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Et tu praecipe filiis Israel, dicens: Videte, et sabbata mea custodite, quod est signum inter me et vos in generationibus vestris; ut sciatis quod ego sum Dominus qui sanctifico vos, et custodite sabbatum, quoniam sanctum est vobis. Qui violaverit illud, morte morietur. |
23 | Omnis qui fecerit in eo opus, interficietur anima illa de medio populi sui [Exod. XXXI, 13, 14]. Ergo sabbatum et circumcisio in signum data sunt veri sabbati, et verae circumcisionis: ut sciamus nobis in perfecto, et aeterno sabbato requiescendum a saeculi operibus, et non praeputium, sed cor circumcidamus. Unde in sex diebus operantes, die septimo requiescimus, ut nihil aliud die ac nocte faciamus, nisi omne quod vivimus, deberi Domino noverimus, et redeunte hebdomade, totos nos eius nomini consecremus, ut per sanctificationem diei, recordemur Domini qui sanctificat nos. |
24 | Haec praecepta et iustificationes, et observantiam sabbati dedit Dominus in deserto, ut facientes illa viverent in eis: non de illis ad maiora transirent, sicut in Evangelio promissum est. Quae illi violaverunt, non semel nec parum. Sed vehementer, ut violationis ἐπίτασις monstraretur. Dixit ergo et in sua mente decrevit, ut effunderet furorem suum super eos in deserto, et consumeret eos, quando locutus est ad Moysen: Dimitte me, et iratus furore contra eos, delebo illos [Exod. XXXII, 10]. Sed noluit facere, parcens Aegyptiis, et caeteris gentibus, ne scandalizarentur, et ipsis quorum misertus est, exspectans poenitentiam conversorum. |
25 | Notandumque quod quando constitutis in Aegypto loquebatur post offensam: Feci, ait, propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum. Tunc enim adhuc in medio erant, quia necdum exierant. |
26 | Nunc autem postquam egressi sunt, dicitur, de quibus eieci eos in conspectu earum. |
27 | (Vers. 15.) Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne educerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle: praecipuam terrarum omnium, quia iudicia mea proiecerant, et in praeceptis meis non ambulaverant, et sabbata mea violaverant. Post idola enim cor eorum gradiebatur, et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos, nec consumpsi eos in deserto. LXX: Et ego levavi manum meam super eos in deserto, ut omnino non introducerem eos in terram quam dedi eis: terram fluentem lacte et melle: favus est ultra omnem terram: eo quod iustificationes meas repulerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt, et post cogitationes cordium suorum ambulaverunt. |
28 | Et pepercit oculus meus super eos, ne delerem eos, et non interfeci eos, in consumptionem in deserto. Decreveram quidem ut totum furorem meum effunderem super eos, et delerem illos atque consumerem: sed feci propter nomen meum ne violaretur in gentibus, Amalecitis videlicet et reliquis [Exod. XVII] [Num. XIV], quae contra eos in solitudine dimicarunt, ut nequaquam inducerem eos in terram, quam eis pollicitus sum fluentem lacte et melle, quae praecipua terrarum omnium est, sive favus. Causa autem poenae est istiusque sententiae, quia iudicia mea proiecerant, et in praeceptis meis non ambulaverant, et sabbata mea violaverant. |
29 | Ipsiusque causae haec causa est, ut ista non facerent, quia cor eorum Aegypti idola sequebatur. Pepercit autem, ait, oculus meus ne interficerem eos atque delerem, nec omnino consumerem. In quo quaeritur, quomodo eis pepercerit, quorum cadavera in solitudine corruerunt, et excepto Iesu Nave, et Caleb filio Iephonae, terram repromissionis nullus ingressus est. |
30 | Ex quo intelligimus vivere eos, nec aeternis suppliciis reservatos, nec deletos esse de libro viventium, nec consumptos ante faciem Domini. Si enim ex eo quod non sunt introducti in terram repromissionis, perisse credendi sunt: ergo et Moyses periit, qui vidit tantum terram repromissionis, et non est ingressus in eam. |
31 | De quo in libro Iesu Dominus loquitur: Moyses famulus meus mortuus est [Deut. XXXIV, 5]. Et in Malachia: Mementote Legis Moysi servi mei [Malach. IV, 4]. Et in Ieremia, quasi de amico, et familiarissimo suo loquitur Deus: Si steterint Moyses et Samuel in conspectu meo [Ierem. XV, 1]. Alioquin et Moysi preces exauditas esse credendum est, quando pro populo interpellans, ait: Si dimittis eis peccatum, dimitte; sin autem non vis, me dele de libro tuo quem scripsisti [Exod. XXXII, 32, 33]. Ut autem sciamus sententiam Dei in filios et famulos, non ad perditionem, sed emendationem fieri, audiamus testimonia Scripturarum. |
32 | Fili, ne contristeris ad disciplinam Domini, neque deficias quando ab eo argueris [Prov. III, 11]. Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Et in alio loco: Cum interficeret eos, tunc quaerebant eum [Psal. LXXVII, 34]. Et in Deuteronomii Cantico: Ego interficiam, et ego vivificabo [Deut. XII, 39]. Possumus et hoc iuxta litteram dicere quod non deleverit eos, neque consumpserit cum stirpe sua atque progenie, sed interfectis patribus, pepercerit filiis, quos in terram repromissionis induxit. |
33 | (Vers. 18 seqq.) Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis (sive legitimis) patrum vestrorum nolite incedere, nec iudicia eorum custodiatis, nec idolis (sive cogitationibus) eorum polluamini. Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate, et iudicia mea custodite, et facite ea, et sabbata mea sanctificate, ut sit signum inter me et vos, et sciatur (sive ut sciatis) quia ego sum Dominus Deus vester. Post interfectionem patrum qui in eremo corruerunt, praecepta dat filiis, in quorum salute misertus est patrum. |
34 | Et pepercit, inquit, oculus Domini super eos: ne omnino interficeret eos atque deleret, sed patres in filiis reservaret: eademque testatur, quae et patribus est locutus; ut postquam in praeceptis illius ambulaverint, et iudicia illius custodierint, et sanctificationem sabbati quod signum datum est, reservaverint: tunc sciant quia ipse sit Dominus Deus eorum. |
35 | Praecepta autem, et legitima patrum, et iudicia eorum, errorem inolitum significat: ne peccata eorum imitentur, quorum tormenta perspiciunt. |
36 | (Vers. 21, 22.) Et exacerbaverunt me filii, in praeceptis meis non ambulaverunt, et iudicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quae cum fecerit homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum. Sed et filii, inquit, parentum scelera sunt secuti, feceruntque omnia quae illi fecerant: unde et similem meruere sententiam; sed eadem qua et patres eorum misericordiae meae magnitudine reservati sunt, et ob easdem causas, quibus et patrum misertus sum: ut unus atque idem Creator amborum, simili iram meam patientia mitigarem. |
37 | Manifesta percurrimus, et ad obscuriora transimus. |
38 | (Vers. 23, 24 seq.) Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationibus [Vulg. nationes], et ventilarem in terras: eo quod iudicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola (sive cogitationes) patrum suorum fuissent oculi eorum. |
39 | Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et iudicia in quibus non vivent, et pollui eos in muneribus suis cum offerrent (sive transducerent) omne quod aperit vulvam propter delicta sua (pro quo LXX transtulerunt, ut delerem eos et quod illi praetermiserunt): et scient quia ego Dominus. Ubi in veteri Testamento contra filios eorum, qui in solitudine corruerunt, Dominus levaverit manum suam, volens eos dispergere in nationes, Scriptura non dicit: sed ex eo quod hic refert, factum esse credendum est. |
40 | Sive hoc significat, quod postquam terram repromissionis intraverint, variis temporibus ob multa peccata diversis traditi sunt gentibus regibusque, et eo tempore quae natura sua bona erant praecepta Domini, et iudicia in quibus possent credentes vivere, facta sint eis non bona, dum nequaquam valent in captivitate legis praecepta servare, et facere quae divinus sermo mandavit. Neque dixit, dedi eis praecepta mala: sed, non bona. Non enim statim sequitur, ut quod bonum non est, sit malum: sicut et Apostolus docet, bonum esse homini uxorem vel mulierem non tangere; sed propter incontinentiam unumquemque possidere vas suum in sanctificatione et castitate [I Cor. VII]. Quod si non fecerit, nec bonum nec malum est. Dedit ergo eis Deus dispersis in gentibus praecepta non bona, hoc est, dimisit eos cogitationibus, et desideriis suis, ut facerent quae non conveniunt. |
41 | Et polluit eos in muneribus suis: sicut Sacerdos leprosos de populo separans, et eos pollutos esse demonstrans; dum idolis offerunt quae Deo offerre deberent. Et transducunt omne quod aperit vulvam per ignem Baali, id est, primogenita; ut postquam deserti fuerint a Deo, et idolorum cultui traditi, tunc intelligant quod ipse sit Dominus, quem suo vitio ad iracundiam concitaverunt. |
42 | Hunc locum manifestius interpretatus est Symmachus, pro praeterito ponens futurum. Igitur et ego dabo eis praecepta non bona, et iudicia propter quae non vivent, et polluam eos propter munera sua, quia consecrant, et transducunt omne quod aperit vulvam, ut deleam eos, et scient quia ego Dominus. Et est sensus: Quia vidi filios patrum sceleribus adaequari, et eadem facere propter quae illi offenderant Deum, volui illos dividere in nationes, et in toto orbe dispergere, et dare illis praecepta non bona; et iudicia in quibus non viverent, ut polluerem illos in muneribus suis, quia omnia primogenita idolis consecrabant, et delerem eos in perpetuum, et scirent quod ego essem Dominus. |
43 | Per quae ostendit non se dedisse eis praecepta non bona qui in eremo morabantur, sed his quos dispergere voluit in nationes, et facere in toto orbe peregrinos, dare cogitasse quae non dedit: ut ibi Dei praecepta bona, vitio suo non bona facerent, dum idolis exhibent quae Deus sibi praeceperat exhibenda. |
44 | Potest et hoc dici, quod ante offensam, decalogum tantum acceperint; post idololatriam vero, et blasphemiam multiplices legis caeremonias, ut Deo potius offerrent victimas, quas daemonibus offerebant, et comparatione sacrilegii, levius fieret quod non erat per se bonum, et nequaquam malum, quia Deo offerebatur, et tamen non bonum, quia boni auctorem offenderant. |
45 | (Vers. 27, 29 seq.) Quamobrem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes, et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam, ut darem eis [Vulg. addit illam]: viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt ibi [Vulg. tacet ibi] libationes suas. Et dixi ad eos: Quid est excelsum ad quod vos ingredimini? Et vocatum est nomen eius excelsum usque in hunc diem. LXX: Idcirco loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Adonai Dominus: Usque ad hoc me ad iracundiam provocaverunt patres vestri in delictis suis, quibus corruerunt in me, et introduxi eos in terram super quam levavi manum meam ut traderem eam illis. |
46 | Videruntque omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi diis suis, et posuerunt ibi furorem munerum suorum, et posuerunt ibi odorem fragrantiae eorum, et libaverunt ibi libamina sua. Et dixi ad eos: Quid est abbana, quia vos intratis illuc? Et vocaverunt nomen eius abbana usque in hodiernum diem. Volui, inquit, eos in solitudine delinquentes in cunctas dispergere nationes, et dare illis praecepta non bona, ut quod mihi offerre debuerunt, idolis immolarent, et omne primitivum [Al. primogenitum] suum consecrarent eis per ignem, ut interficerem eos atque delerem. |
47 | Quando autem dicit, volui, ostendit se non fecisse quod voluit. Illudque quod sequitur: Et scient quia ego sum Dominus, in LXX non habetur. Non enim eis videbatur consequens post interfectionem nosse, quod ipse sit Dominus. Sed tu, fili hominis, rursum loquere ad eos, hoc est, ad seniores domus Israel, qui te interrogare venerunt: Patres vestri, de quorum vos stirpe descendistis, etiam in hoc blasphemaverunt me, et duxere pro nihili; postquam introduxi eos in terram quam mea fortitudine possederunt, quam ego ad possidendum dederam, illi verterunt ad exasperandum me. |
48 | Cum enim vidissent omnem collem excelsum, lignumque nemorosum, sacrificabant in montibus, et in lucis et saltibus, et idolis victimas immolabant, et liba fundebant, quod cum vidissem, dixi ad eos: Quid est, BAMA? hoc enim interpretatur excelsum: aut cur ingredimini istiusmodi locum quem vobis in cunctis collibus elegistis, ita ut usque hodie istiusmodi loca appellentur BAMOTH, et antiquus error nomen pristinum teneat? Pro BAMA, quod nos in excelsum vertimus, in Septuaginta editione error obtinuit, ut scribatur ἀββανὰ, quod Hebraico sermone nil resonat. |
49 | Potest BAMA, si utramque syllabam in duo dividas verba, significare, in quo; sed praesenti loco sensus iste non congruit. Ubicumque autem in Regum, et Paralipomenon libris scribitur: Adhuc populus adolebat incensum, et immolabat in excelso: BAMA singulariter, et BAMOTH pluraliter excelsa significat. |
50 | (Vers. 30, 31.) Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus [Vulg. praeponit Certe]: In via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini. Et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. Patrum vestrorum imitamini vitia, et per easdem inceditis vias, ut delicta similia similem mereantur et poenam, et in tantum scelus profecistis, ut filios vestros per ignem daemonibus consecretis: nec semel hoc fecisse sufficiat, sed usque in praesentiarum agatis eadem. Non quod haec seniores in captivitate faciant, sed quod illi qui Ierosolymis morabantur, et quibus captivitas imminebat, haec omnia facere non cessent. Et cum tantis flagitiis obligati sitis, responsionem, inquit, meam quaeritis? Vivo ego, dicit Dominus Deus, et iuro per memetipsum, quia non respondebo vobis, quodque sequitur: |
51 | (Vers. 32, 33.) Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium, erimus sicut gentes, et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Hunc habet sensum: Ne putetis cogitationes vestras quibus contra me basphematis posse compleri; dicitis enim: Nolumus esse sub Domino, nec populus illius appellari: sed sicut cunctae in toto orbe sunt nationes, et unaquaeque gens suo vivit arbitrio, ut colat ligna, et lapides, et idolis serviat, etiam nos una gens erimus e pluribus. |
52 | Ad quae respondet Deus, iuratque per semetipsum et dicit: Non vos relinquam neque contemnam, ut fugaces servos domini negligentes solent contemnere, sed ad meum retraham imperium, et brachio extento ac percutiente ac furore effuso, in pristinam vos redigam servitutem, et regnabo super vos: ut velitis nolitis, me habeatis regem, et sentiatis regem iratum, cuius clementiam neglexistis. |
53 | (Vers. 34.) Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis: in manu valida et brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Nec vos, ait, patiar esse in gentibus, nec aeterna captivitate retineri, sed educam de populis, et congregabo de terris in quas vos ad serviendum hostilis necessitas huc illucque dispersit. |
54 | Haec autem faciam, non ut perdam vos et deleam, sed ut rex vester sim. Ex quo intelligimus etiam eam quam appellant haeretici Creatoris crudelitatem, sonare clementiam: dum ad hoc irascitur, et desaevit, et totum effundit furorem, ut retrahat eos ad regnum suum, qui daemonum tyrannidem ad serviendum elegerunt. |
55 | (Vers. 35, 36, seq.) Et adducam vos in desertum populorum, et iudicabor vobiscum ibi facie ad faciem. Sicut iudicio contendi adversus patres in deserto terrae Aegypti, sic iudicabo vos, dicit Dominus. Et subiiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis foederis, et eligam de vobis transgressores et impios: de terra incolatus eorum educam illos, et in terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. Faciam, ait Dominus, vobis qui estis in Babylone, et nunc servitis idolis, quod feci patribus vestris in Aegypto, ut educam vos in desertum populorum, et ibi iudicer vobiscum facie ad faciem, sicut adversus illos iudicio contendi, quando egressi sunt de Aegypto. |
56 | Et postquam vos iudicavero, subiiciam vos sceptro meo et imperio, et inibo pactum vobiscum, et inducam vos in terram vestram in vinculis charitatis, ut ligati amore meo, nequaquam a me possitis recedere. Transgressores autem et impios, qui cordis duritia in malis operibus perseverant, eligam de vobis, non ad possidendum, sed ad abiiciendum. |
57 | Et educam quidem eos de terra incolatus eorum, ut educti non ingrediantur terram Israel; sed in diversis pereant regionibus: et distinctione bonorum et malorum, cognoscatis quia ego sum Dominus, qui facio cuncta iudicio. Ad reliqua festinat oratio, breviterque percurrimus singula, ut sensum tantum legentibus praebeamus. |
58 | (Vers. 39.) Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris, et in idolis vestris. LXX: Et vos, domus Israel, haec dicit Adonai Dominus: Unusquisque adinventiones suas auferat: et post haec si vos audieritis me, et nomen meum sanctum non pollueritis ultra in muneribus vestris, et in studiis vestris. Hunc locum manifestius interpretatus est Symmachus: Unusquisque idolis suis euntes servite, quia noluistis audire me: nomen autem meum sanctum nolite ultra polluere per munera vestra atque simulacra. |
59 | In monte vero sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel. Symmachi translatio hunc habet sensum: Quia mihi servire non vultis, ite et servite idolis, et simulacrorum vestrorum calcate vestigia. Me enim audire non vultis, ut nequaquam mihi hostias immoletis, nec adoleatis incensum, nec meus populus appellemini. |
60 | Mihi enim nequaquam in lucis, et fanis, et idolorum locis servient cultores mei, quod vos facitis: sed in monte sancto meo, in monte excelso Israel. Porro Septuaginta proprium explicant sensum. Derelinquite cogitationes vestras pristinas, et malarum adinventionum auferte peccata: et si post haec audieritis me, et nomen meum non pollueritis in muneribus vestris atque simulacris: tunc in monte meo sancto offeretis mihi victimas, et servietis, o omnis domus Israel. |
61 | Aquila vero Symmacho ex parte consentiens, in parte discordat: Ite, inquit, post idola vestra, et servite eis, quia indigni estis meo imperio, nec me vestra cultura delectat. Quod si et in hoc nequaquam audieritis me, sed nomen sanctum meum pollueritis, dum mihi offerre simulatis quae offertis idolis, et nomini meo tantum blasphemiam facitis, ut qui idolorum cultores estis, meos vos esse dicatis; hoc scitote, quod in monte sancto meo, in monte excelso Israel, ibi servitura sit mihi omnis domus Israel, non vos qui servitis idolis: sed omnis domus Israel quae postea creditura est. |
62 | (Vers. 40, 41.) In monte vero [Vulg. silet vero] sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus: ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes inquam in terra in qua placebunt mihi, et ibi requiram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris, in odore suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero de terris in quas vos dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis nationum, et scietis quia ego Dominus. De hoc monte in quo servitura est Deo omnis domus Israel, Isaias et Michaeas pari voce cecinerunt: In novissimis diebus erit manifestus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite ascendamus in montem Domini, et in domum [Al. montem] Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius. |
63 | De Sion enim exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem [Is. II ] [seq.; Mich. IV, 1, 2]. Et rursum Isaias: In montem, inquit, excelsum ascende qui annuntias Sion: eleva et exalta vocem tuam qui evangelizas Ierusalem [Isa. XL]. Quem montem Sion, aut Ecclesiam intelligimus quae interpretatur specula, et in altitudine sanctorum dogmatum constituta est: aut ipsum Dominum Salvatorem, in quo et primitiae, et decimae, et omnis cultura in odorem vertitur suavitatis: ut omnes in circuitu nationes videntes populum Domini esse salvatum, glorificent Deum, et cognoscant qui salvati fuerint, quod ipse sit Dominus. |
64 | (Vers. 42.) Cum induxero vos ad terram Israel: in terram pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. Tunc scietis quod ego sim Dominus, quando induxero, ait, vos in terram Israel, pro qua levavi manum meam, ut inducerem in eam patres vestros, quam illi suo vitio perdiderunt, et vos non tam vestro merito, quam mea clementia recepistis. |
65 | (Vers. 43, 44.) Et recordabimini [Vulg. interserit ibi] viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis, et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum: non secundum vias vestras malas, et secundum scelera vestra pessima domus Israel, ait Dominus Deus. Non possumus recordari scelerum nostrorum atque vitiorum, nisi inducti fuerimus in terram Israel, ibique positi dicamus cum Apostolo: Qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum: Ecclesiam Dei [I Cor. XV, 9]. Et displicebitis, ait, vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis. Sive ut interpretatus est Symmachus. |
66 | Et parvuli vobis videbimini propter omnes malitias vestras quas estis operati [Iacob. IV], ut postquam excelsi fuerint, humiles se esse credant: quia Dominus humilibus dat gratiam. Et in alio loco scriptum est: Ante contritionem exaltabitur cor viri, et ante altitudinem humiliatur [Prov. XVIII, 12]. Superbiam enim contritio, et humilitatem sequitur exaltatio. |
67 | Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis. Et Dominum Salvatorem tunc magis cognovimus, quando benefecit nobis, et passus est pro peccatis nostris, et portavit iniquitates nostras, et pro nobis doluit; non pro aliquo merito eorum qui salvantur, sed propter nomen suum. Alioquin viae nostrae, et scelera pessima, non misericordiam meruere, sed poenam. |
68 | Quidquid autem de populo diximus Israel, qui liberatus de Aegypto, in solitudine multa commisit, et offendit Deum, et postea in terram repromissionis inductus, veneratus est idola, lignaque et lapides coluit, et postea Dei clementia conservatus est: referamus ad eos qui de Aegypto saeculi huius manu excelsa Domini liberati sunt, et introducti in vitiorum solitudinem, rursum Aegyptum suspirarunt, et fecerunt ea, per quae puniri debuerant: sed nihilominus per poenitentiam non suo merito, sed Domini clementia conservati sunt. |