Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 6, Caput XVIII
1 | (Vers. 1, 2.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt [Vulg. obstupescunt]? LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: ÷ Fili hominis ** quae est parabola haec in filios Israel, dicentium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Hoc quod Septuaginta dixerunt, fili hominis, in Hebraico non habetur. |
2 | Monet autem divina Scriptura illud quod in Exodo dictum est: Ego sum Dominus Deus tuus. Deus aemulator, qui reddo peccata patrum super filios, usque ad tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et facio misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea [Exod. X, 5] [Deut. V, 9, 10]. Et iterum: Descendit Dominus in nube et astitit iuxta Moysen, et invocavit Moyses nomen Domini, et transiit Dominus ante faciem eius, et invocavit eum, dicens: Domine Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae, et verax, et iustitiam servans, et misericordiam in millia, auferens iniquitates, et iniustitias, et peccata: et non emundabit iniquitates patrum super filios et super filios filiorum, in tertiam et quartam generationem [Exod. XXXIV, 5 seq.], sic accipi debere, quasi proverbium, et parabolam, ut aliud in verbis sonet, aliud in sensu teneat; quod in parabola quoque duarum aquilarum supra diximus. |
3 | Unde et Dominus in septuagesimo septimo psalmo: Aperiam, inquit, in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio [Ps. LXXVII, 15]. Et in Evangelio parabolam sementis, et lolii, et sinapis, quod cum sit minimum omnium seminum, in magnam consurgit arborem [Matth. XIII], ita proponit, ut aliud praetendat in verbis, aliud in sensibus teneat. |
4 | Et nos usque in praesentem diem putabamus duo testimonia Exodi, quae supra [Isa. XXIX] posuimus non esse parabolam, sed simplicem explicare sententiam. Et quamquam non auderemus quidpiam dicere, nec vas fictile loqui contra figulum, quare ita, vel ita me fecisti: tamen scandalum patiebamur occultum, quod iniustitia videretur Dei, alium peccare, et alium luere peccata. |
5 | Si enim reddit peccata patrum super filios in tertiam et quartam generationem, iniustum videtur ut alius peccet, et alius puniatur. Sed ex eo quod sequitur: his qui me oderunt, comminationis, sive praecepti scandalum solvitur. Non enim ideo puniuntur in tertia et quarta generatione, quia deliquerunt patres eorum, cum patres potius qui fuerunt peccatores puniri debuerint; sed quia patrum exstiterunt aemulatores, et oderunt Deum haereditario malo, et impietate in ramos quoque de radice crescente. |
6 | Solent in hoc loco haeretici, qui vetus non recipiunt Instrumentum, contra creatorem dicere: Quam bonus et iustus Deus Legis et Prophetarum, qui quiescens, et silens ad peccata patrum, reddit his qui non peccaverunt; immo quanta in eo crudelitas, ut iram suam usque ad tertiam et quartam extendat generationem! Quibus nos respondebimus, et in hoc Dei Creatoris clementiam demonstrari. |
7 | Non enim truculentiae est, et severitatis, iram tenere usque ad tertiam et quartam generationem, sed signum misericordiae poenam differre peccati. Quando enim dicit: Domine Deus miserator, et misericors, patiens et multae miserationis; et infert: reddens iniquitatem patrum super filios, et filios filiorum, hoc indicat, quod tantae misericordiae sit, ut non statim puniat, sed sententiam differat puniendi. |
8 | Sin autem vindicta peccantium differtur in tertiam et in quartam generationem, cum iustis sanctisque quid amplius facit. Sequitur: Et servans iustitiam et misericordiam in multa millia, his qui custodiunt mandata eius, et faciunt praecepta illius. Scriptum est in Proverbiis: Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis: sic iniquitas his qui utuntur ea [Prov. X, 26]. Ex quo perspicuum est, non aliorum dolere dentes et obstupescere, sed eorum qui uvam acerbam comederint. |
9 | Est autem loci istius hic sensus: quomodo si quis velit dicere: Patres uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt, ridiculum est, et nullam habens consequentiam: sic iniquum est atque perversum peccare patres, et filios nepotesque cruciari. Sunt qui hoc quod in Exodo scriptum est: Reddens iniquitates patrum super filios in tertiam et quartam generationem, ita edisserant, ut ad animam humanam sententiam referant, patrem in nobis levem [Al. lenem] punctum sensuum et incentiva vitiorum esse dicentes; filium vero, si cogitatio peccatum conceperit; nepotes, si quod cogitaveris atque conceperis, opere perpetraveris; pronepotem autem, hoc est, quartam generationem, si non solum feceris quod malum est et scelestum, sed in tuis sceleribus glorieris, secundum illud quod scriptum est [Prov. XVIII, 3]: Impius cum in profundum malorum venerit, contemnit [Al. contemnet]. Deus igitur primos et secundos stimulos cogitationum, quas Graeci προπαθείας vocant, sine quibus nullus hominum esse potest, nequaquam punit; sed si cogitata quis facere decreverit, aut ipsa quae fecerit, noluerit corrigere poenitentia. |
10 | Unde scriptum est: Nullus hominum sine peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita eius. Numerabiles autem anni vitae illius [Prov. XX, 9]. Et in alio loco: Quis gloriabitur castum se habere cor? Et rursum: Astra quoque non sunt munda in conspectu eius: et adversus Angelos suos perversum quid excogitavit (Iob XXV, 5). Sin autem sublimis illa natura peccato non caret, quid dicendum est de hominibus, qui fragili carne circumdati, debent loqui cum Apostolo: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]? Et illud, ut cum omnia fecerimus, debeamus dicere: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus [Luc. XVII, 10]. Et: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam: nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam [Psal. CXXVI, 1, 2]. Ad probationem autem huius rei, quod nequaquam primus pulsus cogitationis, immo parvus mentis instinctus puniatur a Deo, sed si quod mente conceperis, opere consumes, illud de Genesi proferendum est: Cham peccavit, irridens nuditatem patris; et sententiam non ipse qui risit, sed filius eius suscepit Chanaam: Maledictus, ait, Chanaan; servus erit fratrum suorum [Genes. IX]. Quae enim iustitia est, ut pater peccaverit, et in filium sententia proferatur? Necnon quod in contrariam partem ponit Apostolus [I Tim. II], salvam esse mulierem, si filii eius permanserint in fide, et sanctitate, et pudicitia, videtur sententia iustitiam non habere, ut si filii boni fuerint et nepotes, salventur parentes. |
11 | Quanti enim parentes sancti sunt, et malos habent filios: et e contrario quanti parentes peccatores, iustos et sanctos filios generant? Ergo secundum hunc sensum cuncta accipienda quae supra diximus, peccata parentum atque generantium, in ramis, non in radice puniri. Hoc interim de proverbio sive parabola dixisse sufficiat: quod Lex et Prophetae, hoc est, Exodus et Ezechiel, immo ipse Deus qui et hic et ibi locutus est, nequaquam in sententiis discrepare videatur, aut hic corrigere, quod ibi male dixerit. |
12 | Si quis autem vel meliorem, vel alterum sensum potuerit reperire, qui contrariorum inter se testimoniorum scandalum tollat, illius magis acquiescendum sententiae est. |
13 | (Vers. 3, 4.) Vivo ego, dicit Dominus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. LXX: Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si fuerit ultra, ut dicatur haec parabola in Israel: quia omnes animae meae sunt. |
14 | Quomodo anima patris, ita anima filii mea est. Anima quae peccaverit ipsa morietur. Quid significet, Vivo ego, dicit Dominus, et parabola, vel proverbium, supra plenius diximus: quae nequaquam dicetur in Israel, sed in his qui Dei notitiam non habent, nec possunt perspicere veritatem. Omnes, inquit, animae meae sunt; iuxta creaturam, non iuxta meritum: ut Moyses appellabatur homo Dei, de quo scriptum est: Oratio Moysi hominis Dei [Deut. XXXIII, 1]. Et Elias qui ad quinquaginta militum principem loquebator: Et si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo super te, et super quinquaginta viros [IV Reg. I, 12]. Homo vero peccati et filius iniquitatis, non vocatur homo Dei, sicut servus et famulus Dei hi appellantur, de quibus dici non potest: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34]. Et iterum: A quo enim quis vincitur, eius et servus est [II Petr. II, 19]. Sicut peccata filiorum non nocent patribus, sic peccata patrum ad filios non redundant; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur: non abolitione substantiae, sed ex eius consortio, qui dicit: Ego sum vita [Ioan. XIV, 6]. Et alibi loquitur: Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum [Ioan. XI, 26]. Et: Amen, amen dico vobis: qui sermonem meum custodierit, mortem non videbit in sempiternum. |
15 | Vita enim nostra abscondita est cum Christo in Deo [Ioan. VIII, 51]: quia [Al. qua] victuri sumus quando Christus apparuerit vita nostra in gloria [Coloss. III, 3]; et implebitur illud quod scriptum est: Amen amen dico vobis: qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam: et in iudicium non venit, sed transibit de morte in vitam [Ioan. V, 24]. Illud autem quod a Balam dicitur: Moriatur anima mea in animabus iustorum [Num. XXIII, 10]: hunc habet sensum, ut cupiat mori saeculo atque peccato, ac vivere cum iustorum animabus, quorum vita Christus est, et possunt canere: Placebo Domino in regione viventium [Ps. CXIV, 9]. Non est enim Deus mortuorum, sed vivorum [Matth. XXII, 32]. Et si Balaam, ut verisimile est, in linguam nostram translatum, vanum populum sonat: perspicuum est quod vanus prius gentium populus desideret habere consortium cum animabus iustorum, Abraham, Isaac et Iacob, qui εὐθεῖς, id est, recti et iusti nuncupantur. |
16 | Unde et Geneseos liber, ex eorum vocabulo nomen accepit. |
17 | (Vers. 5, 6 seq.) Et vir si fuerit iustus, et fecerit iudicium et iustitiam; in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel; et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit; et hominem non contristaverit; pignus debitori reddiderit; per vim nihil rapuerit; panem suum esurienti dederit; et nudum operuerit vestimento; et ad usuram non commodaverit; et amplius non acceperit; ab iniquitate averterit manum suam; iudicium verum fecerit inter virum et virum; in praeceptis meis ambulaverit, et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic iustus est, vita vivet, dicit Dominus Deus. LXX; Homo autem qui fuerit iustus, qui facit iudicium et iustitiam; super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad cogitationes domus Israel; et uxorem proximi sui non contaminaverit, et ad mulierem fluentem sanguine non accesserit; et hominem non oppresserit; pignus debitori reddiderit; et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit; et nudum operuerit vestimento; et pecuniam suam ad usuram non dederit; et amplius non acceperit; ab iniquitate averterit manum suam; iustum iudicium fecerit inter virum et inter proximum eius; in praeceptis meis ambulaverit, iustificationes meas custodierit, ut faciat eas: hic iustus est, vita vivet, dicit Adonai Dominus. Vultis, ait, scire hoc quod dictum est: Peccata patrum reddam in tertiam et quartam generationem [Deut. V, 9], non id sonare quod plerique existimant; nec esse simile huic sententiae: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt [Ierem. XXXI, 29]: audite quae illaturus sum: si fuerit pater iustus, qui haec fecerit, et illa non fecerit, et habuerit filium pessimum, qui, desertis virtutibus patris, se flagitiis manciparit; nonne et iste vita vivet quia iustus est; et ille morte morietur, quia omnia perpetrarit, quae pater vitando iustus effectus est? Videamus catalogum virtutum patris, quae mihi videntur in decem et septem partes dividi. |
18 | Quarum primum est, fecisse iudicium; secundum huic simile, iudicio copulasse iustitiam; tertium, non comedisse in montibus; quartum, oculos non levasse ad idola, sive ut LXX transtulerunt, ad cogitationes domus Israel; quintum, uxorem proximi sui non violasse. Sextum, menstruatae uxoris vitasse complexus. Septimum, hominem non contristasse, sive, ut LXX ediderunt, oppressisse per potentiam; octavum, pignus debitori reddidisse; nonum, per vim nihil rapuisse, vel, iuxta LXX, rapinam non rapuisse; decimum, panem suum esurienti dedisse; undecimum, nudum operuisse vestimento; duodecimum, ad usuram pecuniam non dedisse; tertium decimum, nihil ex his quae dederit amplius accepisse; decimum quartum, ab iniquitate avertisse manum suam; decimum quintum, quod simile videtur primo, sed in parte diversum est, iudicium verum fecisse inter virum et virum, sive proximum suum; decimum sextum, in praeceptis Domini ambulasse; decimum septimum, iudicia et iustificationes illius custodisse. |
19 | Quorum singula quid velint, dicemus in consequentibus. Si fuerit, ait, vir iustus et fecerit iudicium. Scriptum est in Proverbiis: Cogitationes iustorum iudicia [Prov. XII, 5]. Qui hanc virtutem possederit, ut nihil sine ratione faciat et iudicio, potest illud propheticum dicere: Iudicia Domini vera, iustificata in semetipsis [Ps. XVIII, 10], et cum recte omnia iudicarit, ut non accipiat personam pauperis in iudicio, implebit praeceptum Domini: Sicut minorem, sic et maiorem iudicabis [Prov. XVIII], audacter dicens: Desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore [Ps. CXVIII, 10]. Et iterum: Viam veritatis elegi, iudicia tua non sum oblitus [Ps. CXVIII, 30]. Et in eodem psalmo: Cognovi quia iustitia [Al. iusta] iudicia tua [Ps. CXVIII, 75]; et in tantam proficiet beatitudinem, ut intelligat iudicia Domini, quae sunt abyssus multa; et dicat cum Apostolo: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae illius [Rom. II, 33]. Et in oratione commemoret: Quoniam iudicia tua iucunda [Psal. CXVIII, 39]. Post iudicium sequitur iustitia, quam qui habuerit, Christum liquido possidebit, qui iuxta Apostolum factus est nobis iustitia, et sanctificatio, et redemptio [I Cor. I]; ut faciat iustitiam veram, nec personas recipiat in iudicio; sed de sua sciat in aliorum iudicio iustitia iudicandum. Tertium est in montibus non comedere, quod Iudaei existimant ad idololatriae pertinere peccatum. |
20 | Crebro enim legimus in Regum et Paralipomenon libris: Verumtamen ab excelsis non recessit. Adhuc populus immolabat in excelsis, et adolebat incensum in sublimibus [III Reg. XV, 22; Paral. XX], hoc Scriptura significante, quod in montibus lucisque, idolis hostias immolaverint, et thura succenderint. Nos autem dicemus comedere eum in montibus, qui dicit cum Pharisaeo: Gratias ago tibi, Deus, quod non sum huic similis publicano: ieiuno bis in sabbato: decimas do omnis substantiae meae [Luc. XVIII, 12], etc. Et e contrario Publicanus audiens eum, qui dixerat: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde [Matth. XII, 29], percutiebat pectus suum manu, hoc est, pessimarum cogitationum thesaurum, et oculos ad coelum non audebat extollere. |
21 | Sed et illud quod alibi dicitur: Maiora te non requiras, et fortiora te non scruteris [Eccli. III, 22], omnes haereticos arguit in montibus comedere superbiae, et Ecclesiasticam despicere simplicitatem, et nescire de se scriptum: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacob. IV, 6]. Quarto loco ponitur, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, pro quibus Septuaginta cogitationes transtulerunt. |
22 | Idola autem, id est, simulacra quae de suo corde finxerunt, omnes haeretici faciunt, ad quae levant cordis oculos, qui falsitatem eorum atque mendacium putaverint veritatem. Domus autem Israel simulacra dicuntur, quae reperiuntur in Ecclesia; et per occasionem falsi nominis scientiae, simplices quosque seducunt, ut philosophorum dogmata introducant in domum Israel, eorum scilicet qui Deum mente conspiciunt. |
23 | Quinto loco ponitur: et uxorem proximi sui non violaverit, sive contaminaverit, quod aperte adulterium quidem prohibet; sed ex eo quod additur, proximi sui, nisi omnis homo proximus intelligatur, videtur esse praeceptum, ut ab amicorum nos abstineamus uxoribus; inimicorum vero, et ignotorum coniuges libere polluamus. |
24 | Proximus ergo omnis homo hominis accipiendus, iuxta parabolam Evangelii, quae a Salvatore proponitur, cuiusdam hominis qui Iericho [Al. Hierichum] descendens, a latronibus vulneratus est: quando interrogat Pharisaeus, quis fuerit proximus eius, docens illum esse proximum, qui bene fecerit. Potest iuxta mysticos intellectus uxor intelligi sancti viri, sapientia, dicente Salomone: Ama illam, et amplexabitur te: dilige illam, et custodiet te [Prov. IV, 6]. Quam contaminare desiderat, qui aliorum benedicta reprehendit, et facibus accensus invidiae, sancta violat, casta corrumpit, pura contaminat. |
25 | Sextum est: Et ad mulierem, sive uxorem menstruatam non accesserit. Per singulos menses, gravia atque torpentia mulierum corpora, immundi sanguinis effusione relevantur. Quo tempore si vir coierit cum muliere, dicuntur concepti foetus vitium seminis trahere: ita ut leprosi et elephantiaci ex hac conceptione nascantur, et foeda in utroque sexu corpora, parvitate [Al. pravitate] vel enormitate membrorum, sanies corrupta degeneret. |
26 | Praecipitur ergo viris, ut non solum in alienis mulieribus, sed in suis quoque, quibus videntur lege coniungi Scriptura dicente: Crescite et multiplicamini, et replete terram [Genes. I, 28], certa concubitus norint tempora, quando coeundum, quando ab uxoribus abstinendum sit. Quod quidem et Apostolus et Ecclesiastes sonant: Tempus amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus [Eccles. III, 6]. Caveat ergo et uxor, ne forte victa desiderio coeundi illiciat virum, et maritus, ne vim faciat uxori, putans omni tempore subiectam sibi esse debere coniugii voluptatem. |
27 | Unde et Paulus: Ut noverit, inquit, unusquisque possidere vas suum in sanctitate et pudicitia [I Thess. IV, 4]. Pulchre in Xysti Pythagorici sententiolis dicitur: Adulter est uxoris propriae, amator ardentior. Quem librum quidam in Latinam linguam transferens, martyris Xisti nomine voluit illustrare: non considerans in toto volumine, quod in duas partes frustra divisit, Christi nomen et Apostolorum omnino reticeri. Nec mirum, si gentilem philosophum in martyrem et Romanae urbis episcopum transtulerit: cum Eusebii quoque Caesariensis primum pro Origene librum, Pamphili martyris vocabulo commutarit, ut facilius tali laudatore libros impiissimos περὶ ἀρχῶν Romanis conciliaret auribus. |
28 | Sequitur in loco septimo: Et hominem non contristaverit, sive, ut LXX transtulerunt, non oppresserit per potentiam. Quo vitio atque peccato nescio quis alienus sit. Et Aegyptii enim opprimebant Hebraeos per potentiam. Unde et Abacuc queritur, quare impius opprimat iustum [Abac. I]. Atque utinam de solis his diceretur qui foris sunt, et non de his qui intus. |
29 | Solent enim et principes Ecclesiarum opprimere plebem per superbiam. De quibus scriptum est: Principem te constituerunt, ne eleveris: esto inter eos quasi unus ex ipsis [Eccli. XXXII, 1]. Et Salvator praecepit: Qui vult inter vos esse primus, sit omnium minimus [Al. novissimus] [Matth. XX, 27]. Quod autem iuxta Hebraicum dicitur, et hominem non contristaverit, Apostolico congruit testimonio: Nolite contristare Spiritum sanctum, qui habitat in vobis [Ephes. IV, 30]. Et in Evangelio quod iuxta Hebraeos Nazaraei legere consueverunt, inter maxima ponitur crimina, qui fratris sui spiritum contristaverit. |
30 | Si autem tristitia alterius interficit contristantem, quid de iniquitate et tyrannica mente dicendum est, cui illud convenit: Quid gloriatur terra et cinis [Eccli. X, 9]? ut oblitus conditionis suae quomodo plenus pituitis, felle, stercoribus, et post paululum vermibus exarandus, ponat in coelum os suum, et lingua eius pertranseat usque in terram, et dicat cum vero Nabuchodonosor: Ascendam in coelum, super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo [Isa. XIV, 12]. Octavum est: Pignus debitori reddiderit. |
31 | Non omni debitori, alioquin multis occasio recipiendorum pignorum, fiet divitiarum materia: sed ei debitori, de quo in lege scribitur, quod pauper sit, et proprium opposuerit vestimentum, et ante solis occasum operimentum recipere debeat [Deut. XXIV], ne cruciatus frigore, clamet ad Dominum, qui ultor est eius iniuriae. |
32 | Sin autem iuxta ea quae sequuntur, panem esurienti dare debemus, et nudum operire vestimento [Exod. II]: quanto magis suum reddere, si tamen debitoris indubitata paupertas est? Possumus quoque pignus reddere debitori, quando ei, cui dilectione coniungimur, et qui nobis debet mutuam charitatem, reddimus pignus suum, nihil debiti eius apud nos ultra retinentes. |
33 | Nonum possidet locum: Per vim nihil rapuerit, sive iuxta Septuaginta, rapinam non rapuerit. De raptoribus et Apostolus loquitur, quod inter caeteros peccatores ne vescendum quidem cum huiuscemodi sit: omnisque rapina mixta violentiae est [I Cor. VI]. Nisi enim vis fuerit illata, rapina non proficit. Est autem et sancta violentia, rapinaque optabilis, de qua scribit et Evangelium: A diebus Ioannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud [Matth. XI, 12]. De qua et Iudas frater Iacobi loquitur: Et alios quidem de igne rapite: aliorum vero qui iudicantur miseremini (Iudae 23). Et e contrario adversariae potestates in perniciem eorum quos rapiunt, praedam rapere festinant. |
34 | Quod significat et Iacob, dicens: Bestia mala comedit eum: bestia mala rapuit Ioseph [Genes. XXXVII, 33]. Unde et oves Domini quae sequuntur eum, no rapiuntur de manibus eius. Et ipse dicit: Pater quod dedit mihi, omnibus maius est, et nemo potest rapere de manu [Al. addit mea] Patris mei [Ioan. X, 29]. Ex quo perspicitur, una Patris Filiique potestas, virtus atque substantia. |
35 | Si enim de Filii manu, quae dedit Pater, nemo potest rapere, et haec eadem in Patris manu sunt quae non rapiuntur ab eo, liquido comprobatur, omnia Patris et Filii esse communia, et in Filii manu tenere Patrem, sicut Patris manu tenentur quae Filii sunt. Decimum est: Panem suum esurienti dederit. Per quod docemur eleemosynam non saturis faciendam, sed esurientibus: nec dandum panem his qui ructant plenitudine, sed his qui inanitate cruciantur. |
36 | In pane autem omnis continetur cibus. Et significanter dicitur, suum: ne de rapinis, et usuris et alieno malo quaesitum panem, vertamus in misericordiam: Redemptionem enim animae viri [Prov. XIII, 7], propriae divitiae. Quod multos facere conspicimus, clientes et pauperes, et agricolas; ut taceam de militantium et iudicum violentia, qui opprimunt per potentiam, vel furta committunt, ut de multis parva pauperibus tribuant, et in suis sceleribus glorientur. Publiceque diaconus in Ecclesiis recitet offerentium nomina: tantum offert illa, tantum ille pollicitus est, placentque sibi ad plausum populi, torquente eos conscientia. |
37 | Damusque materiam miseris, ut gaudeant, ad ea quae tribuunt, et non lugeant ad ea quae rapuerint. Metius autem est ut intelligamus panem iusti eum esse qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51]; et quem in oratione nobis tribui deprecamur: Panem nostrum substantivum, sive superventurum da nobis [Matth. VI, 11]; ut quem postea semper accepturi sumus, in praesenti saeculo quotidie mereamur accipere. |
38 | Hunc panem iustus esurientibus tribuit, de quibus scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt [Matth. V, 6]. Quia qui iustus est, communem omnium panem, suum facit proprium, qui defecerat in Iudaea, propheta dicente: Auferam ab eis fortitudinem, sive baculum panis. Hoc quod loquimur, si tamen Christi sumus immo quod propheta commemorat, panis credentium est et esurientium. |
39 | Qui omnino non dandus est his, qui manducaverunt et biberunt et saturati sunt, et incrassati calcitraverunt, de quibus dicitur: Vae qui saturati estis nunc, quia esurietis [Luc. VI, 25], ne evomant illum, dicente Salomone: Evomet enim et contaminabit sermones tuos bonos [Prov. XXIII]. Quod aliis verbis Salvator loquitur: Ne detis sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos [Matth. VII, 6]. Undecimum possidet locum: Et nudum operuit vestimento. |
40 | Qui sermo iuxta superioris versiculi explanationem, dupliciter disserendus est: ut et nudis tribuamus operimentum, Salvatore dicente: Nudus eram, et operuistis me [Matth. XXV], et nudis fide atque virtutibus tribuamus vestimentum Christi, de quo scriptum est: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III, 27]. Hoc vestimento nudus erat, qui vestem non habens nuptialem, proiectus est de convivio. |
41 | De hac nuditate, et ad Ierusalem Dominus loquitur: Tu autem eras nuda et confusione [Al. confusionis] plena [Ezech. XVI, 7]. Duodecimum numerum tenet: Et ad usuram non commodaverit, sive ut LXX transtulerunt, pecuniam suam ad usuram non dederit. In Hebraico cunctarum specierum usura prohibetur; in LXX tantum pecuniae. |
42 | Iuxta quod et in quarto decimo psalmo scriptum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram [Psal. XIV, 5]. Et quomodo dicitur: Fatri tuo non fenerabis, alieno autem fenerabis [Deut. XV, 6, ] [et XXIII, 10]. Sed vide profectum: In principio Legis a fratribus tantum fenus tollitur; in propheta ab omnibus usura prohibetur, dicente Ezechiele: Pecuniam suam non dedit ad usuram. Porro in Evangelio virtutis augmentum est, praecipiente Domino: Feneramini his a quibus non speratis recipere [Luc. VI, 35]. Sequitur in tertio decimo loco: Et amplius non acceperit. |
43 | Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens Scriptura divina, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini, et olei, caeterarumque specierum usurae exigi, sive ut appellat sermo divinus, abundantiae: verbi gratia, ut hyemis tempore demus decem modios, et in messe recipiamus quindecim, hoc est, amplius partem mediam. |
44 | Qui iustissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem, et solent argumentari ac dicere: Dedi unum modium, qui satus fecit decem modios. Nonne iustum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate, novem et semis de meo habeat? Nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur [Galat. VI, 7]. Respondeat enim nobis breviter fenerator misericors: utrum habenti dederit, an non habenti? Si habenti, utique dare non debuerat, sed dedit quasi non habent. Ergo quare plus exigit quasi ab habente? Alii pro pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intelligunt usuram appellari et superabundantiam, quidquid illud est, si ab eo quod dederit, plus acceperint. |
45 | Quartus decimus gradus: Ab iniquitate, ait, averterit manum suam, ut omni opere fugiat iniquitatem. Non enim solum manu, sed et aliis membris committitur iniquitas, dicente Salomone: Iniqua labia procul a te remove [Prov. IV, 24]. Et in Psalmis: Iniquitatem in excelso locuti sunt [Ps. LXXII, 8]. Pes quoque currit ad iniquitatem, et oculus si alienam mulierem concupiscat, nec sit eius imitator, de quo dicitur: Iniquitatem non fecit, et dolus non est inventus in ore eius [Isa. LIII, 9]. Unde et de iniquo mammona iubemus facere nobis amicos, qui nos in aeterna recipiant tabernacula. Quintum decimum est: Iudicium verum fecerit inter virum et virum, sive proximum suum. Quod videtur idem sonare quod primum, ubi scriptum est: Si fuerit iustus, et fecerit iudicium; sed addita veritate iudicii: quod facit inter virum et virum, sive proximum suum, ἐπίτασιν cernitur habere virtutum. |
46 | Unde et in Proverbiorum exordio, post multa praecepta, correptio infertur iudicii. Scire, inquit, sapientiam et disciplinam, et intelligere verba prudentiae, suscipere versutias sermonum, et nosse iustitiam veram, et post omnia corrigere iudicium [Prov. I, 2, 3]. Quamobrem et Apostolus [I Cor. VI] reprehendit eos qui in Ecclesia constituti sunt, quod habeant inter se iudicia, minimusque eligitur, atque contemptus, qui iuxta Evangelium primus est, ut iudicet inter virum et virum, qui destruxit ea quae parvuli sunt, et pervenit usque ad perfectum virum; et tamen maiori sententia indiget, ut possit ad veritatem iudicii pervenire. |
47 | Sequitur in sexto decimo loco: In praeceptis meis ambulaverit. Et in decimo septimo: Iudicia et iustificationes meas custodierit, ut faciat ea, factaque custodiat. Quorum utrumque multiplicem habet intelligentiam, si velimus omnia legis mandata replicare, in quibus praecepta Domini, et in quibus iustificationes esse dicuntur. Plenus est praeceptorum et iustificationum centesimus octavus decimus psalmus, et ex parte octavus decimus, in quo scriptum est: Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, et praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos [Ps. XVIII, 9]. In quo quaeritur, quomodo in hoc eodem propheta dixerit Deus: Dedi eis iustificationes non bonas, in quibus non vivant in eis [Ezech. XX, 28]. Facilisque responsio est et plenior in consequentibus, non vivere Iudaeos sequentes occidentem litteram, et vivere Christianos intelligentes spiritum vivificantem. Longum est, si voluerimus probare testimoniis, ubi praecepta Domini, et ubi iustificationes esse dicantur, et quibus singula, vel diversitatibus, vel obscuritatibus involvantur. |
48 | Unde et in praesenti loco infertur: Hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus. Qui haec fecerit, et illa non fecerit, nequaquam punietur delictis patris, sed suis vivet virtutibus. |
49 | (Vers. 10 seqq.) Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis (sive ut LXX transtulerunt, et fecerit peccata: in via patris sui iusti non ambulaverit), et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem, egenum et pauperem contristantem (sive opprimentem), rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem, ad usuras dantem, et amplius accipientem, numquid vivet ? Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur: sanguis eius in ipso erit. Pro latrone in Hebraico scriptum habet PHARIS, quod Aquilae secunda editio, peccatorem; Symmachus, transgressorem, Septuaginta et Theodotio pestilentem interpretati sunt. |
50 | Quomodo autem pestilentia morbos creat, et passim regiones in quibus incubuerit, vastare consuevit, sic pestilens homo universa populatur. Dicamusque primum iuxta historiam, ut sciatis iniquitates patrum non redundare ad filios. Si iustus fecerit quae superior sermo per ordinem texuit, vita vivet. Quod si genuerit filium recedentem a Domini servitute, et patris virtutes vitiis commutantem, ut faciat quae ille non fecit, et non faciat quae ille operatus est: numquid vivere poterit? Certe non vivet, sed erit reus sanguinis sui. |
51 | Porro iuxta intelligentiam spiritualem, iustus vir Ecclesiasticus, si fidem Evangelicam praedicaverit, et filius eius atque discipulus haeretico fuerit errore deceptus, vocabitur pestilens. De quo et in primo psalmo scribitur: Et in cathedra pestilentiae non sedit [Psal. I, 1]. Et in proverbiis confidens et procax, et superbus pestilens appellatur [Prov. XXXIII]. Iste effudit sanguinem deceptorum, et omnia in se peccata congeminat; comedens in montibus superbiae, et Ecclesiam proximi sui polluens, egenos et pauperes in scientia Scripturarum contristans, opprimens atque supplantans: rapinam rapiens, cos quos de Ecclesia seduxerit: pignus non reddens, quod a magistro acceperat, ut impleret quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date [Matth. X, 8]. Et ad idola atque simulacra, quae de suo corde finxit, levans oculos suos, cunctasque faciens abominationes: et dans ad usuram pecuniam, ut errorem magistri discipulorum augeat diligentia; et repetens ab his quibus tribuit, amplius quam dederat: certe vivere non poterit, sed in suo sanguine morietur. |
52 | (Vers. 14 seqq.) Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit similiter [Vulg. simile eis]: super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit, et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento, a pauperis iniuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. Pater eius, qui calumniatus, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui: hic mortuus est in iniquitate sua. Nec, inquit, miremini, si iusti viri filius declinans ad vitia atque peccata, morte moriatur. |
53 | Cum econtrario filius peccatoris et impii, si viderit perversitatem viarum patris sui, et converterit se, ut mala non faciat et faciat bona, reus paternorum scelerum non teneatur. Quod et in nobis accipi potest, quibus in Psalmis dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum [Ps. XLIV, 11]. Et qui de gentium sumus stirpe generati, ut relinquamus parentum crimina, et faciamus iudicium atque iustitiam, et vivamus in ea. Repetit itaque quae supra latius prosecuti sumus. Et ideo breviter cuncta percurrimus, ad illa quae obscuriora et nova sunt transire cupientes. |
54 | (Vers. 19, 20.) Et dicitis: Quare non portavit [Al. portabit] filius iniquitatem patris? Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa: vita vivet. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris: et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super illum. Solvit quaestionem, quam e contrario poterat auditor opponere. |
55 | Soletis, ait, dicere: Quare filius iustus non portavit iniquitatem patris? Ad quae ipse respondet: Videlicet, quia filius bene operatus est, et patris delicta non fecit. Iustumque est, ut quomodo peccator in suo scelere moritur; sic iustus in suis vivat virtutibus: et moriatur anima quae peccaverit; et vivat quae Dei praecepta custodierit. |
56 | (Vers. 21, 22.) Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam: vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum eius quas operatus est, non recordabor. In tantum, ait, peccata patrum ad filios non redundant, nec iustum filium sceleratus praegravat pater: neque alii pro aliorum sceleribus puniuntur, ut ipse unus atque idem qui prius impius fuit atque peccator, si postea egerit poenitentiam, et ad meliora conversus pristina peccata deleverit, non iudicetur vetustate peccati: sed in meum suscipiatur gregem, innovatione virtutis. Simulque considerandum, qualem impium et peccatorem suscipiat poenitentem. |
57 | Si ab omnibus, inquit, peccatis suis quae operatus est, averterit se, et custodierit universa praecepta Domini, quo scilicet omnia crimina derelinquat, et cunctas virtutes sequatur: si omnia bona fecerit, et cuncta deseruerit mala; et ego omnium iniquitatum eius, quas operatus est, obliviscar. |
58 | (Vers. 23.) In iustitia sua, quam operatus est, vivet. Non tam mea quam sua vivet iustitia: licet iustitiae meae sit, bonis bona, et malis mala reddere. |
59 | Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus: et non ut convertatur a viis suis, et vivat? [I. Tim. II]. Ergo Domini voluntatis est, omnes salvos fieri, et ad notitiam veritatis venire. Ubicumque autem Dei videtur severa et truculenta sententia, non homines, sed peccata condemnat. |
60 | (Vers. 24.) Si autem averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius: numquid vivet? Omnes iustitiae eius quas fecerat non erunt in memoria [Vulg. recordabuntur]. In praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quo [Vulg. quod] peccavit, in ipsis morietur. Sicut iustum antea peccatorem non praegravant antiqua delicta: sic peccatorem qui prius iustus fuerit, non iuvant veteres iustitiae. |
61 | Unusquisque enim in quo invenietur, in eo iudicabitur. |
62 | (Vers. 25.) Et dixistis: Non est aequa via Domini. Audite [Vulg. addit ergo], domus Israel: Numquid via mea non est aequa: et non magis viae vestrae pravae sunt? Reddit causas quare Domini iusta sententia sit. Putatis me, ait iniquum, ut peccata patrum reddam filiis [Deut. XXIV]; et aliis comedentibus uvam acerbam, aliorum dentes obstupescant [Ierem. XXXI]? Ecce unusquisque in suo peccato moritur, et in sua iustitia vivificatur: in utroque non praeterita, sed praesentia [iudicatur] . Quin potius vestra iniqua sententia est, qui putatis parabolam non esse parabolam: sed sic eam accipitis, quasi historiae veritatem, ut aliorum scelera in aliis puniantur. |
63 | (Vers. 26.) Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur in eis. In iniquitate [Vulg. iniustitia] quam operatus est morietur. Potest et hoc intelligi: Iustus prius populus Israel, avertit se a iustitia sua, quia iustitiae reliquit auctorem, et fecit iniquitatem, Dei Filium denegando. In peccato atque scelere quod operatus est morietur: non in pluribus, sed in uno, haeredem interficiens, ut perderet haereditatem. |
64 | (Vers. 27, 28.) Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit iudicium atque iustitiam, ipse animam suam vivificabit. Considerans enim vertit [Vulg. et avertens] se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur. E contrario, ait, gentium populus non habens notitiam Dei, et impius, si se averterit ab impietate sua, quam prius operatus est in idololatria, et fecerit ea quae Israeli lege praecepta sunt: ipse prius mortuus vivificabit animam suam. |
65 | Vidensque se interisse in iniquitatibus quas operatus est, credet in eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]: vita vivet, et non morietur. |
66 | (Vers. 29.) Et dicunt filii Israel: Non est aequa via Domini. Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel: et non magis viae vestrae pravae? Usque hodie Israel blasphemat Deum, cur populum suum reliquerit, et gentium assumpserit multitudinem. Quos arguit Dominus, quod viae eorum pravae sint, Domini autem iusta sententia, ut perditis colonis prioribus, alios in vineam suam mittat agricolas. |
67 | Quod intelligentes in Evangelii parabola, dixere Iudaei: Non erit istud [Luc. XX, 16]. |
68 | (Vers. 30.) Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Sive de gentium multitudine, sive de Israel populo sint qui iudicantur: Non est personarum acceptio apud Deum [Coloss. III, 25], sed unusquisque sua coronabitur fide: et impietate atque infidelitate damnabitur. |
69 | (Vers. 31.) Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Proiicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis. Proprie ad Israel iste sermo dirigitur, ut agant poenitentiam, et relinquant iniquitates, sive praevaricationes suas, quibus in Deum praevaricati sunt. |
70 | Potest autem et ad utrumque populum intelligi: ut et Israel, et gentium turba, sua vitia derelinquens, convertatur ad eum qui possit sanare contritiones suas. |
71 | Et facite vobis cor novum, et spiritum novum. Ut vetustatem litterae deserentes, vivatis in novitate spiritus. Cor novum Israelis, est credere in eum quem prius negaverat. Cor novum gentium, est idola derelinquere, et mortuorum cultura contempta, credere in eum qui est Deus viventium. |
72 | Et quare moriemini, domus Israel? Melius est, ut supra diximus, exhortationem hanc in qua scriptum est: Convertimini, et agite poenitentiam, super persona accipere Iudaeorum, quos non vult mori, et quibus nunc loquitur: quare moriemini, domus Israel, qui habetis patres Abraham, Isaac et Iacob, de quibus scriptum est: Deus vivorum, et non mortuorum [Marc. XII, 27]. Cur vestro vitio moriemini, qui patrum merito, et mea debetis vivere misericordia? |
73 | (Vers. 32.) Quia nolo mortem morientis [Al. peccatoris], dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite. Nolo, inquit, vos mori, quos in salutem genui. Filios enim genui, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me [Isa. I, 2]. Revertimini ergo, et vivite. Non dicitur revertimini, nisi his qui prius cum Deo fuerant, et postea eius deseruere comitatum. |
74 | Et vivite per poenitentiam qui estis mortui per peccatum. Igitur Israel, quia non revertitur ad pristinum statum, mortuus esse credendus est. |