monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 6, Praefatio

1 Putabam quod, medio serpente confosso, non reviviscerent hydrae novella plantaria, et iuxta fabulas poetarum, Scylla mortua, nequaquam in me Scyllaei saevirent canes, qui latrare non cessant: et haereticis Dei percussis manu, ne tentarentur, si fieri potest, etiam electi Dei [Matth. XXIV], haeresis ipsa non moritur, haereditariis contra nos odiorum suorum catulis derelictis, qui nostra simulantes, genitricis antiquae, et pellacis Ulyssis venena non deserunt: labiaque tantum melle circumlinunt; et iuxta eloquia Scripturarum [Ps. LIV], mollierunt verba sua super oleum: ipsi autem sunt iacula, et iacula ignita, quae scuto fidei repellenda simul et exstinguenda sunt.
2 Haec dixi, filia Eustochium, ut laborantem me in opere prophetali, et haereticis resistentem, orationibus iuves, et sextum volumen Explanationum in Ezechiel, meo ore, suo sensu Dominus explicet; eiusdemque Spiritus gratia, quo prophetis revelata sunt quae scripta legimus, nobis quoque disserentibus revelentur, ut possimus dicere: Os meum aperui, et attraxi spiritum [Psal. CXVIII, 131].
Hieronymus HOME