Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 5, Caput XVII
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propone aenigma, narra parabolam ad domum Israel, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. Summitatem frondium eius evellit, et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam. |
2 | Et tulit de simine terrae, et posuit illud in terra pro semine ut firmaret radices super aquas multas, in superficie posuit illud. Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem humili statura: respicientibus ramis eius ad eam et radices eius sub illa erant. Facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, narra narrationem, et dic parabolam ad domum Israel, et dices: Haec dicit Adonai Dominus: Aquila magna magnarum alarum, longo ductu plena unguium quae habet ductum intrandi in Libanum, et tulit electa cedri. |
3 | Summitates teneritudinis avellit, et attulit eas in terra Chanaam. In civitate murata posuit illud, et tulit de semine terrae, et dedit illud in campo plantationem super aquas multas: ut respiceretur, posuit illud: ortumque est, et factum in vineam infirmam et parvulam magnitudine, ut tantum apparerent rami eius sub ea, et radices illius subter illam erant. |
4 | Et facta est in vineam magnam, et fecit propagines, et extendit ramos suos. Quando prophetae dicitur: Propone aenigma, narra parabolam, sive ut LXX transtulerunt: narra narrationem, et dic parabolam, ostenditur obscurum esse quod dicitur. Nulli enim dubium, aenigma, et parabolam aliud proferre in verbis, aliud tenere in sensibus. |
5 | Et Salvator enim ad populum loquebatur in parabolis, quas secreto apostolis disserebat. Ergo aenigma, et parabolam ita debemus intelligere, quasi aenigma, et parabolam Duae autem in praesenti Ezechielis prophetia Aquilae proponuntur. De prima nunc dicendum est: de altera in consequentibus disseremus. Et interim simplicem carpamus historiam. |
6 | Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, sive ut vertere Septuaginta, plena unguium, Nabuchodonosor rex Chaldaeorum est, de quo et Osee loquitur: Quasi aquila super domum Dei (Osee VIII, 1). Iste multis imperans nationibus, et innumerabili vallatus exercitu, venit super domum Dei, haud dubium quin templum significet: sive ut nunc Scriptura dicit, ad Libanum, de quo loquitur Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. |
7 | Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt [Zach. XI, 12]. Et crebro templum quod erat inclytum atque sublime, in Scripturis sanctis Libanus appellatur. Tulitque medullam cedri, et summitatem frondium eius evellit, et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam. Pro negotiatoribus, sive negotiationibus, muratam Septuaginta transtulerunt. |
8 | Indicat autem Iechoniam regem Iuda, quem cepit Nabuchodonosor cum matre sua et principibus populi, cunctisque opibus Ierusalem, et vasis templi; et transtulit in Babylonem, quae est in terra Chanaan, ibique consenuit. De cuius postea genere, sicut Matthaei Evangelistae Scriptura testatur [Matth. I], Dominus et Salvator noster natus est per Salathiel et Zorobabel. |
9 | Qui protulit de semente eiusdem terrae, id est, de stirpe regia, Matthanian patruum Iechoniae, cuius vertit nomen, et vocavit eum Sedeciam, et posuit regem in Ierusalem, multisque praefecit populis. Et tamen in superficie posuit illum, nec potestatem eius alta imperii radice firmavit: sed posuit eum, ut respiceretur, et sub potestate esset Babylonia, sive humili statura, respicientibus ramis eius ad eam: ut praeesset quidem populis Iudaeorum; sed respiceret ad Babylonii iubentis imperium. |
10 | Hoc est enim quod Scriptura dicit: Humili statura, respicientibus ramis eius ad eam, subaudiatur, aquilam. Quod apertius vertere Septuaginta, ortumque est quod plantatum fuerat, et factum est in vineam infirmam et parvulam: ut tantum apparerent rami eius, ut videretur quidem habere regnum, sed ipsum regnum eius humile atque infirmum, Babylonii principis regeretur arbitrio. |
11 | Hoc interim de praesenti capitulo, cui subnectamus et reliqua. |
12 | (Vers. 7 seqq.) Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis. Et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. In terra bona, super aquas multas plantavit eam: ut faciat frondes, et portet fructum, et [Vulg. ut] sit in vineam grandem. |
13 | Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices eius evellet, et fructum eius distringet, et siccabit omnes palmites germinis eius, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populis multis [Vulg. populo multo] ut evelleret eam radicitus? Ecce plantata est, ergone prosperabitur? Nonne cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet? LXX: Et facta est aquila altera grandis magnarum alarum, plurimis unguibus: et ecce vinea haec implicata erat ad eam, et radices eius ad illam, et ramos suos extendit ad illam, ut irrigaret eam cum gleba plantationis suae. |
14 | In campo bono, super aquam multam ipsa impinguata est: ut faceret germina et afferret fructum, et esset in vineam grandem. Propterea dic: Haec dicit Adonai Dominus: Si dirigetur? Nonne radices teneritudinis eius, et fructus illius computrescent, et arescent omnia quae ex ea orta sunt? Et non in brachio magno, neque in populo multo, ut evellat eam a radicibus suis: et ecce impinguatur. Numquid dirigetur? Nonne statim ut tetigerit eam ventus urens, arescet, ac siccabitur ariditate: cum gleba germinis sui arescet? Aquila secunda, id est, altera, et ipsa magna, plena plumis, multorum unguium, propter rapacitatem, et vastationem gentium plurimarum, rex Aegypti est Pharao. |
15 | Et ecce vinea ista subauditur rex Sedecias, qui a Nabuchodonosor in Ierusalem fuerat constitutus, coepit, inquit, mittere propagines suas ad eam, id est, ad regem Aegyptiorum, legatos dirigere, et ab eo contra regem, cui subditus erat, auxilium postulare. Hoc est enim quod Scriptura nunc dicit, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. |
16 | Quae in terra bona a Nabuchodonosor plantata erat, ut faceret frondes, et afferret fructum, et cresceret in vineam latiorem: propterea iubetur prophetae, ut loquatur ad vineam, quae a Nabuchodonosor plantata fuerat, et ramos suos ad aquilam Aegyptiam miserat: numquid propserabitur quia hoc facere conata est, et non statim omnes propagines eius, et palmites siccabuntur? Et non, inquit, in brachio grandi, neque in populo multo? Fugiens enim Sedecias, et regis Aegyptii auxilio destitutus, a ducibus Nabuchodonosor in desertis Hierichontiis [Al. Hierichuntis] comprehensus est: et cuncti eius socii huc illucque dispersi sunt, sicut in volumine Regum et Paralipomenon, et Ieremiae scriptum est [IV Reg. XXV] [Ierem. XXXIX]. |
17 | (Vers. 11 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem, et assumet regem et principes eius, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et accipiet ab eo iusiurandum: sed et fortes terrae tollet, ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum eius, et servet illud. |
18 | Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et qui solvit pactum, numquid effugiet? Vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur Et non in exercitu grandi, neque in populo multo faciet contra eum Pharao praelium in iactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas. |
19 | Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus. Et ecce dedit manum suam: et cum omnia haec fecerit, non effugiet. Hoc est aenigma, haec est parabola, quod sub duabus aquilis et vinea, duos reges Babylonis et Aegypti Scriptura monstraret; et regem Sedeciam, qui contra iusiurandum, deserta amicitia Nabuchodonosor, se ad regem Aegyptium transtulit. Feriet, inquit, cum eo foedus, et accipiet ab eo iusiurandum, ut custodiat pactum eius, et servet illud. Qui dissolvit, ait, pactum, numquid effugiet? Ex quo discimus, etiam inter hostes servandam fidem, et non considerandum cui, sed per quem iuraveris. Multo enim fidelior inventus est ille, qui propter nomen Dei tibi credidit, et deceptus est, te qui per occasionem divinae maiestatis hosti tuo, immo iam amico, es molitus insidias. |
20 | Quoniam, inquit, in loco regis qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. Legimus enim Sedeciam captum, ductum esse in Reblatha, ibique interfectis filiis excaecatum; et instar ferae clausum cavea, translatum in Babylonem [IV Reg. XXV]. Unde et Scriptura cum videatur sibi esse contraria, tamen in utroque verissima est. |
21 | Dictum enim erat ad Sedeciam: Et intrabis Babylonem, et non videbis eam [Ierem. XXXIV, 4]. Intravit enim, quia ductus est Babylonem, et non vidit, quia fuerat excaecatus. Hoc autem quod sequitur: Et non in exercitu grandi, neque in populo multo faciet contra eum Pharao praelium; in iactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas: dupliciter intelligitur, sive rex Aegyptius contra Nabuchodonosor regem Babylonis veniens, non poterit praeliari, neque cum parvo exercitu tantae resistere multitudini: sive ipse Sedecias expugnabitur a Pharaone, a quo speravit auxilium: non quo Pharao eum expugnaverit, vel hoc alicubi Scriptura testetur; sed quo expugnatio Nabuchodonosor, per occasionem sit facta regis Aegyptii: nec iste visus sit expugnare Ierusalem, qui obsidebat, sed ille in quo Sedecias frustra speraverat. Ecce, inquit, dedit manum suam regi Aegypti, et tradidit se; et periurii contra Deum commisit sacrilegium. |
22 | Numquid, ait, proderit ei? Et cum omnia haec fecerit, non effugiet. |
23 | (Vers. 19 seq.) Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput eius. Et extendam [Vulg. expendam] super eum rete meum, et comprehendetur sagena mea: et adducam eum in Babylonem, et iudicabo illum ibi in praevaricatione qua despexit me. |
24 | Et omnes profugi eius, cum universo agmine [Vulg. addit suo] in gladio cadent, residuique in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum. Sententia saecularis est: . . . . . dolus, an virtus, quis in hoste requirat? Quam solent nobis opponere, qui dicunt hostes fraude decipiendos. |
25 | Cui ut acquiescamus, multo peius fecit Sedecias: non enim hostem decepit, sed amicum, cui foedere Domini fuerat copulatus. Ergo quamdiu non iures, et pactum non ineas sub nomine Domini, prudentiae est, et fortitudinis, vel decipere, vel superare adversarium utcumque potueris. Cum autem te constrinxeris iuramento, nequaquam adversarius, sed amicus est qui tibi credidit: et sub occasione iusiurandi, id est Dei nuncupatione, deceptus est. |
26 | Propterea Scriptura nunc dicit: Iuramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput eius. Ac ne putaremus iuramentum et foedus, et pactum, regis esse Babylonii, vel Sedeciae qui fecerat, sequitur: In prevaricatione qua despexit me. Ergo qui contemnit iuramentum, illum despicit per quem iuravit: illique facit iniuriam, cuius nomini credidit adversarius. |
27 | Propter quam causam expandam, inquit, super eum rete meum, et comprehendetur sagena mea, et adducam eum in Babylonem, et iudicabo eum illic. Quidquid igitur contra Sedeciam fecit Nabuchodonosor, non suis fecit viribus, sed ira Dei, in cuius nomine fuerat peieratum. Secundum an agogen, licet violenta videatur interpretatio, hoc sciendum, quod quomodo caetera animantia, et ad bonam et ad malam partem referri solent; ita et de aquila, et de leone. |
28 | In bonam partem dicitur: Catulus leonis Iuda [Genes. XLIX, 9]. In contrariam: Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens circuit [II Petr. V, 8]. Et illud in psalmo: Insidiatur in absconditis, sicut leo in cubili suo: insidiatur ut rapiat pauperem [Ps. IX, 9]. In bonam partem de aquila dicitur, quod iustus dives effectus faciat sibi alas sicut aquilae, ut possit reverti in domum praecessoris sui. |
29 | Et in Isaia scriptum est, quod iusti pennas afferant sicut aquilae [Isa. XL]: currant et non lassentur: ambulent, et non esuriant. Recte autem ille qui dixerat: Fortitudine faciam, et sapientia intelligentiae auferam terminos gentium, et vires earum depraedabor: et commovebo civitates quae habitantur, et orbem terrarum universum apprehendam manu quasi nidum, et sicut confracta ova [Isa. X, 13, 14], nunc sub persona aquilae describitur: quod nequaquam velit de Libano, qui interpretatur candor, et refertur ad thymiama, parvula atque humilia virgulta perstringere, sed summitates cedrorum, et de principibus, ac de stirpe regia, iuxta illud Abacuc: Escae eius electae [Abac. I, 16]. Ponitque testamentum, cum his quos ceperit, ut regi Babylonio colla submittant, et impleant illud quod Apostolus loquitur: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I, 20]. Et in alio loco: Quos tradidi, inquit, Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat [I Cor. V]. Non debemus ergo, si forsitan ob aliquod peccatum de congregatione fratrum et de domo Dei eiicimur, reluctari: sed aequo animo latam in nos ferre sententiam, et dicere cum Propheta [Mich. VII, 9], Iram Domini sustinebo, quoniam [Al. qui] peccavi ei, donec iustificet causam meam, et caetera. |
30 | Et frequenter evenit, ut alteri subditi ad alterum transeamus, qui nobis suum repromittat auxilium; nec faciat in pristina sententia permanere. Quod omni ratione vitandum est, ne siccentur palmites nostri et germina arescant: et contra pactum Dei facere credamur. |
31 | (Vers. 22 seqq.) Haec dicit Dominus [Vulg. addit Deus]: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam de vertice ramorum eius; tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem: in monte sublimi Israel plantabo illud. Et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam, et habitabunt sub ea omnes volucres: universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit. |
32 | Et scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et elevavi [Vulg. exaltavi] lignum humile, et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum, ego Dominus locutus sum et feci. LXX: Quia haec dicit Adonai Dominus: Et auferam ego de electis cedri de vertice + et dabo de capite ramorum eius ** de corde eorum auferam, et plantabo super montem excelsum, et suspendam illud in monte sublimi Israel, et plantabo, et afferet germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam, et requiescet sub ea omnis avis, et omne volatile sub umbra eius requiescet รท et rami eius restituentur ** et scient omnia ligna campi, quia ego Dominus qui humilio lignum excelsum, et exalto lignum humile: et arefacio lignum viride, et germinare facio lignum aridum. |
33 | Ego Dominus locutus sum et facio. Hoc quod in Septuaginta legitur: Et dabo de capite ramorum eius, de Theodotionis editione additum est. Rursumque quod sequitur: Et rami eius restituentur, obelo praenotandum est, quia in Hebraico non habetur. Verus Nabuchodonosor propterea sumit de medulla cedri sublimis, de vertice ramorum eius, ut sit regnum eius humile, et non elevetur. |
34 | Dominus autem Deus Pater omnipotens, qui locutus est ad Ezechielem, tollit de stirpe regia, et de genere David; et plantat super montem excelsum et eminentem, qui loquitur in psalmo: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius [Ps. II, 6]. Defecerat enim princeps de Iuda, et dux de Israel, donec veniret cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium [Genes. XLIX]. Iste erupit in germen, et fecit fructum, et cedros omnes sua sublimitate superavit: ita ut habitent sub eo omnes volucres coeli, et cuncta volatilia illius protegantur umbraculo. |
35 | De quo dicit Abacuc: Cornua in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius [Abac. III]; et qui congregare desiderat quasi gallina pullos suos sub alas suas [Matth. XXIII]: ut omnia regionis ligna cognoscant quod ipse sit Dominus. Tropologice de credentibus loquens: Iste est qui Israel quondam sublime lignum humiliavit, et exaltavit humilem gentium populum, qui exsiccavit lignum viride Iudaeorum, florens et germinans in Lege et Prophetis; et frondere fecit lignum aridum nationum: ut quod semper locutus est, opere compleret. Hoc idem significant [Al. significans] Simeonis in Evangelio verba dicentis: Ecce hic positus est in ruinam, et resurrectionem multorum [Luc. II, 34]. Et granum sinapis, quod cum minimum sit omnibus seminibus, postquam creverit avium habitaculum est [Matth. XIII, 32]. Quidam aliter interpretantur, lignum sublime humiliatum, et humile exaltatum, referentes ad passionem Domini Salvatoris. |
36 | Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus aequalem se esse Deo: sed exinanivit se, formam servi accipiens [Philipp. VIII, 6, 7]; et post resurrectionem, ipsum lignum postea sublimatum est, quod prius virens, morte siccatum, et postea reviviscens, pristinum receperit virorem. Alii Iudaice utrumque referunt ad Israel: quod primo adventu humiliatus sit et arefactus: et secundo restituatur in pristinum statum, impleto illo quod dicit Apostolus Paulus: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet [Deut. V, 9, 10]. |