Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 5, Caput XVI
1 | (Vers. 20 seqq.) Et factum est, ait Dominus Deus, et tulisti filios tuos et filias tuas, quas genuisti [Vulg. generasti] mihi: et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua, immolantis filios meos? et dedisti illos consecrans eis. Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda et confusionis plena, conculcata in sanguine tuo. LXX: Et factum est post haec, dicit Adonai Dominus, et tulisti filios tuos, et filias tuas quas genuisti, et immolasti eis in consumptionem, quasi parum fornicata sis, et interfecisti filios tuos, et dedisti eos cum offerres illis, hoc est, super omnem fornicationem tuam et abominationes tuas, et non es recordata diei infantiae tuae, quando eras nuda et ignominiosa: mixta in sanguine tuo vixisti. Quod filios suos, et filias Ierusalem, de quibus scriptum est: Filios genui et exaltavi: ipsi autem spreverunt me [Isa. I, 2]; idolis immolaverit, sancta Scriptura commemorat: Immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus [Ps. CV, 37]. Et iterum: Effuderunt sanguinem innocentem [Ps. CV, 38], sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum, quas immolaverunt sculptilibus Chanaan [Exod. IV, 22]. Suos autem vocat iuxta Hebraicum. |
2 | Ipse enim de eis dixerat: Filius primogenitus meus Israel. Sive iuxta Septuaginta, tuos, quos de fornicatione genuisti. In eo autem loco in quo nos posuimus, et dedisti illos consecrans eis, pro quo Septuaginta transtulerunt, et dedisti eos ad placandum, sive expiandum, Aquila, Symmachus, et Theodotio posuerunt, transtulisti et transduxisti eos: quia ethnici per ignem filios suos, vel transferunt parvulos, vel adultos transire compellunt. |
3 | Cum haec, ait, feceris, non es recordata infantiae tuae, quando tuli te conspersam sanguine et lavi, et post multa quae propheticus sermo narravit, copulavi mihi. Nostra quoque Ierusalem, si haeretica fraudulentia supplantata fuerit, tollit filios suos, qui robustiores sunt in fide, et filias quae non habent tantam fidei fortitudinem. |
4 | Aut certe filios, qui mystica quaeque cognoscunt: filias quae simplicem sequuntur historiam; et tradit daemonibus devorandos, et cum interficiat eos, vivificare se credit, et placare simulacra, quorum occisione saturantur. Quodque dicitur iuxta Septuaginta, hoc est, super omnem fornicationem tuam, et abominationes tuas, illud significat, quod cunctis peccatis et fornicationibus peior sit doctrina daemonum: immo interficiet eos, quos vel multo labore genuerat Deo, vel suos fecerat filios, quos in fornicatione generavit. |
5 | (Vers 23 seqq.) Et accidit post omnem malitiam tuam: vae, vae tibi, dicit Dominus Deus. Et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis. Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum, et divisisti [Al. dimisisti] pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas. |
6 | Et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium, et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. LXX: Et factum est post omnes malitias tuas + vae, vae tibi ** dicit Adonai Dominus. Et aedificasti tibi habitaculum fornicationis, et fecisti tibi prostitutionem in omni platea. Et in principio omnis viae aedificasti fornicationes tuas: et corrupisti decorem tuum, et divaricasti crura tua omni transeunti, et multiplicasti fornicationem tuam: et fornicata es cum filiis Aegipti vicinis tuis, qui sunt magnarum carnium, et multipliciter fornicata es, ut me ad iracundiam provocares. Hoc quod secundo dicitur, vae, vae tibi, Vulgata editio non habet, sed de Theodotionis editione additum est. |
7 | Rursumque ubi nos diximus: Et aedificasti tibi lupanar, pro quo Septuaginta transtulerunt: Et aedificasti tibi habitaculum fornicationis, Symmachus et Theodotio πορνεῖον interpretati sunt; Aquila volens exprimere etymologiam sermonis Hebraici GOB, posuit βάθυνον, quod nos dicere possumus, foveam: ut significet ganeam ac defossum specum atque tenebrosum, in quo prostitutarum libido versatur. Quodque sequitur: Et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis, pro quo Septuaginta transtulerunt ἔκθεμα, in Hebraico habet RAMA: et tam Aquila, quam Symmachus et Theodotio, excelsum sive sublime interpretati sunt. |
8 | Denique et in consequentibus, ubi scriptum est: Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, pro signo et fornicatione, rursum in Hebraeo habet RAMA, quod nos vel prostibulum, vel signum interpretati sumus, cum apud Hebraeos unum vocabulum sit. Hoc autem ponitur, quod excelsus sit; ut volentibus fornicari, procul appareat fornicationis locus, et non necesse sit quaeri. |
9 | Quod semel et iterum atque iterum diximus, in perpetuum dixisse sufficiat, sub persona mulieris post multa mariti beneficia fornicantis, describi fornicationem Ierusalem, quomodo a Deo recesserit, et iuncta sit idolis, nec occulta fuerit fornicatione contenta; sed aedificaverit sibi lupanar, et in omni via signum transeuntibus posuerit, ut venirent ad scortum, et satiarent libidinem, non tam suam, quam eius quae divaricavit crura sua omni transeunti, et pulchritudinis magnitudinem fornicationis magnitudine deturparit: et inter caetera etiam Aegyptiis vicinis suis amore magnarum carnium prostrata sit. |
10 | Et ut omne genus turpitudinis demonstraret, multiplici spurcitiae genere deformata sit. Nulli autem dubium, quod Aegypto vicina sit Palaestina, dicente Domino ad Abraham: Dabo tibi omnem terram a fluvio Aegypti, usque ad fluvium magnum Euphratem [Gen. XV, 18], ut ex una parte Aegyptios, et ex altera habeat Assyrios, cum quibus et in posterioribus dicitur fornicata. |
11 | Fornicatio autem Ierusalem cum Aegyptiis, idololatriae eorum imitatio est. Ad nostram autem Ierusalem, sive Ecclesiam, sive credentium animas, si fuerint negligentes, et omnibus vitiis patuerint, duplex maledictionis sermo dirigitur, ut audiant: Vae, vae tibi, ait Dominus Deus, iuxta illud quod in Apocalypsi Ioannis scriptum est: Vae super omnes habitatores terrae [Apoc. VIII, 13]. Si enim sanctus dicit: Advena sum, et peregrinus sicut omnes patres mei [Psal. XXXVIII, 13]: quare non peccator habitator terrae esse dicitur? Aedificat autem sibi lupanar, qui tota frontis libertate delinquit; iuxta illud quod scriptum est: Peccator cum venerit in profundum iniquitatis, contemnit [Prov. XVIII, 3]. Et exstruit altissimum locum in cunctis plateis: Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem. Et in omni capite viae aedificat; ut nulla peccatorum genera derelinquat; sed imitans scortum Proverbiorum, manifeste in plateis et in angulis platearum, praetereuntes stultos iuvenes ad suos invitet amplexus, et polluat decorem animae, quem pro beneficio a Deo conditore sortita est [Prov. V ] [et VII]. Et omnia itinera eius plena sunt turpitudinis, cunctisque cogitationibus quae vitiorum incentiva suppeditant, aperit cor suum, et crura divaricat, et fornicatur cum Aegyptiis vicinis suis, quorum exempla sectatur, ethnicis videlicet, qui in suis turpitudinibus gloriantur, et tam nefaria est, ut ipsos quoque superet in turpitudine. Et haec omnia facit, ut Deum ad iracundiam provocet. |
12 | Magnarum autem carnium Aegyptii esse dicuntur, sive ob turpitudinis magnitudinem, sive ob peccatorum deformitatem. Unde sanctus, carnium dicitur parvularum, quae in eo decrescunt quotidie, et per virtutes attenuantur: ita ut nequaquam caro appelletur, sed spiritus: et loquatur in psalmo: Sitivit anima mea ad te, Deus, quam multipliciter tibi caro mea [Psal. LXII, 2]: sive (ut quaedam habent exemplaria) quomodo consumpta est caro mea: In terra deserta et invia et inaquosa: sic in sancto apparui tibi [I Cor. V]. Quamobrem et Corinthius fornicator traditur in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. |
13 | De hac carne scriptum est: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni. Aruit fenum, et flos eius decidit: verbum autem Domini manet in aeternum [Isa. XL, 6, 7]. De qua et Apostolus loquebatur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt [I Cor. XV, 50]. Et in Genesi loquitur Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt [Gen. VI, 3]. Et ad credentes dicitur: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. |
14 | Vos autem non estis in carne, sed in spiritu [Rom. VIII, 8, 9]. Alia autem caro sanctorum est, de qua scriptum est: Omnis caro videbit salutare Dei [Isai. XL, 5]. |
15 | (Vers. 27.) Ecce ego extendi [Vulg. extendam] manum meam super te, et auferam iustificationem tuam [Vulg. ius tuum], et dabo te animis [Vulg. in animas] odientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt [Al. ardescunt] in via tua scelerata. LXX: Si autem extendero manum meam super te, et auferam legitima tua, et dabo te in animas odientium te, filiarum alienigenarum, quae te declinare fecerunt de via tua. Quodque sequitur: ἠσέβησας, hoc est, impie egisti, iuxta Septuaginta sequenti capitulo coaptatur, iuxta caeteros finis superioris est. |
16 | Extendit autem Dominus super Ierusalem manum suam, ut corrigat delinquentem, et auferat legitima eius, quae quamdiu Dei praecepta servabat, legitima Domini dicebantur. Quando vero adoravit idola, et religionem in impietatem mutavit, nequaquam legitima illius appellantur. Quod non solum in lege et caeremoniis, sed in sabbatis quoque et diebus festis et neomeniis accipiendum est. |
17 | Dans enim legem, ait: Sabbata mea et dies festos meos. Quando autem recesserunt a Deo, dicitur eis: Neomenias vestras, et sabbata, et diem magnum non recipiam: Ieiunium et otium, et solemnitates vestras odit anima mea [Exod. XXXI] [Deut. V] [Isai. I, 14]. Quod et de populo scriptum est [Deut. VII]. Qui enim prius Dei populus vocabatur, postquam recessit a Domino, dicitur de eo ad Moysen: Peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti [Exod. XXXII, 7]. Quae hic extensio manus, alibi elevatio, sive visitatio dicitur. |
18 | Quando enim peccantem non corripit Deus, contrahit manum suam. Sin autem peccaverit, et in Dei lege coeperit aegrotare, mittitur ad eum visitatio; iuxta illud quod in psalmo canitur: Si dereliquerunt filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint: visitabo in virga iniquitates eorum [Psal. LXXXVIII, 31, 32]. Et in hoc propheta scriptum est: Terra si peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, et conteram firmamentum panis eius, et reliqua. |
19 | In quo quaerimus, quid sit inter extensionem manus, et emissionem eius. Loquitur autem diabolus ad Dominum: Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet: nisi in facie benedixerit tibi [Iob. II, 5]. Videturque mihi mitti manus, ad probationem eorum quibus mittitur: extendi autem, ad poenas eorum qui merentur supplicia. Nec solum extensio et immissio; sed expansio manus Dei dicitur, Isaia ex persona Domini proclamante: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem [Isa. LXV, 2]. Sanctus quoque levare narratur manus, Scriptura dicente: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum [Ps. CXL, 2]. Sublatis autem legitimis Dei a populo Iudaeorum, interrogemus eos quam habeant legis observantiam. Victimas sublato templo atque subverso offerre non possunt; nec adulterarum lapidatio, caeterorumque criminum lege concessa exerceri potest, et vacatio terrae anno remissionis, et caetera huiuscemodi. |
20 | Datur autem in animas odientium se filiarum Palaestinarum, quando traditur Palaestinis, quos indifferenter Septuaginta alienigenas vocant: quas intelligere possumus, urbes vel oppida Palaestinae. Nostra quoque Ierusalem, si praeterierimus caeremonias Dei, et extenta fuerit manus eius super nos, et ablata cuncta legis observantia, tradetur filiabus Palaestinae et non filiis. |
21 | Neque enim primum fortioribus suppliciis tradimur, sed iuxta peccatorum qualitatem, inferioribus: ut correpti in minori, maiora cruciatuum tormenta vitemus. Philisthiim, hoc est, Palaestini, prima litterarum parte mutata, interpretantur cadentes poculo, sive fractura [Forte actura]. Per quae significatur tradendos nos adversariis potestatibus, quae biberunt de calice Babylonis, et corruerunt, et quarum opera perversa sunt. |
22 | Tantaque erit miserae Ierusalem correptio atque ignominia, ut erubescant etiam ipsae adversariae potestates super nostrorum magnitudine peccatorum. Quod nos interpretati sumus iuxta Symmachum, scelerata: Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit ZEMMA. Sublatis autem caeremoniis Dei a populo Iudaeorum, ad nos cum sacerdotio transit et legislatio, dicente Scriptura: Constitue, Domine, legislatorem super eos [Psal. IX, 21]. Et in alio loco: Legem pone mihi, Domine, in via tua [Psal. XXVI, 11]. |
23 | (Vers. 28, 29.) Et fornicata es in filiis Assyriorum: eo quod necdum fueris expleta, et postquam fornicata es, nec sic es satiata. Et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis, et nec sic satiata es. LXX: Impie egisti, et fornicata es in filios Assur; et nec sic satiata es: et fornicata es, et non es repleta; et multiplicasti testamenta tua ad terram Chanaan, et Chaldaeorum; et neque in istis expleta es. Supra scriptum est, Ierusalem fornicatam cum filiis Aegypti vicinis suis, qui sunt magnarum carnium: hic altera Assyriorum vicinitas indicatur. |
24 | Et propterea utrisque traduntur gentibus, quia utrarumque simulacra venerati sunt, ingredientesque Chaldaeam, quae est terra Chanaan, imitati sunt eorum errores quorum imperio subiacebant. Secundum tropologiam de aliis peccatis ad alia saepe transimus. Cumque non egerimus priorum scelerum poenitentiam, augemus delicta delictis, et nullo errore satiamur, sed quasi fune longo et corrigia iugi vitulae, trahimus peccata, et testamentum nostrum, sive fornicationem multiplicamus in terra Chanaan, quae interpretatur, quasi fluctuatio, et cum Chaldaeis, qui et ipsi nobiscum sonant, quasi daemonia [Psal. XXXIX, 3]. Semperque vestigia habemus in salo, et numquam possumus dicere: statuit supra petram pedes meos. Haereticorumque pravitatibus subiicimur, qui habent similitudinem daemonum: sive ipsis Daemonibus, de quibus Paulus scribit: Non est nobis pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversum rectores tenebrarum istarum, adversum spiritualia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI, 12]. |
25 | (Vers. 30, 31.) In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias haec omnia opera mulieris meretricis, et procacis? Quia fabricata es lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium. LXX: Quid faciam cordi tuo, dicit Adonai Dominus, cum feceris haec omnia opera mulieris fornicariae, et impudentis? ÷ et fornicata es tripliciter in filiabus tuis ** quando aedificasti lupanar tuum in principio omnis viae, et basim tuam fecisti in omni platea: et non fuisti quasi meretrix congregans mercedes. Quodque dixere Septuaginta: Et fornicata es tripliciter in filiabus tuis, in Hebraico non habetur, nec aliorum Interpretum quispiam posuit. |
26 | Ἐπαπορητικῶς (contentiose) autem haec omnia ad Ierusalem loquitur Deus, quod invenire non valeat, quo aegrotantem et seminecem possit curare medicamine; iuxta illud quod scribit Isaias: Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non fecerim ei [Isa. V, 4]? Et Osee: Quid tibi faciam, Ephraim? quid faciam tibi, Iuda? Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens (Osee VI, 4). Idololatria enim tua non in occulto, sed tota libertate commissa est, ut in omnibus viarum principiis et compitis poneres aras, et basim, sive excelsum tuum, de quo supra diximus, faceres in omni platea. Nec imitata est callidas meretrices, quae solent difficultate augere libidinis pretium, et ex hoc magis amatores ad insaniam provocare. |
27 | Sive iuxta Septuaginta: Non fuisti quasi meretrix congregans mercedes, sed dedisti quae accipere debueras, ut nec in eo quod fornicata es, et secuta daemones, eorum protegereris auxilio, sed variis oppressa captivitatibus, sentires calamitates tuas. Quod quidem et ad omnem animam Christianam referri potest, quae deserto cultu Dei, vitiis se, luxuriaeque permisit, et saecularem secuta vitam, ne in ea quidem egit feliciter, sed et divitias religionis perdidit, et mundi divitias non accepit: nec in constupranda ea fuit aliqua difficultas, sed ipsa se ingessit amatoribus suis. Est autem et alia fornicatio spiritualis, quando deserentes Ecclesiam, haereticis iungimur, et aedificamus lupanar nostrum in capite omnis viae, quibus praecipit sermo divinus: State in viis, et quaerite semitas Domini sempiternas, et videte quae sit via bona, et ambulate in ea [Ierem. VI, 46], Moysi videlicet, Iesu, Iudicum et Regum libris, Isaiaque et Ieremia, et aliis prophetis. |
28 | In omnibus viarum principiis fabricatur lupanar suum, qui ad perversitatem doctrinae, testimoniis male abutitur Scripturarum et dicit: Haec ait Isaias: haec dicit Osee: haec locutus est Moyses: haec Daniel. Et pulchre non in mediis viis, nec in viarum terminis ponit lupanar suum, sed in principio. Si enim ad scientiam, et profunda divinorum venerit librorum, errare non poterit. |
29 | Excelsum quoque suum, sive basim, facit in omni platea, Ethnicorum se, et impiorum lasciviae vitiisque permittens, etiam inter ipsos haereticos cum ab eis fuerit deturpata, non habens gratiam, sed patens contemptui, quia facile praeteritam fidei perdidit castitatem. Hoc autem quod (ut supra diximus) in Hebraico non habetur: Fornicata es tripliciter in filiabus tuis, sive ad Ierusalem iuxta litteram dicitur, quod omni genere in suis oppidis, et viculis fornicata sit; et nullus remanserit angulus vel platea, ubi non idololatriae signa condiderit: sive Ecclesiae credentibusque deceptis, qui non audierunt illud Apostoli: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in die adventus Domini nostri Iesu Christi servetur [I Thess. V, 23]; sed omni genere fornicati sunt et corpore, et anima, et spiritu. Legimus in Proverbiis: Tu autem scribe ea tripliciter, ut respondeas sermones veritatis, qui proponuntur tibi [Prov. XXII, 20, 21]. Et iubetur nobis, ut eloquia veritatis, id est, Scripturas sanctas, intelligamus tripliciter. |
30 | Primum, iuxta litteram; secundo, medie per tropologiam; tertio, sublimius, ut mystica quaeque noscamus. Secundum litteram, illud est: Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia [I Cor. X, 8]. Et: Nolite murmurare, sicut quidam de eis murmuraverunt et perierunt ab exterminatore [I Cor. X, 10]. Medie autem et iuxta tropologiam, quando recedimus a littera, et paululum ad altiora conscendimus, dicente Apostolo: Scriptum est: Non alligabis os bovi trituranti. Statimque sequitur: Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique locutus est? [I Cor. IX, 9]. Extrema autem, id est, tertia et sublimis sacraque intelligentia, iuxta illud eiusdem Apostoli: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. |
31 | Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo, et in Ecclesia [Ephes. V, 31, 32]. Filiae autem sunt Ecclesiae fornicantis, credentium prius, et postea deceptorum in haeresi animae, quarum culpa refertur ad matrem. |
32 | (Vers. 32 seqq.) Sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos. Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio. |
33 | In eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti: factum est in te contrarium. LXX: Mulier adultera ÷ similis tui: ** a viro suo accipiens mercedes: omnibus qui fornicabantur cum ea dabat mercedes: et tu dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et onerabas illos ut venirent ad te, per circuitum in fornicatione tua. |
34 | Et factum est in te perversum contra mulieres in fornicatione tua, et post te non sunt fornicatae: in eo quod dares mercedes, et mercedes non sunt datae tibi: et factum est in te perversum. Hoc quod in LXX scriptum est, similis tui, in Hebraico non habetur, et lectionis conturbat ordinem, et facit non minimam quaestionem, quae mulier, cuius similis sit: cum Ierusalem ipsa mulier adultera esse dicatur. |
35 | Tulit igitur Ierusalem rerum omnium abundantiam, qua fuerat viri liberalitate donata, et dedit eam alienis, daemonibus videlicet et idolis, iuxta illud quod scriptum est in Osee: Et haec non cognovit, quia ego dedi ei triticum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei: ipsa vero argentea et aurea fecit Baalim (Osee II, 8.) Unde iratus statim infert: Propterea convertam, et auferam triticum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo; et tollam vestimenta mea, et linteamina mea, ut non operiam ultra ignominiam eius: et nunc revelabo immunditiam eius in conspectu amatorum illius, et nemo eruet eam de manu mea. Cumque omnes mulieres fornicantes solean accipere mercedes ab amatoribus suis, Ierusalem fecit contrarium, ut magis daret quam acciperet. |
36 | Et ut largitatem mercedis ostenderet: Onerabat [Al. Honorabat], inquit, eos ut venirent ad se per circuitum; ne quis esset vicinus qui eius ignominiae non misceretur. Et quidem Ierusalem in hoc quoque vicit alias meretrices, ut non solum sua daret, quae pro ritu turpitudinis labore quaesiverat; sed et munera maritalia amatoribus, et stupratoribus suis tribueret. |
37 | Tantaque fuit expositio adulterae ad omnem turpitudinis magnitudinem, ut non solum praesentibus, sed etiam futuris meretricibus praeferatur. Unde et nos iuxta Symmachum interpretati sumus: Et post te non erit fornicatio. Collatione enim tui, omnis deinceps fornicatio levior existimabitur. Quidquid de Ierusalem diximus, refertur ad Ecclesiam animasque credentium, quae munera maritalia, aurum videlicet in sensu, et argentum in eloquio, et vestimenta, quibus foeditas nostra ac turpitudo velatur, dant amatoribus suis; vel contrariis fortitudinibus, vel magistris dogmatum perversorum, quando asserunt nihil nocere luxuriam, et passivam libidinem, iuxta corporis genitalia, coitum naturali lege deposcere: cibis omnibus indifferenter utendum, qui ad hoc facti sunt, ut sumantur. |
38 | Prudentiam in eo tantum necessariam, ut sibi prosit; nec iustitiam habere locum, quae si valeat, mendicandum sit, et caetera huiuscemodi. Quae accipiens misera Ierusalem, in qua visio pacis esse deberet, acumen ingenii et eloquii venustatem vertit in turpitudinem. Et pro amatoribus suis adversum maritum ornata processit his ornamentis, in quibus in boni abusionem a viro fuerat ornata. Quodque sequitur: Et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum, omne genus significat peccatorum, ut non uno sit contenta delicto, sed peccandi sustineat famem, et contra iura naturae omnibus turpata membris usque ad verticem polluatur. |
39 | (Vers. 35 seqq.) Propterea, meretrix, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicatione tua [Vulg. fornicationibus tuis] super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis. Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es, et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas, et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam. Et iudicabo te iudiciis adulterarum, et effundentium sanguinem, et dabo te in sanguine [Vulg. sanguinem] furoris et zeli, et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum, et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia. Et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt [Al. truncabunt] te gladiis suis. |
40 | Et comburent domos tuas igni, et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum, et desines fornicari et mercedes ultra non dabis. Et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te, et quiescam, nec irascar amplius: eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his. |
41 | Quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. LXX: Propterea, meretrix, audi verbum Domini: Haec dicit Adonai Dominus: Quia effudisti aes tuum, et revelabitur ignominia tua in fornicatione tua ad amatores tuos, et in omnes cogitationes iniquitatum tuarum, et in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis. |
42 | Ideo ecce ego super te congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es, et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas, et congregabo eos super te per circuitum, et revelabo malitias tuas ad eos, et videbunt cunctam ignominiam tuam. Et ulciscar te ultione adulterarum et effundentium sanguinem, et ponam te in sanguine furoris et zeli, et tradam te in manus eorum: et suffodient lupanar tuum, et destruent basim tuam, et nudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriationis tuae, et derelinquent te nudam et plenam ignominiae, et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et truncabunt te gladiis suis. |
43 | Et succendent domos tuas igni, et facient in te ultiones coram mulieribus plurimis: et avertam te a fornicatione, et mercedes ultra non dabis: et immittam furorem meum super te, et auferetur zelus meus a te, et requiescam, et non ero ultra sollicitus: quia non es recordata diei infantiae tuae, et contristabas me in his omnibus. Et ecce ego vias tuas in caput tuum dabo, dicit Adonai Dominus: et sic fecisti iniquitatem super cunctis iniquitatibus tuis. Primum historiae fundamenta iacimus. |
44 | Quia haec et illa fecisti, quae superior sermo comprehendit: idcirco audi, meretrix, quae feceris, et quae passura sis. Effudisti aes tuum quod a me acceperas, et dedisti mercedem amatoribus tuis, quae accipere debueras, et interfecisti filios tuos, dum eos offerres idolis: ut non solum adultera, sed et parricida exstiteris. Idcirco congregabo super te omnes amatores tuos, cum quibus fornicata es, tam eos quos dilexisti, quam illos quos oderas, et adulterarum te lege nudabo, ut omnes videant turpitudinem tuam, et genitalia propter quae prius amoris amentia ferebantur. |
45 | Haec autem omnia per metaphoram mulieris adulterae et homicidae, quae non solum contra virum suum fornicata sit, sed et filios interfecerit, dicuntur ad Ierusalem, et quod congregandae sint universae gentes adversum eam, quarum adoraverit idola, et omnia Dei munera in cultum eorum converterit, et destruatur templum Baal, et arae omnis civitatis incendio subvertantur, nihilque in ea remaneat. |
46 | Et sicut solent contra adulteram omnes lapides iacere, et trucidare meretricem, ut singulorum vulneribus occidatur: ita ut omnes mulieres poenam videant fornicariae: sic in conspectu aliarum in circuitu civitatum, et omnium nationum deserendam Ierusalem. Et hoc fieri, ut desinat fornicari, et non det ultra mercedes amatoribus suis, et requiescat indignatio Dei, nec irascatur ei quam amare desierit. |
47 | Ex quo perspicimus grandem offensam esse, nequaquam curae haberi a Deo, sed permitti hominem sceleribus suis atque peccatis. Auferetur, inquit, zelus meus a te, et requiescam, nec irascar amplius, quasi alienae, et quae a me recesserit, et quam aeternae tradiderim nuditati. Si autem hoc passa est Ierusalem, quia cum idolis fornicata est, quid eam passuram putamus, quando Dei Filium trucidarit? Et haec, ait, universa fecisti, oblita beneficiorum pristinorum, et me ad iracundiam provocasti, sive contristasti me, quem bonis operibus debueras ad gaudia provocare. Propterea, et ego reddidi tibi opera tua in caput tuum. |
48 | Et cum te subvertero, o adultera, tamen minus in te irae meae exercebo, quam meruisti: quo et in hoc divina clementia demonstretur, ut maiora sint peccata quam poenae. Iuxta tropologiam, omnis anima accipit a Deo pecuniam spiritualem, secundum illud Evangelii [Mat. XXV] [Luc. XIX] quod dicitur in parabolis quinque et duum, et unius talentorum, et servorum decem mnas singulas accipientium, qui cum egerint negligenter, debitores fiunt quinquaginta [Al. decem] denariorum et quingentorum, et propter hoc praesentibus amatoribus, quos daemones, contrariasque virtutes intelligimus, revelatur ignominia Ierusalem, vel in die iudicii, vel in tempore poenitentiae quando corripiuntur. Et prius quidem solus omnipotens Deus cernit occulta, dicente sermone Evangelico: Et Pater qui videt in abscondito [Mat. VI, 6]. Et in alio loco: Scrutans corda et renes Deus [Ps. VII, 10]. Et in Regum volumine: Tu solus nosti corda cunctorum filiorum hominis [IV Reg. VIII]. Quando vero fuerit expletum: Non est absconditum quod non manifestetur, et opertum quod non reveletur [Luc. XII, 2]. Et in alio loco: Nolite ante tempus iudicare, donec veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus unicuique erit a Deo [I Cor. IV, 5]; et cum correptionis tempus advenerit, tunc implebitur illud Osee: Nunc circumdederunt eos cogitationes suae (Osee VII, 2). Et in alio loco: Inter se cogitationibus accusantibus, sive defendentibus, in die quando iudicabit Deus abscondita hominum [Rom. II, 15]. Et rursum: Ecce homo, et opera eius ante faciem illius. Et videbunt omnes turpitudinem eius qui prius cum ea fuerant fornicati, et dabit eam Deus in sanguine furoris et zeli. |
49 | Plenus est enim furor viri contra uxorem adulteram, et nullo pretio potest redimi. Sanguis autem filiorum sic intelligi potest, ut filios appellemus Ierusalem λογισμοὺς καλοὺς, id est, cogitationes bonas, quae a Deo hominibus insitae sunt; quos interficit adultera, quando ad mala opera declinaverit. |
50 | Prodest quoque Ierusalem, ut suffodiatur lupanar eius, et omnis fornicationis eius seminarium destruatur. Cum enim hoc factum fuerit, mercedes ultra non dabit, et requiescet Dei indignatio, et nequaquam eam zelabitur, de illius castitate securus: videlicet iuxta eos qui in bonam partem accipiunt quae dicuntur. Alii vero, ut supra diximus, ad contrariam partem referunt, ut magnae irae Dei sit non irasci, cum semel contempserit fornicantem, et de salute illius desperaverit. |
51 | Sin autem haeretici qui vetus non recipiunt Instrumentum, iuxta Septuaginta editionem, in hoc loco reprehenderint illud quod dictum est: Et contristabas me in omnibus istis; eo quod Deus non solum iram recipiat, sed et moerori subiaceat atque tristitiae, interrogemus eos quomodo illud suscipiant, quod certe boni Dei mandatum est: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis [Ephes. IV, 30]. Quidquid enim dixerint in defensionem illius testimonii, hoc nos in satisfactionem praesentis sermonis aptabimus. |
52 | (Vers. 44.) Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia eius. Filia matris tuae es, quae proiecit virum suum, et filios suos, et soror sororum tuarum tu, quae proiecerunt viros suos, et filios suos. LXX: Haec sunt omnia quae dixerunt contra te in parabola, dicentes: Sicut mater, et filia. |
53 | Filia matris tuae tu es, quae repulit virum suum, et filios suos: et sorores sororum tuarum quae repulerunt viros suos, et filios suos. Post κατάλογον vitiorum et correptionis [Al. correptiones] Ierusalem, per quam retrahitur ad salutem, aptatur ei tritum vulgi sermone proverbium, sive ut Septuaginta transtulere, parabola: Qualis mater, talis et filia. |
54 | Mater autem Ierusalem, sicut et supra et in consequentibus scriptum est, Chethaea appellatur, interpretaturque insaniens, sive in amentiam vertens: per quae saeculi huius incentiva monstrantur, quae captivam animam ducunt ad interitum, et a viro suo separant (haud dubium quin verbum Dei doctrinaque dicatur). Et soror sororum suarum, ut post paululum lecturi sumus, Sodoma vocatur, et Samaria: quarum altera gentilem vitam luxuriamque significat, altera haereticorum decipulas. |
55 | Porro quod in Septuaginta legitur: sorores sororum tuarum, quae repulerunt viros suos, et filios suos, non habet sensum. Quas enim alias sorores habebant Sodoma et Samaria, quae sorores sunt Ierusalem? Et hoc quaerendum, quos viros Sodoma Samariaque dimiserint, et quos proiecerint filios? Nisi forte possimus hoc dicere, quod semper errantium fluctuent pedes, nec sint solida vestigia quae contra veritatem sunt; sed huc illucque discurrant, et circumferantur omni vento doctrinae, dum de falsitate transeunt ad aliam falsitatem [Ephes. IV]. Et cum in primis frustra se sudasse cognoverint, ad secunda tertiaque transcendant. |
56 | (Vers. 45 seqq.) Mater vestra Hethaea [Al. Chethaea], et pater vester Amorrhaeus, et soror tua maior Samaria: ipsa et filiae eius quae habitant ad sinistram tuam. Soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti paulo [Vulg. pauxillum] minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. LXX: Mater vestra Chethaea, et pater vester Amorrhaeus, soror vestra senior Samaria: haec et filiae eius quae habitant a sinistris tuis et soror tua iunior te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius: et nec sic quidem in viis eius ambulasti, neque secundum iniquitates illius egisti paulo minus, et transgressa es eas in omnibus viis tuis. Supra dixerat: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea; hic ordine et numero commutato: Mater vestra Chethaea, et pater vester Amorrhaeus. Cum enim scelera profecerint, scinduntur in partes; et unione deserta, in turbam proficiunt ac multitudinem, quae cum Iesu non valet ad montana conscendere. |
57 | Sorores autem Ierusalem Samariam, et Sodomam quarum altera a sinistris, altera a dextris est, etiam secundum intelligentiam corporalem si de templo Ierusalem Orientem aspicias, approbabis . Maiorque dicitur Samaria, quia prior peccavit, et ab Assyriis ducta est in captivitatem: et minor ac iunior Sodoma, quae refertur ad gentium turbam. |
58 | Alioquin eo tempore Sodoma non erat, quae prius quam in Scripturis legamus Ierusalem, cum Gomorra, Adama et Seboim, divino fuerat igne deleta [Genes. XIX]. Media autem inter duas sorores Ierusalem, quae alio nomine appellatur Iuda, a Chaldaeis ducta est in Babylonem: multoque Ierusalem sceleratiora peccavit quam Samaria et Sodoma, in templo adorans idolum Zeli, et postea Dei Filium interficiens. |
59 | Porro secundum tropologiam, Samaria et Sodoma, id est, haeretici et Ethnici, saepe leviora committunt, quam hi qui putantur Ierusalem, hoc est, Ecclesiastici. Unde ad Corinthios dicitur, qui credebant quidem in Christum, sed malis operibus premebantur: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes quidem, ita ut uxorem patris quis habeat [I Cor. V, 1], et caetera. Solent haeretici, qui tamen vetus suscipiunt Instrumentum, tres naturas ex hoc loco intelligere, spiritualem, animalem, atque terrenam. |
60 | Et spiritualem referunt ad Ierusalem; animalem, ad Samariam; terrenam, ad Sodomam. Quos breviter interrogemus, quomodo tres naturae, spiritualis, animalis, et terrena, quae utique inter se diversae sunt, unam matrem et unum patrem habere dicantur? quod figmento eorum non congruit. Et quomodo animalis, et terrena natura, iuxta hunc eumdem prophetam restituantur in antiquum statum, id est in spiritualem? quod et ipsum eorum rationibus contrarium est. |
61 | Quod autem Samaria intelligatur in haeresibus, et in Osee propheta, et in multis aliis locis, praecipueque illo testimonio comprobatur: Vae qui despiciunt Sion, et qui confidunt in monte Samariae, vindemiaverunt principia gentium (Amos VI, 1). Omnes enim haeretici despiciunt Sion, quae interpretatur, specula, et refertur ad Ecclesiam; et confidunt sibi in monte Samariae, in superbia videlicet dogmatum perversorum, quae putant esse sublimia, et per has praedicationes fraudulentas, vindemiant atque populantur principia gentium; ut miraculo doctrinarum, potentes quosque gentilium ad errorem haereticum pertrahant. |
62 | (Vers. 48, 49.) Vivo ego, dicit Dominus: quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiae eius, sicut fecisti tu et filiae tuae. Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius, et filiarum eius; et manum egeno et pauperi non porrigebant. |
63 | Et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me, et abstuli eas sicut vidisti [Al. vidi]. Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit; sed vicisti eam sceleribus tuis, et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es. LXX: Vivo ego, dicit Adonai Dominus: sic fecit Sodoma soror tua haec, et filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae. |
64 | Verumtamen fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia in saturitate panum, et in abundantia, Deliciis affluebat ipsa et filiae eius ÷ hoc habebat ipsa et filiae eius ** et manum pauperis et egeni non assumebant, et gloriabantur magnifice, et fecerunt iniquitates in conspectu meo, et abstuli eas sicut vidisti. Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, et multiplicasti iniquitates tuas super eas: et iustificasti sorores tuas in omnibus iniquitatibus tuis, quas operata es. Quod posuere LXX, hoc habebat ipsa et filiae eius, in Hebraico non habetur. |
65 | In veteri Testamento Dei iuramentum est: Vivo ego, dicit Dominus [Num. XIV, 21]. In novo autem: Amen, amen dico vobis [Ioan. XIII, 16]. Sin autem hoc commune cum caeteris est: Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob, non est Deus mortuorum, sed viventium [Marc. XII, 16, 27]. Et in alio loco: Placebo Domino in regione viventium [Psal. CXIV, 9]: quaerimus, qua ratione commune vocabulum proprie sibi vindicet Deus. |
66 | Sed quomodo dicitur, arbor bona, et bonus homo, et bonus pastor, et bonus servus [Luc. XVIII]; nemo autem absolute bonus, nisi solus Deus: sic cum angeli caeteraeque virtutes, patriarchae quoque et prophetae, atque apostoli sint viventes comparatione Dei omnipotentis, mortui appellantur. Quis est enim homo qui vivit, et non videbit mortem [Psal. LXXXVIII, 49]? Unde et apostolus Paulus de Deo: Qui solus, inquit, habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem [I Tim. VI, 16]. Et de fonte viventium: Vita, inquit, nostra abscondita est cum Christo in Deo [Coloss. III, 3]. Iste igitur qui iurat, et loquitur: Vivo ego, dicit Dominus, describens Sodomae, et filiarum eius scelera, primam superbiam posuit, proprium diaboli, primumque peccatum. |
67 | Unde idem Apostolus: Ne inflatus, ait, superbia, in iudicium incidat diaboli [I Tim. III, 6], propter quam de coelo corruit. Dixerat enim: Fortitudine faciam, et sapientia intelligentiae auferam terminos gentium, et robur earum devastabo, et commovebo civitates habitatas, et orbem terrarum totum apprehendam manu sicuti nidum, et sicut confracta ova auferam [Isai. X, 13, 14]. Et: Superbis Deus resistit; humilibus autem dat gratiam (Iacob IV, 6). Legimus et in alio loco: Quid superbis, terra et cinis? Et Evangelium refert Pharisaei superbiam, publicani humilitate superatam [Luc. VIII]: cuius seminarium est saturitas panum, et rerum omnium abundantia, et otium; sive ut LXX transtulerunt, deliciarum luxuriaeque opulentia. |
68 | Dives ille in Evangelio purpuratus [Luc. XVI] nihil aliud refertur habuisse criminis, nisi quod opibus et divitiis affluens, in tantam eruperat superbiam, ut manum egeno et pauperi Lazaro non porrigeret: et sic oblitus sit conditionis suae, ut ne hoc quidem misero daret, quod proiiciendum erat. |
69 | Ob quam causam et in alio loco scribitur: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV, 11]. Superbia, saturitas panis, rerum omnium abundantia, otium et deliciae, peccatum Sodomiticum est, et propter hoc sequitur Dei oblivio, quae praesentia bona putat esse perpetua, et numquam sibi necessariis indigendum. Quapropter et lege praecipitur: Attende, ne comedens et bibens et saturatus, aedificatis domibus optimis, habensque oves et boves, argentum, et aurum, obliviscaris Domini Dei tui [Deut. VIII, 11]. Et in alio loco de Israel scriptum est: Manducavit et bibit, et saturatus est, et impinguatus, et calcitravit dilectus [Deut. XXXII, 15]. Quod sciens et sapientissimus omnium Salomon in Proverbiis deprecatur: Tribue mihi necessaria et quae sufficiant: ne saturatus mendax fiam, et dicam: quis me videbit? aut pauper effectus, furer et peierem nomen Dei mei [Prov. XXX, 8, 9]. Quodque sequitur: et iustificasti sorores tuas in cunctis abominationibus tuis, quas operata es, non simpliciter iustas Sodomam et Samariam esse decernit, sed comparatione deteriorum: quomodo et Publicanus, de quo supra diximus, non absolute iustus dicitur, sed collatione peioris. |
70 | Et tamen cum tales sint Sodoma et Samaria, ne dimidium [Al. dimidiam] quidem peccaverunt comparatione Ierusalem. Servus enim qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis [Luc. XII, 47]. Et: Potentes potenter tormenta patientur [Sap. VI, 7]. Porro quod pro deliciis [Al. divitiis] otium in Hebraico continetur, sciendum ad illum sensum pertinere: In desideriis est omnis anima otiosi; quod videlicet semper aliquid agendum sit: ne ager pectoris nostri, cessante manu, malarum cogitationum sentibus occupetur. |
71 | (Vers. 52.) Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens illis [Al. ab eis]: iustificatae enim sunt a te. LXX: Et tu sustine tormentum tuum in eo quod corruperis sorores tuas in peccatis tuis, quibus inique egisti super eas, et iustificasti illas super te. Secunda post naufragium tabula est, cum peccaveris, erubescere; et non illi subiacere increpationi, quae contra Ierusalem dicitur: Facies meretricis facta est tibi: nescis erubescere [Ierem. III, 3]. Portat autem tormentum suum, qui propria torquetur conscientia, et in isto saeculo sustinet propria voluntate cruciatum, ne aeterna tormenta sustineat [Genes. IV]. Corrumpimusque fratres nostros, vel sorores peccatis nostris, quando per nostra peccata ad maiora scelera provocantur. |
72 | Quod dico, ita fiet manifestius: Finge aliquem in sacerdotali culmine constitutum non bene vivere, et deturpare operibus dignitatem. Nonne imitatione vitiorum eius, laicus frater corrumpitur? Nam et qui unum de minimis scandalizaverit, mola collo alligata, praecipitatur in profundum [Matth. XVIII, 6]. Sorores quoque Ierusalem Sodoma, et Samaria iustificantur: non quo per se iustae sint, sed ut diximus, comparatione peioris. |
73 | Ergo et tu confundere; et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. Septuaginta: Et tu confundere, et suscipe ignominiam tuam: eo quod iustificaveris sorores tuas. Confusionem sequitur ignominia: ignominiam correptio: correptionem consolatio: consolationem salus: iuxta illud Apostoli: Tribulatio operatur patientiam: patientia probationem: probatio spem: spes autem non confundit [Rom. V, 3-5]. Haud dubium quin in futurum: quia in praesentiarum sua per confusionem peccata delevit. Tale quid et illud Evangelii sonat: Est confusio quae ducit ad mortem, et est confusio quae ducit ad vitam [Eccli. IV, 25]. Spiritus quoque sanctus peccatores hortatur in Psalmis: Confundantur et revereantur omnes inimici mei: convertantur retrorsum, et confundantur valde velociter [Psal. XXXIX, 15]. Scriptum est et alio in loco: Dic tu primum peccata tua, ut iustificeris [Isa. XLIII, 26, sec. LXX]. Et rursum: Iustus accusator sui est in principio sermonis [Prov. XVIII, 17]. Non igitur mirum si provocetur Ierusalem ad confusionem, et ignominiam; quae intantum peccaverit, ut iustificaret sorores suas: cui deinceps dicitur: Et tu, et filiae tuae revertimini in antiquum statum. |
74 | (Vers. 53, 54.) Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae, et filiarum eius: et convertam reversionem [Al. conversionem] tuam in medio earum, ut portes ignominiam tuam, et confunderis [Al. confundaris] in omnibus quae fecisti consolans eas. LXX: Et convertam conversiones earum conversione Sodomorum et filiarum eius, convertam conversionem Samariae, et filiarum eius, et convertam conversionem tuam in medio earum, ut portes tormentum tuum: et habeas ignominiam ex omnibus quae fecisti, ut me ad iracundiam provocares. Grandis profectus Ierusalem, ut post confusionem, et ignominiam, quam illatam sibi Dei iudicio libenter excepit atque portavit dicens: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei, promittatur ei restitutio in antiquum statum. |
75 | Sed tamen quoniam comparatione scelerum eius, iustificata est Sodoma, et Samaria, quarum altera a dextris, altera a sinistris est; primum restituitur conversio, sive captivitas Sodomae, ut interpretatus est Aquila: secundo captivitas Samariae, ut idem Aquila et Symmachus transtulerunt: et novissima restituetur Ierusalem, quae maiore fuerat iniquitate depressa, et peccatrices sorores comparatione sui iustas esse monstraverat. |
76 | Cui enim dubium, quin inter tres peccatores, immo impios, gentilem, haereticum, ecclesiasticum, multo maioribus poenis dignus sit, qui maioris fuerit dignitatis? Potentes enim, ut diximus, potenter tormenta patientur [Sap. VI, 7]. Qui autem minimus fuerit, dignus est misericordia. Et servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis [Luc. XII, 47]. Unde et Petrus: Tempus, inquit, est ut incipiat iudicium a domo Domini [I Pet. IV, 17]. Et in hoc eodem propheta praecipitur secures habentibus: A sanctis meis incipite [Ezech. IX, 6], ut extrema Ierusalem, sororibus ante conversis et restitutis in pristinum statum, portet ignominiam suam, et confundatur, et erubescat super his quae peccaverat, et in omnibus consoletur sorores suas, dum graviora sustinet [Ierem. VI]. Vel certe ideo confundatur et erubescat, quia Deum ad iracundiam provocarit. |
77 | Ex quo perspicuum est, non esse naturalem iram Dei, sed nostris vitiis clementissimum et mansuetissimum Deum ad iracundiam provocari, dicente Apostolo: An divitias bonitatis eius, et sustentationis, et patientiae contemnis: ignorans quia bonitas Dei ad poenitentiam te provocat? Secundum duritiam autem tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram [Rom. II, 4, 5], quam Deus naturaliter non habet. |
78 | Unde et in alio loco scriptum est: Emisisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam [Exod. XV, 7]. Quod enim coniunctum est, et in uno corpore copulatum, mitti non potest, sed illud quod extra corpus est. Verbi gratia, lancea, telum, sagitta, gladius. Legimus et in Evangelio [Matth. X, 15], tolerabilius fore terrae Sodomorum in die iudicii, quam ei quae apostolos non receperit. |
79 | (Vers. 55.) Et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam. Et Samaria, et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam. Et tu et filiae tuae revertemini [Al. revertimini] ad antiquitatem vestram. LXX: Et soror tua Sodoma, et filiae eius restituentur sicut fuerant a principio: et Samaria, et filiae eius restituentur sicut fuerant a principio. |
80 | Et tu et filiae tuae restituemini, sicut fuistis ab initio. Iudaei inter caeteras fabulas, et interminabiles genealogias, et deliramenta quae fingunt, etiam hoc somniant, in adventu Christi sui, quem nos Antichristum scimus, et in mille annorum regno, Sodomam esse restituendam, in antiquum statum, ita ut sit quasi paradisus Dei, et quasi terra Aegypti; et Samariam pristinam recipere felicitatem, ut de Assyriis revertantur in terram Iudaeam [IV Reg., XVII, XVIII]. Legimus enim decem tribus captas a Phul, et Salmanassar, et Teglathphalassar regibus Assyriorum, et usque hodie ibi esse captivas. |
81 | Ierusalem quoque tunc esse fabricandam, et omnes filias eius, urbes videlicet, et viculos, et castella, quae sub ipsius futura sint potestate, florituras ut prius floruerunt, et ipsam Ierusalem auro et argento, et pretiosis lapidibus exstruendam, de qua et Isaias vaticinetur: Constituam iudices tuos sicut prius, et consiliarios tuos sicut a principio, et post haec vocaberis civitas iustitiae, mater civitatum, fidelis Sion [Isa. I, 26]; et nostra loquatur Apocalypsis [Apoc. XXI]: Et David cantat: Bene fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Ierusalem [Ps. L, 20]. Et in alio loco: Aedificabuntur civitates Iudae, et habitabunt, et commorabuntur ibi, et semen eorum in aeternum dirigetur [Ps. LXVIII, 36]. Nos autem horum perfectam scientiam, Dei iudicio relinquentes, immo liquido confitentes [Al. confidentes], post secundum adventum Domini Salvatoris, nihil humile, nihil futurum esse terrenum; sed regna coelestia quae primum in Evangelio promittuntur, hoc dicimus, quod in Ecclesiae statu, cuncta completa sint, et quotidie compleantur. |
82 | Sodoma revertitur in antiquum statum, quando naturae suae reddita gentilis prius, et impia anima intelligit Creatorem. Samaria recipit antiquam beatitudinem, haereticorum errore contempto, et iuncta doctrinae, et fidei Christianae. Cumque illae reversae fuerint, et Ierusalem, visio pacis, quae interpretatur Ecclesia, revertetur in pristinum statum. |
83 | De qua scriptum est: Factus est in pace locus eius [Psal. LXXV, 2]; et: Ierusalem quae aedificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum [Ps. CXXI, 3]; et in Apostolo: Quae autem sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra [Galat. IV, 25]; et in eodem: Accessistis ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis Ierusalem coelestem, et millia angelorum frequentium [Al. frequentiam] [Hebr. XII, 22]. Et revertitur cum filiabus suis, quae in toto orbe dispersae sunt. |
84 | De quo plenius in Isaiae explanationibus disseruimus. |
85 | (Vers. 56 seqq.) Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum, quae ambiunt te per girum. Scelus tuum, et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus. LXX: Nisi fuissent Sodoma soror tua ad audiendum in ore tuo in diebus superbiae tuae antequam revelarentur malitiae tuae, sicut nunc est filiarum Syriae, et nisi hoc fuisset, quid factum esset tibi, et omnium in circuitu tuo filiarum alienigenarum, quae circumdant te per girum? impietates tuas, et iniquitates tuas tu porta. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Quia non fuit Sodoma soror tua in auditu per os tuum in die superbiae tuae, antequam revelaretur ignominia tua, sicut in tempore opprobrii filiarum Syriae, et omnium quae in circuitu tuo sunt filiarum Palaestinarum, quae te ambiunt per gyrum. |
86 | Scelus tuum et nefas tuum tu portabis. Theodotio hoc modo: Et non erat Sodoma soror tua in auditu oris tui, in die superbiae tuae, antequam revelaretur malitia tua: sicut tempus opprobrii filiarum Syriae, et omnium per circuitum eius filiarum alienigenarum, quae abominantur te per gyrum. Fornicationem tuam, et contaminationes tuas, tu portasti, dicit Adonai Dominus. Editioni Aquilae congruit nostra translatio; quas omnes posui, ut ex collatione cunctarum, alicuius sensus possimus reperire vestigium, et interim absque aliorum praeiudicio, sic nobis videtur lectionis ordo reddendus: In diebus superbiae tuae, quando peccabas, non es recordata eversionis Sodomae sororis tuae, antequam pateret malitia tua, quae hoc tempore revelata est in tantum, ut cunctis urbibus Syriae et Palaestinae quae in circuitu tuo sunt, fieres opprobrium. |
87 | Quia igitur vicisti in scelere sororem tuam, nec eius exemplo territa es, ne similia sustineres, et prohiberes pedem tuum: nunc autem revelata est ignominia tua, Dei ausculta sententiam. Vel porta iuxta Septuaginta: vel portasti, iuxta Aquilam, et Theodotionem: vel portatura es, iuxta Symmachum, scelus et ignominiam tuam, ut postquam poenas pro sacrilegio sustinueris, veniam non ex pacto tuo, sed ex mea clementia consequaris. |
88 | Syria Hebraeo sermone dicitur ARAM, quae interpretatur, sublimitas. Et iuxta explanationem illius loci Isaiae prophetae, in quo Aram, et Ephraim consentiunt contra Iudam, et Ierusalem, ethnicoru arguta sapientia, et quae sibi sublimitatem scientiae repromittat, iuncta malitiae haereticorum, impugnat Iudam, in quo vera confessio est, et non potest praevalere. |
89 | Hic quoque eadem arrogantia Syriae, id est, philosophorum cum filiabus alienigenarum, in quibus multiplex diversorum in gentibus dogmatum error ostenditur, illudit Ierusalem, et opprobrio habet eam, cuius vitiis superata est. |
90 | (Vers. 59 seqq.) Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum. Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae: et suscitabo tibi pactum sempiternum. Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis cum receperis sorores tuas tecum maiores cum minoribus tuis: et dabo tibi eas in filias, sed non ex pacto tuo. Et suscitabo tibi pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus, ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua: cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus. LXX: Haec dicit Adonai Dominus: Et faciam in te sicut fecisti, sicut despexisti haec, ut praeterires testamentum meum. |
91 | Et recordabor ego testamenti mei, quod feci tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi testamentum sempiternum, et recordaberis viae tuae, et despicieris cum receperis sorores tuas te maiores cum iunioribus tuis, et dabo eas tibi in probationem, et non ex testamento tuo, et suscitabo ego testamentum meum tecum, et cognosces quia ego Dominus: ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os a facie ignominiae tuae, cum propitius fuero tibi iuxta omnia quae fecisti, dicit Dominus Deus. Ideo tibi dixi: scelus tuum et ignominiam tuam tu porta, sive portasti, aut portatura es; ut recipias quod mereris: quia despexisti iuramentum meum, et irritum fecisti pactum meum. |
92 | Cum autem fuerit expletum, ego occidam, et ego vivificabo: ego percutiam, et ego sanabo [Deut. XXXII, 39]: tunc recordabor pacti mei, quod olim tecum habui. Et suscitabo tibi pactum, nequaquam Legis quod praeteriit, sed pactum Evangelii sempiternum: ut cum recordata fueris viarum tuarum, et receperis sorores tuas maiores, vel minores Samariam et Sodomam earumque socias, tribuam tibi eas in filias, sive in probationem (oportet enim [I Cor. XI, 19] et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant), non ex tuo merito, sed ex mea misericordia, et tunc scias quod ego sim Dominus; et recorderis beneficiorum meorum, et confundaris, et dicas iuxta Apostolum: Qui non sum dignus vocari Apostolus: quia persecutus sum Ecclesiam Dei [I Cor. XV, 9]. Et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua. |
93 | Sanctorum enim est aperire os iuxta Apostolum qui ait: Os meum ad vos patet, o Corinthii [II Cor. VI, 11]: et Domini Salvatoris, qui aperiens os suum, docebat eos [Matth. V], dicens et in psalmo: Aperiam, inquit, in parabolis os meum [Ps. LXXVII, 2]. Peccatori autem dicitur: Peccasti: quiesce [Genes. IV]. Et: Ut quid tu assumis testamentum meum per os tuum [Ps. XLIX, 16]? Et: Non est pulchra laudatio in ore peccatoris [Eccli. XV, 9]. Sanctusque meretur audire: Aperi os tuum, et implebo illud [Ps. LXXX, 11]. Ex quo intelligimus, etiam cum per misericordiam Dei receperimus pristinam gloriam, immo acceperimus pactum Evangelii sempiternum, postquam placatus fuerit nobis Dominus in omnibus quae fecimus, memoriam praeteriti nos habere peccati, et semper os claudere, quia non ex operibus nostris, sed ex Dei gratia salvati sumus. |