monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 5, Praefatio

1 Ne librorum numerus confundatur, et per longa temporum spatia divisorum inter se voluminum ordo vitietur, praefatiunculas singulis libris praeposui: ut ex fronte tituli statim lector agnoscat, quotus sibi liber legendus, et quae nobis prophetia explananda sit. In praeterito igitur volumine, id est, quarto, partem prophetiae contra Ierusalem, cuius istud exordium est: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, usque ad eum locum, ubi scriptum est: Similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, ut potui brevi sermone disserui.
2 Nunc eiusdem prophetiae pars reliqua cum caeteris quae sequuntur, quinto volumini, et tuo, Eustochium, nomini dedicatur. In quo nihil ex arte rhetorica, nihil ex compositione reperies, et venustate verborum: sed curam simplicis et solertis diligentiae, ut ista et sola laus mea sit, si prophetae per me dicta intelligas.
Hieronymus HOME