Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 4, Caput XVI
1 | (Vers. 1, 2.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, notas fac Ierusalem abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus Deus Ierusalem. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, testificare Ierusalem iniquitates suas, et dices ad eam: Haec dicit Adonai Dominus. In quibus brevis erat singularum prophetiarum circumscriptio, tota capitula posuimus, quid nobis videretur illico subiungentes. |
2 | Hic autem quia longus ad Ierusalem sermo dirigitur testificantis et docentis eam peccata quae fecerit; et pene usque ad ducentorum versuum numerum extenditur vaticinium, usque ad eum videlicet locum in quo scriptum est: Cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti, dicit Dominus Deus, necesse habemus omnem prophetiam per partes ponere; et his quae proposuerimus, explanationes debitas coaptare. |
3 | Sub persona mulieris meretricis quae primum viri fuerit consortio copulata, Ierusalem et ortus, et educatio, et pubertas, et nuptiae, et adulterium, et repudium, et rursum revocatio contexitur; ut et clementia viri atque iudicium, et adulterae atque meretricis scelera cognoscantur, dum post universa supplicia suscitat ei pactum sempiternum: ut recordetur iniquitatis suae, et confundatur, et non sit ei ultra aperire os prae confusione sua, cum placatus fuerit illi in omnibus quae fecerat. |
4 | Multum namque prodest peccatoribus scire quid fecerint. Unde et poenitens loquitur: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper [Psal. L, 4]. Quatuor autem modis intelligi potest Ierusalem: Vel haec quae Babylonio et Romano igne succensa est; vel coelestis primitivorum; vel Ecclesia quae interpretatur visio pacis; vel animae singulorum quae fide cernunt Deum. |
5 | Illudque quod plerique de coelesti Ierusalem interpretandum putant, Ecclesia non recipit, ne omnia quae in praesenti prophetia contexuntur, ad coelestium fortitudinum ruinas atque cruciatus, et restitutionem in pristinum statum suscipere compellamur. |
6 | (Vers. 3.) Radix tua et generatio tua de terra Chanaan [Vulg. Chananaea]. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea. Magna fides, et grandis audacia prophetarum, unum hominem, totam urbem ignobilitatis arguere. Mirabilis Daniel, qui ad presbyterum delinquentem, et adulterio iungentem homicidium, puer ausus est dicere: Semen Chanaam, et non Iuda, species decepit te [Dan. XIII, 56]. Magnus et Isaias, qui clamat ad principes et ad populum Iudaeorum: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, auribus percipite verba Domini, populus Gomorrhae [Isai. I, 10]. Sed non minor Ezechiel, qui ad totam urbem loquitur confidenter: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea, Quamquam et Stephanus primus martyr Evangelii, ad insanientem populum sit locutus [Act. VII, 51]: Dura cervice, et incircumcisi corde, vos semper sancto Spiritui restitistis [Al. resistitis]. Et licet possimus radicem Ierusalem, et generationem eius terram Chanaan, secundum illud accipere quod in Aegypto vocatus sit populus, et ibi multo tempore habitaverit (Cham quippe pater Chanaam princeps fuit gentis Aegyptiae), tamen iuxta scelerum similitudinem, radicem Ierusalem terram Aegypti esse dicemus: Unde et pater illius appellatur Amorrhaeus, qui interpretatur λαλούμενος, id est, multo sermone celebratus. Et mater tua Chethaea, id est, ἐξιστῶσα· quae vel ipsa insanit, vel alios mittit in amentiam. Omnis enim qui facit peccatum, de diabolo natus est [Ioan. VIII, 54]. Unde et in toto orbe huius antiqui patris famosum vocabulum est, et multos vertens in amentiam. |
7 | Praecipiturque Ierusalem vel iuxta litteram, vel iuxta spiritum, ut relinquat antiquum patrem, et dicitur ad eam: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum [Psal. XLIV, 11]. Et promittitur ei si post peccatum ad verum voluerit patrem reverti: Restituam te sicut fuisti quando nata es. Cuius tanta nobilitas, ut urbis Ierusalem quae de Abraham, Isaac et Iacob stirpe descendens Deum habuit patrem? et tamen quia peccavit, et verum reliquit parentem, meretur audire: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea. Si illa hoc audivit: quid de nobis fiet qui vocati ex gentium sordibus, omnem maculam in lavacro Salvatoris amisimus, si polluerimus indumentum Christi, et non habuerimus in convivio vestem nuptialem? Utique illud, ut vinctis manibus pedibusque, aeternis tradamur ardoribus, in quibus est fletus oculorum et stridor dentium [Matth. XXII]. |
8 | (Vers. 4, 5.) Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed proiecta es super faciem terrae, in abiectionem animae tuae, in die qua nata es. LXX: Et generatio tua, in die qua nata es, non ligaverunt mamillas tuas, et umbilicus tuus non est praecisus, et in aqua non es lota in salutem, nec sale salita, et pannis non es involuta: nec pepercit super te oculus tuus, ut facerem tibi unum ex omnibus istis, et pateretur quidpiam super te, et proiecta es super faciem campi pravitate animae tuae in die qua nata es. Iuxta ordinem lectionis de singulis disseramus. |
9 | Quando nata est Ierusalem de patre Amorrhaeo et matre Chethaea, et effusa ex utero, non est praecisus umbilicus eius, quo fetus aluntur in ventre instar arborum et virgultorum, quae per radices humore terrae nutriuntur occulto. Et quomodo virorum seminarium significatur in lumbis: ita genitalia feminarum honesto sermone iuxta consuetudinem Scripturarum umbilicus vocantur, testimonio Iob, qui sub figura draconis loquitur de diabolo: Virtus eius in lumbis eius: et fortitudo illius in umbilico ventris [Iob. XL, 11]. Iste enim draco coluber antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, et decepit orbem terrarum, adversus viros virtutem habet in lumbis, adversus feminas in umbilico. |
10 | Hoc autem significat de Ierusalem: quod non statim legem acceperit, nec ei pudendae nativitatis exordia sint abscisa: sed gentilem primum vixerit vitam; pro quo Septuaginta interpretati sunt: In die qua nata es, non alligaverunt mamillas tuas [Ezech. VII], hanc habente Scriptura sancta, consuetudinem, ut pro corde, pectusculum sive pectus [Levit. X] [Num. XVIII], et mamillas nominet: ut unicuique loco congruum viderit. |
11 | Sacerdotes in quibus debet esse doctrina, et legem requirunt ex ore eorum, accipiunt pectusculum. Ioannes super pectus recumbit Domini, ut de fonte uberrimo hauriret fluenta sapientiae [Ioan. XIII]. Virginis in Cantico Canticorum duae mamillae sunt, quasi duo hinnuli gemini capreae, qui pascuntur in liliis, donec respiret dies, et amoveantur umbrae [Cant. IV]. Mater diligens, statim ut nata fuerit infantula, ligat mamillas eius, ut a tenero tumore desistant, et pulchritudinem custodiant virginalem. |
12 | Cum autem ad aetatem venerit pubertatis, dicetur de ea: Numquid obliviscetur sponsa ornatus sui: aut virgo fasciae pectoralis suae [Ierem. II, 32]? Sequitur: Et in aqua non es lota in salutem. Cruenta infantium corpora, statim ut emittuntur ex utero, lavari solent: ita et generatio spiritualis lavacro indiget salutari. Nullus enim mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita eius [Iob. XXVI, 14, 15]. Et in Psalmis legimus: In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea [Ps. L, 6]. Secunda nativitas solvit primam nativitatem. |
13 | Scriptum est enim: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei [Ioan. III, 5]. Multaque sunt lavacra quae Ethnici in mysteriis suis, et haeretici pollicentur: qui omnes lavant; sed non lavant in salutem. Propterea additum est: et in qua non es lota in salutem. Quod quidem non solum de haereticis, sed de Ecclesiasticis intelligi potest, qui non plena fide accipiunt baptismum salutare. De quibus dicendum est, quod acceperint aquam, sed non acceperint spiritum: sicut et Simon ille Magus, qui pecunia volebat redimere gratiam Dei, baptizatus quidem est in aqua, sed nequaquam baptizatus est in salutem [Act. VIII]. Tertio dicitur: nec sale salita. Tenera infantium corpora dum adhuc uteri calorem tenent, et primo vagitu laboriosae vitae testantur exordia, solent ab obstetricibus sale contingi, ut sicciora sint, et restringantur. Porro Ierusalem, quae de malis parentibus nata est, nihil saporis, nihil diligentiae consecuta est. |
14 | Qui autem renascuntur in Christo, dicitur ad eos: Vos estis sal terrae [Matth. V, 5]; et praecipitur eis ab Apostolo: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus [Coloss. IV, 6]. Unde et vulgo sapientes salsi, et stulti vocantur insulsi. Et in Levitico lege sancitur: Omne sacrificium vestrum sale salietur. Non cessabit sal Testamenti Domini de sacrificiis vestris: in cunctis muneribus vestris sal offeretis [Levit. II, 13]. Qui hoc sale conditus fuerit, et omnem putorem humoremque noxium huius admixtione siccaverit, ultra non dicet: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae [Ps. XXXVII, 6]. Scio me legisse in quodam volumine De Domino Salvatore, quod ipse sit sal coeleste; et non solum terrena, et inferna, sed coelestia quoque suo sapore condiverit: ut impleatur illud quod scriptum est: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Quartum est: nec involuta pannis. Et Salvator pannis est involutus infantiae, et omnis qui nascitur per involucra pannorum, protectione indiget Dei. |
15 | Naturale est, ubi tamen parentum non deest diligentia, ortis infantibus primum praecidi umbilicum: deinde ad eluendum sanguinem lavari eos aqua. Tertio, humorem corporum parvulorum, salis adiectione siccari. Quarto, ut tenera infantium corpora pannis involvantur, duplicem ob causam, ut et sale siccetur corpus, quod pannis ne defluat, servatur et stringitur; et membra tenerrima ne facile depraventur. Unde et corpora Barbarorum, Romanis corporibus rectiora sunt. |
16 | Usque ad secundum enim, et tertium annum, semper pannis involvuntur. Sed non talis Ierusalem, cuius nec umbilicus abscisus, nec ligata sunt ubera, nec aqua lota est in salutem, nec sale salita, neque involuta atque constricta pannis infantiae. Cur autem nihil horum meruit, sequens Scriptura testatur. Non pepercit super te oculus: ut faceret tibi unum de his misertus tui. Pro quibus LXX posuerunt: Non pepercit super te oculus tuus: ut facerem tibi unum ex omnibus istis. Et necesse est, ut duplex editio duplicem habeat intelligentiam. |
17 | Prior hoc significat: Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his misertus tui. Et est sensus: Nullus tui misertus est, offenso Deo; nullius super te mota sunt viscera, ut de quatuor superioribus saltem unum tibi faceret; quia omnia simul non merebaris accipere. In altera dicitur: Non pepercit super te oculus tuus, ut facerem tibi unum de his misertus tui. |
18 | Et hunc habet sensum: Ita egisti, et sic in peccatis nata es, et in delictis concepit te mater tua, ut ne ipsa quidem tui miserearis. Cumque sic gesseris, ut adversum te per mala opera crudelis exsisteres: ego quid tibi potui facere, quae ne unum quidem superiorum accipere merueris? Quia igitur nihil horum quae fieri infantibus solent, in te factum est; et hoc non sine causa nec absque iudicio, sed tuo vitio atque peccato, quae ne ipsa quidem tui miserta es: ideo proiecta es in faciem terrae, sive campi; et proiecta propter pravitatem animae tuae in die qua nata es. |
19 | Oremus ne pravitate animae proiiciamur in faciem campi, in quo lata, et spatiosa via est quae ducit ad mortem; in quo Chaldaeorum debacchatur equitatus. Simulque considerandum, quod nullus in die quo nascitur, pravum aliquid committere potest, nisi lavacri tempore, quando sapiens generatio fide credentis assumitur. |
20 | (Vers. 6, 7.) Transiens autem per te: vidi te conculcatam in sanguine tuo. Et dixi tibi cum esses in sanguine tuo, vive: dixi, inquam, tibi, in sanguine tuo, vive. Multiplicatam quasi germen agri dedi te, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem. Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusionis plena. LXX: Et transivi per te, et vidi te mixtam in sanguine tuo, et dixi tibi, de sanguine tuo vita multiplicare, sicut ortum agri dedi te, et multiplicata es, et magnificata es, et ingressa es in civitates civitatum. |
21 | Ubera tua erecta sunt, et pilus tuus ortus est: tu autem eras nuda, plena ignominiae. Postquam proiecta es in faciem campi, sive super faciem terrae, propter pravitatem animae tuae, meum ultra non merebaris auxilium: attamen transiens per te vidi te conculcatam, sive commixtam in sanguine tuo, id est, ream mortalium criminum: et provocavi te, tribuens poenitentiam, dixique tibi: Licet sis in sanguine, tamen vive conversa; tantaque fuit in te omnium rerum abundantia, ut agri uberrimi haberes similitudinem, et benedictionem Iacob, qua benedixit ei pater suus, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus [Genes. XXVII, 27]; et intrares penetralia Domini, diceresque cum sponsa: Introduxit me rex in cubiculum suum [Cant. I, 3]; et ad mundum muliebrem pervenires, pro quo Septuaginta transtulerunt: et ingressa es in civitates civitatum; ut quomodo Canticum Canticorum, et saeculum dicitur saeculorum; ita civitates appellentur civitatum. |
22 | De quibus in Evangelio dicitur: Habeto potestatem super decem, sive super quinque civitates [Luc. XIX, 17, 18]: ut non solum civitas, sed metropolis civitas appelleris, secundum illud quod in Isaia legitur: Mater urbium fidelis Sion [Isa. I, 26, 27]. Porro quod interpretatus est Symmachus, et pervenisti ad ornatum mulierum, sive ut Theodotio, et ingressa es ad ornatum ornamentorum, pro quo nos secuti sensum Hebraicum diximus: et pervenisti ad mundum muliebrem, tempus pubertatis ostendit, quando puellae nubiles appellantur, et possunt maritorum amplexibus copulari. Denique sequitur: Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit. Honeste adolescentularum maturitas indicatur, quando intumescunt ubera sive eriguntur, et germinat pilus. |
23 | Cumque parata esset ad nuptias, et haberet pulchritudinem corporis, vestimentorum tegmina non habebat, nec Dei protegebatur auxilio. Si quis Christi non habet indumentum, nudus est. Si quis non est indutus visceribus misericordiae, bonitatis, humilitatis, pudicitiae, mansuetudinis, patientiae, iacet super faciem terrae: et pulchritudo eius confusione, et nuditate turpatur. |
24 | (Vers. 8.) Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam. Septuaginta: Et transivi per te, et vidi te, et ecce tempus tuum, tempus divertentium: et expandi alas meas super te, et operui ignominiam tuam. Quanta clementia! Non suffecerat semel vidisse eam conculcatam in sanguine, et ad poenitentiam provocasse: sed peccantem rursum invisit, et quia erat nuda, et confusionis plena, rursum venit et visitat, et ecce tempus eius, tempus amantium; sive iuxta Septuaginta divertentium, et sive iuxta interpretationem Aquilae secundam συναλλαγῆς, sponsalium videlicet, et temporis nuptiarum; iuxta primam vero eiusdem editionem et Theodotionis, μαστῶν, quod interpretatur uberum: pro quo Symmachus vertit ἀγαπῆς, quod dilectionem sonat. |
25 | Illud igitur tempus erat, quando possunt mulieres viris sociari, et sustinere coitum maritalem. Attamen misericors Deus expandit alas suas, et suscepit eos, et in humeris suis portavit eos, iuxta illud quod in Evangelio scriptum est: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti [Luc. XII, 34]? Sive amictum expandit pro alis: hoc enim interpretatur πτερύγιον, quo operta est et Ruth ad pedes dormiens Booz [Ruth. III]. Et in ora, id est, πτερυγίω vestimenti nostri, iubemur hyacinthinas fimbrias alligare. |
26 | Haec autem fecit ut operiret ignominiam Ierusalem: genitale feminarum sub hoc nomine corpus ostendens. Etenim iuxta Apostolum: Inhonesta corporis nostri maiore honore circumdamus [I Cor. XII, 13]. Unde et Psalmista canit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Ps. XXXI, 1]. Quae Cham quia non protexit in patre, aeterna maledictione signatur [Genes. IX]. Quod de Ierusalem diximus, referamus ad animam nostram, quae quamdiu in infantia constituta est, peccato caret. |
27 | Cum autem aetatis eius tempus advenerit, multi sunt amatores daemonum et haereticorum, perversorumque dogmatum, qui ad eam cupiunt declinare. Qui protectione Dei repelluntur; ut non satellites diaboli, sed ministros Salvatoris recipiat. Pro divertentium, dilectione, et uberum, in Hebraico habetur DODIM, quod secundum linguae eorum proprietatem, omnia quae supra versa sunt significat. |
28 | Potest tempus dilectionis, et uberum sive amatorum Dei, intelligi Abraham, et Isaac, et Iacob: quando eis pollicitus est Dominus post Aegyptiam servitutem, suum populum liberandum. |
29 | Et iuravi tibi; et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus. LXX: Et iuravi tibi, et ingressus sum in testamentum tecum, dicit Adonai Dominus. Quia expandi amictum meum, sive alas meas super te: et operui confusionem tuam: propterea iuravi tibi, et ingressus sum pactum, sive testamentum tecum: ut mihi potius quam caeteris, qui ad te volebant divertere, iungereris, iuxta illud, Iuravit Dominus et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec [Ps. CIX, 4] [Hebr. VI]. Omnis enim controversiae finis est iuramentum. |
30 | Et vivo ego, dicit Dominus: nisi malo poenitentiam peccatoris, quam mortem [Ezech. XVIII]. Tempore igitur nuptiarum, Israel iuramentum accipit Dei, pro omni dotali munere. Et quia David de se dixerat: Memento, Domine David, et omnis mansuetudinis eius [Ps. CXXXI, 1]: qui iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob; et ipse Dominus iurat ei, Scriptura dicente: Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum [Ps. CXXXI, 11]. |
31 | (Vers. 9.) Et facta es mihi, et lavi te aqua, et mundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. Quia expandi alas meas, et operui ignominiam tuam, et iuravi tibi, et ingressus sum pactum tecum; propterea mea es facta possessio: ut quae aliena eras, quando videbaris immunda, mea esse coeperis, quando pactum meum tecum iuramento firmavi. |
32 | Sive iuxta consuetudinem prophetarum: facta es mihi, ait, pro eo quod est, meo coniugio copulata es: et lavi te, inquit, aqua baptismi salutaris. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei [Ioan. III, 5]. Et alibi legimus: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni [Marc. I, 8]. De quo baptismate et Isaias loquitur, dicens: Lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion; et sanguinem mundabit de medio eorum, spiritu iudicii, et spiritu combustionis [Isa. IV, 4]. Cum autem laverit, et mundaverit sanguinem: sicut αἱμοῤῥοῦσαν, quae duodecim annis cruore manabat, fimbriae sanavit attactu [Marc. V]: non sufficit ei lavare aqua, et mundare sanguine, nisi oleo quoque unxerit: iuxta quod Samaritanus, qui interpretatur custos, seminecis vulnera primum olei infusione linivit, deinde vini austeritate compescuit [Luc. X]. Dominus autem noster alio unctus est oleo, quod non dolorem vulnerum mitigaret, sed laetitiam tribueret, dicente ad eum Spiritu sancto: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae consortibus tuis [Ps. XLIV, 8]. Habent et contrariae fortitudines simulati olei lenitatem, dulcia per haereticos pollicentes; quae vertuntur in amaritudinem, et quae detestatur propheta commemorans: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum [Ps. CXL, 5]. Sin autem ab unctione unctus, id est, Christus appellatur, vide quantum profecerit Ierusalem: ut et ipsa uncta oleo spirituali, Christi nomen acceperit; iuxta quod et in Psalmis de Abraham legimus: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. |
33 | (Vers. 10.) Et vestivi te discoloribus. LXX: Et indui te variis: Legis caeremoniis, quarum occupata studio, idola derelinqueres. Ista sunt varia vestimenta, quibus indutus est Ioseph: nec potuerunt eum fratres vendere, nisi prius eum tunicae varietate nudassent [Gen. XXXVII]. Et de sponsa dicitur in quadragesimo quarto psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate [Ps. XLIV, 10]. Hoc est vestimentum de quo et Apostolus loquitur: Induite novum hominem, qui renovatur in cognitionem iuxta imaginem Creatoris [Ephes. IV, 24]. Volumus scire quae sint varia vestimenta? Idem nos Apostolos doceat, Credentibus scribens: Induimini ergo visceribus misericordiae, bonitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae [Coloss. III, 12]. Quid hac varietate pulchrius? De qua et Iob loquebatur: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, aut varietatis disciplinam [Iob. XXXVIII, sec. LXX]? Et pontifex semel in anno, quando pro populo adolebat incensum, ingrediens in Sancta sanctorum, variis vestibus utebatur [Exod. XXXIX] [Hebr. IX]. Certe si divitiae varietatem vestium, et non sanctitas faceret diversitasque virtutum, Pharao et Nabuchodonosor haec vestimenta habuisse scriberentur, et non Ioseph, qui sub peregrino et pastorali patre, vestes discolores et regias habere non poterat. |
34 | Et calciavi te ianthino. LXX: Et calciavi te hyacintho [Al. Hyacinthino]. Aquila et Symmachus, ianthina; Septuaginta et Theodotio, hyacinthina transtulerunt. Pro quo in Hebraeo scriptum est THAS. Et quia pulchre ad Ierusalem sermo dirigitur, et sub persona feminae, omnis eius ornatus exprimitur, hyacinthina, sive ianthina calciamenta narrantur, quae virorum personae non conveniunt. Denique facturis pascha praecipitur, absque ulla coloris varietate, ut accinctis lumbis, et pedibus calciatis sint. |
35 | Ista sunt calciamenta de quibus et Apostolus scribit: calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Philo vir disertissimus Iudaeorum, hyacinthon in vestibus pontificis aeri comparat, per quem superna atque coelestia significari arbitratur. Nec prius Ierusalem calciatur hyacinthinis, nisi lavetur aqua. |
36 | Unde et Apostolorum, quibus prius praeceperat Dominus ut excuterent pedum suorum pulverem [Matth. X], lavantur a Salvatore pedes. Et sponsa dicit in Cantico Canticorum: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos [Cant. V, 3]? Et Moysen et Iesum divinus sermo testatur [Exod. III], ut solvant corrigiam calciamenti sui, quia locus in quo stent sanctus sit. |
37 | Cum autem loti fuerint pedes, et omni sorde purgati, calciantur hyacinthinis, sive ianthinis; quod utrumque aerii et κυανέου coloris est: ut rapiantur in occursum Domini in aerem, et ad coelestia regna festinent. |
38 | Et cinxi te bysso. Ierusalem non solum vestitur discoloribus, et calciatur hyacinthinis, sed et bysso accingitur, de qua tenuissima in veste pontificis fila texuntur. Et uxor in Proverbiis, quae viro suo duas texuit chlamydes, et praesentis saeculi et futuri, sibi de bysso, et purpura fecisse dicitur vestimenta [Prov. XXXI]. Hac bysso accinguntur renes, quoties pinguia libidinis incentiva tenuanda sunt, nihilque in eis crassi humoris [Al. crassae Veneris] relinquitur: et implemus praeceptum Apostoli dicentis: State ergo succincti lumbos vestros in veritate [Ephes. VI, 14]; quasi aliis verbis diceret, bysso. Et Dominus ad Apostolos loquitur: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris [Luc. XXII, 35]. Nisi enim astrinxerimus fluentia lumborum reumata, lucernas in manibus habere non possumus. |
39 | Unde et ad Iob loquitur Deus: Accinge sicut vir lumbos tuos [Iob. XXXVIII, 3]. Et comessuri agnum, calciati pedes, tenentes baculum, stantes in Evangelii veritate, et ad Christi sanguinem praeparati, lumbos accinctos habere dicuntur [Exod. XII]. Qua zona mortificante lumbos, Elias quoque et Ioannes Baptista accinguntur [IV Reg. I] [Marc. I]. De quibus et poenitens flebiliter ingemiscit, dicens: Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus [Ps. XXXVII, 8]. |
40 | Et indui te subtilibus. LXX: Et circumdedi te trichapto. Pro quo Aquila florido, sive palpabili: Symmachus, indumento: Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit MESSE. Cumque diligenter inquirerem, quid sibi vellet vocabulum trichapti, quod LXX transtulerunt; et a nullo Graecorum nec usum, nec etymologiam possem invenire sermonis: tandem didici a LXX esse compositum (rebus enim novis nova fingenda sunt nomina) quod tantae subtilitatis fuerit vestimentum, ut pilorum et capillorum tenuitatem habere credatur. |
41 | Unde et ego volens tenuitatem exprimere vestimenti, pro trichapto, subtilibus transtuli, quod tenui stamine atque subtegmine textum erat. Et congrue illis, de quibus increpans dixerat: Incrassatum est cor populi huius, et manducavit, et bibit Iacob, et saturatus est, et incrassatus, et calcitravit dilectus, et dereliquit Deum factorem suum [Deut. XXXII, 15], nunc tenuitas vestium condonatur. |
42 | Nam et in libro Sapientiae, qui a quibusdam Salomonis inscribitur, spiritus sapientiae unigenitus et multiplex, tenuis et mutabilis appellatur [Sap. VII]. Et manna de quo scriptum est. Panem angelorum manducavit homo [Ps. LXXVII, 25], tenuissimum in similitudinem pruinae, et sementis coriandri fuisse narratur [Exod. XVI]. Possumus iuxta interpretationem secundae editionis Aquilae, qui floridum interpretatus est, vestimentum, ubertatem terrae Iudaeae per metaphoram intelligere, vel divini cultus pulchritudinem. |
43 | (Vers. 11.) Et ornavi te ornamento. Generaliter ornamenta nunc ponit, de quibus in consequentibus per partes enumerat, armillas et torquem, inaures et coronam, et reliqua, quae ornamenta tribuit Ierusalem, et in Isaia dicitur, quod vitio suo universa perdiderit. Scriptum est enim: Pro eo quod elevatae sunt, hoc est, superbierunt filiae Ierusalem, et ambulaverunt excelsa cervice [Isa. III, 16, 17], et reliqua: pro zona, accinctae sunt funibus, et pro ornatu capitis, calvitio deturpatae, et pro pulchris et mollibus indumentis, cilicii asperitate circumdatae. |
44 | Et dedi armillas in manibus tuis. LXX: Et circumdedi armillis manus tuas. Quando nobis bona opera dederit Deus, circumdat armillas manibus nostris. Unde et in manibus prophetarum assimilatum esse se dicit (Osee XIII), et crebro in manu Aggaei sive Ieremiae et reliquorum factum sermonem legimus [Agg. I]. In Iob quoque draconis labium perforatur armilla, omnesque eius venenati sibili, qui in perversis intelliguntur dogmatibus, bonorum operum circulo perforantur (Iob XL). |
45 | Et torquem circa collum tuum. Pro torque, quam nos iuxta Aquilae secundam editionem et Symmachum interpretati sumus, Septuaginta et Theodotio κάθεμα transtulerunt, quod non solum hic, sed et in Isaia scriptum est: Auferet Dominus gloriam vestimenti earum, et murenulas, et corymbos, et circulos, et κάθεμα [Isa. III, 18]. Puto autem κάθεμα ab eis dictum, ex variis gemmis in pectus mulierum monile descendens, qui et ipse ornatus pulcherrimus mulierum est. |
46 | (Vers. 12.) Et dedi inaurem super os, sive, nares tuas. Verbum Hebraicum NEZEM, excepto Symmacho, qui interpretatus est ἐπιῤῥίνιον, omnes inaurem transtulerunt: non quo inaures ponantur in naribus quae ex eo quod de auribus pendeant inaures vocantur: sed quo circulos in similitudinem factus inaurium, eodem vocabulo nuncupetur, et usque hodie inter caetera ornamenta mulierum, solent aurei circuli in os ex fronte pendere, et imminere naribos. Quos tunc accipimus iuxta mysticos intellectus, quando cum Apostolo possumus dicere. |
47 | Christi bonus odor sumus in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in vitam [II Cor. II, 15]. Quando vivimus et de nobis dici potest, Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos viventes [Psal. CXIII, 17], tunc odoratur Deus odorem sacrificii nostri bonae fragrantiae, et aureum circulum sensuum ac dogmatum divinorum habemus in naribus. |
48 | Quando vero mortui sumus, et versamur in coeno atque in sordibus turpitudinum, habemus illam inaurem in naribus, de qua scripsit Salomon: Sicut inauris aurea in naribus porcae: sic mulieri male moratae pulchritudo [Prov. XVI, 22]. |
49 | Et circulos in auribus tuis. LXX: Et rotulas super aures tuas. Qui claudit aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, et sepit eas spinis, ne particeps fiat invidis, et detractoribus, de quibus scriptum est: Cum detractoribus ne commiscearis, quoniam repente veniet interitus eorum, et ruinam utriusque quis novit [Prov. XXIV, 21, 22]? tam videlicet eius qui detrahit, quam illius qui libenter auscultat: iste circulos habet, et rotulas in auribus, non rotas quae sequuntur Cherubim (illud enim angelicarum fortitudinum est), sed rotulas diminutive, quae humanae conveniunt fragilitati. |
50 | Quamobrem et ad Deum dicitur: Vox tonitrui tui in rota [Psal. LXXVI, 19]. In his enim qui terrena pertranseunt, et vix modicis vestigiis contingunt terram, de quibus scriptum est: Lapides sancti volvuntur super terram [Zach. IX, 16], vox tonitrui Domini, et excelsorum dogmatum personat. Qui autem erroribus ducuntur humanis, et non habent solida vestigia, sed circumferuntur omni vento doctrinae [Ephes. II], et eiecti de paradiso firmitatis, habitant in regione Naid, quae interpretatur fluctuatio, merentur linguae mendacis ferre sententiam, quae inflammat rotam nativitatis nostrae [Genes. IV]. |
51 | Et coronam decoris in capite tuo. LXX: Et coronam gloriationis super caput tuum. Decorem iuxta Symmachum ob sensus elegantiam interpretati sumus. Alioquin et in Hebraeo THOPHERTH, et in reliquis translatoribus καύχησις, gloriatin dicitur. Ornamenta caetera, membrorum sunt singulorum. Capitis ornatus, totius corporis dignitas est. |
52 | Coronam autem vocat diadema feminarum, quo capillorum stringitur et ornatur ambitio. Volumus scire quae sit corona decoris in capite Ierusalem, revolvamus Exodum, in quo scriptum est: Et fecit laminam auream, et scripsit in ea litteras deformatas sigillo sanctificationis Domini, et posuit super caput Aaron [Exod. XXXIX, 29]. Signum Dominicae sanctificationis, nomen est omnipotentis Dei, quod quatuor litteris Hebraicis scribitur, et apud eos vocatur ineffabile, dum nomen eius non potest dici. |
53 | Cuius maiestatem etiam gentilitas non ignorat, et Atheniensium testatur ara, Ignoto Deo. Unde et Apostolus: Quem vos, inquit, ignotum colitis, hunc nos annuntiamus vobis [Act. XVII, 23]. Istam puto coronam esse, de qua et Psalmista dicit: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Ps. IV, 7]. Et Apostolus loquebatur: Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi iustus iudex [II Tim. IV, 7, 8]. Et in alio loco ad Credentes: Gaudium meum, et corona mea [Phil. IV, 1]. Gloria enim patrum, filii. Et in Salomone scribitur: Corona gloriae senectus [Prov. XII, 6]; eorum videlicet qui destruxerunt ea quae parvulorum sunt, et post aetatem perfecti viri, venerunt ad senectutem, et ad patrum nomina, quibus scribit Ioannes post pueros [I Ioan. II], et iuvenes qui possunt dicere: Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus: quando autem factus sum vir, destruxi ea quae parvuli sunt [I Cor. XIII, 11]. |
54 | (Vers. 13.) Et ornata es auro et argento. Crebro diximus aurum ad mentem, argentum ad eloquium pertinere. Tribuatque nobis Dominus, ut divinum sensum accipere mereamur atque sapientiam, et id quod mente concipimus, eloquii venustate proferre, et nequaquam ex his facere idolum sicut faciunt haeretici, de quibus scriptum est: Dedi eis argentum et aurum; ipsi vero ex argento, et auro fecerunt Baal (Osee II, 8). Et hoc magis, iuxta intelligentiam spiritualem, ornatui aptum est feminarum. |
55 | Alioquin argenti vilior materia, rusticarum et pauperum ancillarumque ornatus est, qui non convenit Ierusalem, quae in reginam dicitur profecisse. |
56 | Et vestita es bysso, et polymito, et multicoloribus, LXX: Et amictus tui byssini, et trichapta, et versicoloria. Verbum Hebraicum MESI, et hic Theodotio ipsum ut supra posuit, Aquila ἄνθιμον, Symmachus polymitum. Nos autem quod supra subtile, hic iuxta Symmachum, polymitum diximus; LXX τρίχαπτα transtulerunt, servantes interpretationem praeteritam: ut ad similitudinem capillorum tenuia vestimenta monstrarent. |
57 | Omnis autem ornatus describitur feminarum, ut lavetur, ut mundetur, ut ungatur oleo, et discoloribus vestiatur, calcietur hyacintho, accingatur bysso, induatur trichaptis, sive subtilibus, accipiat armillas, et torquem auream, circulos in ora pendentes, et rotulas in auribus, diadema in capite, auro argentoque decoretur: quamquam argenti vilior sit materia, et post omnia inferatur: Vestita es bysso, et polymito, et versicoloribus; sive, ut Septuaginta transtulerunt, amictu et palliis, hoc enim περιβόλαια significant, ut non solum cultu corporis esset ornata, et omnia haberet monilia feminarum, sed strati quoque eius, et lectuli sollicita esset diligentia maritalis, ut postquam ista complesset, veniret ad ciborum delicias, et ne in his quidem aliquid ei deesse pateretur. |
58 | Quae omnia iuxta superiorem explanationem aptabimus intelligentiae spirituali: ut byssinis operiatur atque subtilibus, ne delicata coniugis membra gravi palliorum onere praegraventur, sed et usum pariter exhibeant, et decorem. |
59 | Similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis. Post vestitum, ciborum curam gerit, ut comedat Ierusalem similam et mel et oleum, vel per partes, ut plerique aestimant, vel commixtione trium, dulciorem panem, qui panis de coelo descendit [Ioan. VI]; ac sub tribus nominibus, ut nonnulli putant, sacramentum indicat Trinitatis: non quo alia atque alia substantia sit; sed quo diversis, similae et mellis, et olei nominibus, Patris et Filii et Spiritus sancti una dulcedo monstretur. Et hoc animadvertendum, quod in multis sacrificiis offeratur simila, medulla frumenti atque purissima, de qua scriptum est: Et de adipe frumenti saturavit eos [Ps. LXXX, 17]: non de hordeo, nec defarina, quae tunc solum offertur, quando maritus zelotypiae spiritu commovetur. |
60 | In Iudicum volumine Debboram legimus [Iudic. IV], quae interpretatur apis, cuius prophetia [Al. prophetiae] mella dulcissima sunt, et refertur ad Spiritum sanctum, qui apud Hebraeos appellatur genere feminino RUA. In Evangelio quoque Hebraeorum, quod lectitant Nazaraei , Salvator inducitur loquens: Modo me arripuit mater mea, Spiritus sanctus. Porro simila, quae de frumento conficitur, refertur ad Dominum, qui de semetipso ait. |
61 | Nisi granum tritici ceciderit, et in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet. Sin autem mortuum fuerit, multum fructum affert [Ioan. XII, 24]. Oleum vero, quod lassorum membra sustentat et reficit, et est luminis nutrimentum, et quo in tabernaculo Dei iuge lucernae lumen accenditur, Patri dicitur convenire. Quae omnia unam credentibus tribuunt gratiam, dicente Apostolo: Divisiones sunt gratiarum, unus autem spiritus, et divisiones ministeriorum, unus autem Dominus, et divisiones operationum, unus autem et idem Deus [I Cor. XII, 4, 5]. Qui talem comederit cibum, et hoc dulcissimo, et suavissimo pane oleique splendore fulgente pastus fuerit ac nutritus, vertetur in decorem, et fiet pulcherrimus: non semel, sed repetito, nimis, nimis. Duplicatum enim adverbium pondus facit orationis: quo ad pulchritudinis magnitudinem addi ultra nihil possit. |
62 | Et profecisti in regnum. Hoc in Septuaginta non habetur, qui forsitan Alexandriae in Graecum sermonem Scripturas ex Hebraica veritate vertentes, timuerunt hoc edere, ne regem Aegypti viderentur offendere, dum a Deo Ierusalem debitum regnum esse commemorarent: quamquam eruditi solos quinque libros Moysi ab eis interpretatos probent (Hier. in [Ezech. 2,5,6]. Post ornatum ergo multiplicem, post coronam, post auri et argenti abundantiam, post indumenta palliaque pulcherrima, post decorem incredibilem proficit in reginam, quia civitas est magni regis, de quo scriptum est: Deus iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis [Ps. XVII, 1]. Et in Apocalypsi Ioannis Ierusalem quasi sponsa ornata atque composita describitur viro suo [Apoc. XXI]. In Psalmis quoque de eadem dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate [Ps. XLIV, 10]. Omne autem quod dicimus de Ierusalem, ne in singulis haereamus, et librorum magnitudo taedium legentibus faciat, referamos ad Ecclesiam. |
63 | Si enim Ierusalem, iuxta Apostolum [Galat. IV], mater nostra est; mater autem nostra Ecclesia est: consequenter Ierusalem Ecclesia est, mater primitivorum qui descripti sunt in coelis. |
64 | (Vers. 14.) Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posui super te, dicit Dominus Deus. LXX: Et exivit nomen tuum in gentes in specie tua: quia completum erat in pulchritudine quam posui super te, dicit Dominus Deus. Hunc locum manifestius interpretatus est Symmachus: Et egressum est nomen tuum in gentes, quod perfectum erat propter dignitatem meam, quam posueram super te, dicit Dominus Deus. Et est sensus: Meis beneficiis meaque incredibili largitate ad reginae vocabulum pervenisti, ita ut de te omnium gentium sermo loqueretur, et esses non tuis meritis atque virtutibus, sed mea liberalitate perfecta. |
65 | Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam [Ps. CXXVI, 1, 2]. Qui plantat enim et qui rigat, nihil est, nisi Dominus dederit incrementum [I Cor. III]; quia non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei [Rom. IX, 16]: ut postquam omnia fecerimus, dicamus: Servi inutiles sumus: quae debuimus facere, fecimus [Luc. XVII, 10]. Non quo ex beneficientia Dei, liberum homini tollatur arbitrium, sed quo ipsa libertas Dominum habere debeat adiutorem. |
66 | (Vers. 15.) Et habens fiduciam in pulchritudine tua: fornicata es in nomine tuo, et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut eius fieres. Grande discrimen, non in Dei clementia, sed in suo decore confidere. Quantoque quis sublimior fuerit, debet timere ne corruat, et fornicetur in nomine suo. Adversariae siquidem potestates solitos contemnunt cibos, et peregrina alimenta desiderant. |
67 | Unde de diabolo dicitur: Escae eius electae [Abac. I, 16]. Non vult quemlibet decipere. Saul regem qui electus a Domino est, et Iudam apostolum supplantare festinat. Non ergo confidamus in propria pulchritudine, nec Dei liberalitatem, nostram putemus esse virtutem; sed potius audiamus: Ne glorieris in crastinum: nescis enim quid ventura pariat dies [Prov. XXVII, 1]. Et in alio loco: Fratres, si praeventus fuerit homo in aliquo peccato, vos qui spirituales estis, perficite huiuscemodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne forte et tu tenteris [Galat. VI, 1]. Neque exponamus, sive effundamus, fornicationem nostram omni transeunti, ut non Dei, in quem credimus, sed eius fiamus a quo polluimur. |
68 | Qui cuncta recipit vitia, et diversorum peccatorum spiritum transeuntem suo suscipit gremio, et divaricat pedes suos omni transeunti, iste effundit fornicationem suam, et eius incipit sustinere dominatum, cuius hospes exstiterit. |
69 | (Vers 16.) Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis, sicut non est factum, neque futurum est. LXX: Et tulisti de vestibus tuis, et fecisti tibi idola consuta, et fornicata es super eis, et non ingredieris, neque fiet. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Cumque tulisses de vestibus tuis, fecisti tibi excelsa multicoloria, et fornicata es in eis, non facta neque futura. Pro consutis et versicoloribus et excelsis, sive idolis, Aquila et Theodotio ἐμβολίσματα transtulerunt, quod significat diversos pannos hinc inde consutos, et instar emplastri factum idolum, quasi πολύῤῥαφον vestimentum. Vestivi, inquit, te versicoloribus, et induta es bysso, et polymito, et multarum varietate formarum. |
70 | Tu autem vestimenta tua quibus mea largitate donata es, tulisti: et fecisti tibi idola, vel excelsa, quae Hebraice dicuntur BAMOTH, quod numquam ante factum est, neque fiet; ut quae acceperis ad ornatum, transtuleris ad iniuriam donatoris. Quod super Ierusalem iuxta litteram intelligi potest, ut omnia praecepta Legis, et divitias ac rerum omnium abundantiam idolis deputaverit, quod gens alia non fecerit, nec factura sit. |
71 | Omnes enim nationes quae a principio idolis servierunt, non tanti criminis reae sunt. Nostra autem Ierusalem, quae interpretatur, visio pacis, ab haereticis scinditur, quando unum et alterum testimonium Scripturarum de propriis carpentes locis, conantur assuere his, quibus non queunt coaptare. Ad quos et supra dictum in hoc eodem propheta legimus: Vae his qui consuunt cervicalia sub omni cubito manus, et faciunt operimenta super caput universae aetatis [Ezech. XIII, 18]: quod Dominus fieri prohibens, loquitur in Evangelio: Nemo assumit commissuram panni rudis in veteri vestimento. Alioquin tollit de plenitudine eius, et peior scissura fiet: nec mittunt vinum novum in utres veteres [Matth. IX, 16, 17]. Tales sunt Nazaraei, qui veteris Legis observantiam, Evangelicae gratiae aptare conantur. Et omnes haeretici, qui testimonium in suo loco alteri sensui congruens, alteri nituntur assuere: cum Dominica tunica desuper texta per totum, scindi omnino non possit, sed texta Spiritu sancto nullam recipiat scissionem. |
72 | Quod autem dicitur iuxta LXX, et non intrabis neque erit, hoc significat: cum tibi idola feceris perversorum dogmatum, quae arbitraris excelsa: et fornicata sis super eis, credens in his quae ipsa finxisti, templum Dei intrare non poteris. Et simulacra tua substantiam non habebunt, neque erunt in perpetuum, dicente Apostolo: Scimus enim quia nihil est idolum in mundo [I Cor. VIII, 4]. |
73 | (Vers. 17.) Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo quod [Vulg. quae] dedi tibi; et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. Iuxta litteram Dominus Lege praecepit, ut fierent thuribula, phialae, candelabrum, arca Testamenti, cunctaque vel aurea vel deaurata, et alia ex argento, quae omnia conflavit Ierusalem et vertit in idola Belis, sive Baalis, Chamos et Astaroth, et Melchom. Iuxta intelligentiam spiritualem, et de auro et argento sanctarum Scripturarum idola facimus, quando gratiam sensus et eloquentiae haeretica pravitate corrumpimus, et ponimus in coelo os nostrum, et lingua nostra pertransit in terram. |
74 | Masculinae autem dicuntur imagines in quibus omnis haeresis fornicatur, ex eo quod unusquisque se putat robustissima colere, et habere quae finxit, nec ulla posse oppugnatione subverti. Hae sunt imagines quas de nostro corde confinximus, et quae in coelesti Ierusalem destruendae sunt, de quibus Propheta pronuntiat: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum dissipabis [Ps. LXXII, 20]. Quicumque enim homo est, et Dei nomen amisit, dicitur de eo: Verumtamen in imagine perambulat homo, verumtamen frustra conturbatur [Ps. XXXVIII, 7]. Nos autem unum habemus virum, et unam veneramur imaginem, quae est imago invisibilis et omnipotentis Dei. |
75 | (Vers. 18.) Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas: subauditur imagines masculinas: ut omnem cultum quem acceperat ad utendum, verteret in blasphemiam. Hoc autem facimus, quoties prudentia, temperantia, fortitudine, iustitia, cunctisque virtutibus haereticam circumdamus pravitatem, sub occasione earum, simplices quosque decipimus; ut videntes mella virtutum, vitiorum venena non caveant. |
76 | Et oleum meum, et thymiama meum, posuisti coram eis. Et panem meum (sive ut LXX transtulerunt, panes meos) quem dedi tibi; similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti ea in conspectu eorum in odorem suavitatis. Oleum de quo supra diximus, et thymiama, sive incensum, de quo Psalmista proclamat: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo [Ps. CXL, 2]; et panes propositionis, quos Deo iubemur offerre: similam quoque, sensum purissimum Scripturarum, et mel, quod gustavit Ionathan, et aperti sunt oculi eius et confortatus est [I Reg. XIV], posuit misera Ierusalem in conspectu idolorum, sive coram imaginibus masculinis, ut essent his in odorem suavitatis, quae natura sua dulcia sunt atque suavissima: sed dum offeruntur idolis falsisque doctrinis, vertuntur in amaritudinem. |