Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 4, Caput XV
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum? Numquid tolletur de illa lignum, ut fiat opus: aut fabricabitur de ea paxillus, ut pendeat ex eo [Al. ea] quodcumque vas? ecce igni datum est in escam: utramque partem eius consumpsit ignis: et medietas eius redacta est in favillam. Numquid utile erit ad opus? Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum ignis illud devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis? Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum: sic tradam [Al. tradidi] habitatores Ierusalem; et ponam faciem meam in eos. De igne egredientur: et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, et dedero terram inviam, et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint, dicit Dominus Deus. Pro eo quod nos interpretati sumus: utramque partem eius comsumpsit ignis, et medietas eius redacta est in favillam, Septuaginta transtulerunt: Annuam purgationem eius consumit ignis, et dimittit in finem. Rursum ubi nos diximus: Cum posuero faciem meam in eos, illi verterunt, cum obfirmavero. Praevaricationem quoque delictum interpretati sunt. |
2 | Variis autem similitudinibus, quas Graeci parabolas vocant, praenuntiatur subversio urbis Ierusalem. Et quomodo supra [Ezech. IV] in sartagine, in qua carnes populi frigebantur, et in latere in quo munimenta, et aggeres arietum ac vinearum machinae pingebantur, eiusdem urbis obsessio famesque descripta est, et postea in hoc eodem lecturi sumus: in Ieremia quoque scriptum est [Ierem. I, 13], Ollam quae a facie Aquilonis accenditur, significare urbem Ierusalem; saltusque Nageb, et Theman, et Darom, succisus, hoc ipsum praenuntiat: sic in praesenti loco eadem Ierusalem vineae et viti fructiferae comparatur. |
3 | De qua in alio loco scriptum est: Ego te plantavi vineam frugiferam, omnem veram: quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? [Ierem. II, 21.] Et in Isaia: Plantavi, inquit, vineam sorec [Isai. V, 2], quod electam et pulchram sonat. |
4 | Et in Psalmis legimus: Vineam ex Aegypto transtulisti: eiecisti gentes, et plantasti eam: Dux itineris fuisti in conspectu eius [Psal. LXXIX, 9]. Et manifestius discimus, Scriptura dicente: Vinea autem Domini sabaoth domus est Israel [Isai. V, 7]. Haec vinea quamdiu affert fructus, in omnibus lignis saltuum nihil ea pretiosius est; sin autem uvas habere desierit, in nullo utilis erit: nisi ut cum radice, et propaginibus suis tradatur incendio. |
5 | Caetera ligna silvarum (ut de pomiferis arboribus taceam, quarum et Scriptura modo nullam facit mentionem) cum poma non habeant, succisa plurimam praebent utilitatem, et in omnem agriculturam, et in usum armorum proficiunt: dum attenuantur in scuta, raduntur in hastilia, cludunt foribus, continent armariis, risco, loculis; omnemque domus tribuunt supellectilem. Vitis autem si semel uvas afferre cessaverit, intantum inutilis est, ut ne paxillus quidem ex ea possit fieri, de quo aliquid pendeat. |
6 | Cumque malleolos excideris, utramque partem eorum primum ignis arripit, deinde flamma consumit: tantumque nihil prodest cum redacta fuerit in favillam, ut etiam cum integra sit, absque frugibus nullam praebeat utilitatem. Ambiguitas autem verbi Hebraici SENE quod tribus litteris scribitur, SIN et NUN et IOD ; si legatur SENE, duo significat; si SANE, annos. Unde factum est, ut pro duabus summitatibus eius, quod nos interpretati sumus utramque partem eius; Septuaginta interpretarentur, annuam purgationem eius: cum Aquila dixerit, duo novissima eius; Symmachus et Theodotio, duas summitates eius. Et est ordo: Sicut vitis infructuosa incendio traditur in nullam utilitatem: sic et Ierusalem, immo habitatores eius tradentur ardoribus, ut egrediantur de igne, et ignis consumat eos, id est, etiamsi de urbe evaserint, foris hostili gladio consumentur; et qui remanserint, ipso miseriarum pressi pondere, me esse Dominum recognoscent: cum posuero sive obfirmavero faciem meam super eos, et dedero illos in aeternam solitudinem. Non enim peccatores sicut caeterae gentes, sed praevaricatores exstiterunt. |
7 | Aliud est enim negligere quod ignores: aliud contemnere quod colueris. Possumus vineam et Ierusalem iuxta intelligentiam spiritualem, intelligere credentium multitudinem. Quae si negligens fuerit, et culturam pristinae religionis amiserit, nec attulerit fruges virtutum, nec vinum fecerit, quod laetificat cor hominis, aeternis tradetur ardoribus, et in nihilum reputabitur. Servus enim, qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis [Luc. XII, 47]. Tale quid et Dominus loquitur in Evangelio secundum Ioannem: Ego sum vitis vera; et Pater meus agricola. |
8 | Omnis palmes, qui manet in me, et non facit fructum, tollet illum Pater. Et omnis qui affert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat [Ioan. XV, 2, 2]. Si autem Salvator vitis est, et nos palmites, et Deus [Al. dicitur] Pater agricola, quamdiu Dei praecepta servamus, semper excolimur, et cultura nostra purgatio est: Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis Dei [Rom. IX, 16]. Quod si afferentes fructum, purgamur a Patre, ut fructus ampliores afferamus, ostenditur omnem nostrum conatum, adiutorio Dei, pervenire ad finem, et fructum facere plenitudinis. Qui autem palmes fruges non fecerit, tolletur a Patre. |
9 | Et cum sublatus fuerit, quid de eo Pater faciat, Scriptura non dicit: nisi forte separatio a Christi corpore, poena perpetua est, et interitus. Quod in vinea et vite intelleximus, sub alia figura Salvator docet in Evangelio: Bonum est sal: si autem sal infatuatum fuerit, ad nihil est utile, nisi ut foris proiiciatur, et ab hominibus conculcetur [Marc. IX, 49]. Et oculus qui totum corpus illuminat, si fuerit excaecatus, audit a Domino: Si lumen quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae [Al. quotae] erunt [Matth. VI, 23, 13]? Comparatione quippe praevaricatoris, et eius qui contessum prius negaverit Deum, levior poena est eorum, qui numquam Dei habuere notitiam. |
10 | Ligna autem saltuum, sive silvarum, secundum varietatem credentium, habent in magna domo aliquam utilitatem; in qua non solum vasa aurea, et argentea sunt, sed lignea et fictilia; alia in honorem, alia in contumeliam [II Tim. II]. |