monumenta.ch > Hieronymus > 14
Hieronymus, in Ezechielem, , XIII <<<     >>> XV

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 4, Caput XIV

1 (Vers. 1 seqq.) Et venerunt ad me viri [Rescribendum videtur cum Victor. seniorum, ad Hebraeum , et Graecum ἄνδρες ἀπὸ τῶν πρεσβυτέρων; quibus et Vulgata Hieronymi versio, ipsiusque historiae veritas concinnunt.] seniores Israel, et sederunt coram me. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis: et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis? Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit ei [Vulg. tacet ei] contra faciem suam: et venerit ad prophetam interrogans [Econtrario est in Vulgata, interrogans per eum me. Nihil vero immutamus, cum nihil in Hebraeo sit, quod verbis istis respondeat hoc loco, sed semel infra vers. 7.] eum per me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum: ut capiatur domus Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis.
2 Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. Quia homo homo de domo Israel, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit [Has duas postremas voces, In Israel, Victor. delet, propterea quod nec in Hebraica nec Graeca, Latinave editt. reperiantur, eisque Brixiae mss. codd. careant. Habent vero quibus nos utimur mss.] in Israel a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam: et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me.
3 Et ponam faciem meam super hominem illum; et faciam eum in exemplum et in proverbium; et disperdam eum de medio populi mei: et scietis quia ego Dominus. Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum: ego Dominus decepi prophetam illum: et extendam manum meam super eum; et delebo eum de medio populi mei Israel.
4 Et portabunt iniquitatem suam: iuxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit: ut non erret [Vulg. addit ultra] domus Israel a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis; sed sit mihi in populum: et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum. LXX: Et venerunt ad me viri de senioribus Israel, et sederunt ante faciem meam.
5 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, viri isti posuerunt cogitationes suas in cordibus suis: et tormentum iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam: si respondens respondebo eis? Propterea loqueris eis: et dic ad eos: Haec dicit Adonai Dominus: Homo homo de domo Israel qui posuerit cogitationes suas in corde suo, et tormentum iniquitatis suae posuerit ante faciem suam: et venerit ad prophetam, ut interroget eum in me: ego Dominus respondebo ei in his quibus tenetur mens eius: ut averteret domum Israel secundum corda eorum quae abalienata sunt a me in cogitationibus eorum.
6 Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini, et recedite ab inventionibus vestris: et ab omnibus impietatibus vestris, et convertite facies vestras ad me: Quia homo homo de domo Israel, et de advenis qui peregrinantur in terra Israel: qui abalienatus fuerit a me, et posuerit cogitationes suas in corde suo: et tormentum iniquitatis suae posuerit ante faciem suam; et venerit ad prophetam ut interroget eum in me: ego Dominus respondebo ei in eo quo tenetur, et obfirmabo faciem meam super hominem illum: et ponam eum in desertum, et in exterminium: et auferam eum de medio populi mei: et cognoscetis quia ego Dominus.
7 Et propheta si erraverit, et locutus fuerit verbum: ego Dominus errare feci prophetam illum. Et extendam manum meam super eum, et exterminabo illum de medio populi mei Israel. Et accipient iniquitatem suam secundum iniquitatem interrogantis, et iniquitas similiter prophetae erit, ut nequaquam erret domus Israel a me, et non polluantur adhuc in cunctis delictis suis.
8 Et erunt mihi in populum: et ego ero eis in Deum, dicit Adonai Dominus. Postquam locutus est ad prophetas qui prophetabant in corde suo, et linebant parietem absque temperamento; et ad prophetissas quae consuebant cervicalia, et ponebant sub omni cubito manus, faciebantque velamina, et operiebant capita universae aetatis (per quae perversorum dogmatum doctrina monstratur), venerunt ad prophetam, non omnes senes, ne cuncti viderentur errare; sed quidam seniorum Israel, et sederunt coram propheta: quam ob causam venissent interim silentio differentes; statimque Dei sermo factus est ad prophetam, indicans cur adessent. Neque enim naturae hominis est quamvis sancti, cordis arcana cognoscere.
9 Unde de solo dicitur Salvatore: Videns autem Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris [Matth. IX]? Et est sensus: Fili hominis, isti viri qui coram te sedent, posuerunt immunditias suas in cordibus suis, sive cogitationes; et, iuxta Symmachum et Theodotionem, idola et scandalum, id est, ruinam atque tormentum iniquitatis suae, posuerunt contra faciem suam, et sic ad sciscitandum Domini venere sermonem.
10 Numquid huiuscemodi hominibus debeo respondere, qui cum cogitationibus pristinis ad me veniunt: ne hoc quidem tempore impietatis suae scelera relinquentes, sed credentes idolis, et divinationibus fraudulentis; et habentes ruinam iniquitatis contra faciem suam atque tormentum, dum meliora desperant, et parati sunt ad supplicium, et sic mea per te cupiunt verba cognoscere? Quia igitur perverso ad te corde venerunt, responde eis non ex persona tua, ne levis sit auctoritas respondentis; sed ex meo imperio, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Est autem totius loci, ut latam explanationem brevi sermone comprehendam, ista sententia: Homo homo non aliarum gentium, quarum error potest habere veniam, sed domus Israel, qui cum pristinis vitiis, de quibus supra diximus, ad prophetam venerit sciscitandum, ego respondebo ei iuxta cor, et immunditias suas, ut iuxta quod vult et credit, ita et audiat. Non enim meretur correctionem, qui non discendi, sed tentandi animo interrogat.
11 Recesserunt enim a me, et idola sunt secuti. Brevisque ista est comminatio, ut recedant ab idolis cogitationibusque perversis, et convertantur ad me, priora [Al. propria] scelera relinquentes. Non enim meretur audire veritatem, qui fraudulenter interrogat; sed suo corde capiendus est: secundum quod Scribae et Pharisaei interrogantes Dominum, immo tentantes, audiunt: Quid me tentatis? Et rursum: Nec ego dicam vobis, in qua virtute haec faciam [Matth. XXI, 27]. Qui autem homo talis est, et sic interrogat, ponit Deus faciem suam super illum, sive confirmat; ut austeritate vultus, frontis duritia molliatur, et sit in exemplum, et in proverbium, sive in solitudinem, et in interitum, ut illo perdito de populo Dei, cognoscant caeteri quod ipse sit Dominus qui cordis arcana cognoscit, et perversitatem mentis intelligit; nec considerat verba loquentium, sed corda.
12 Quodque sequitur, et videtur facere quaestionem: Propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, non putemus de vero propheta dici, sed de pseudopropheta, qui συνωνυμῶς propheta appellatur. Et de illo Scripturarum loco solvi potest, quando Achab rex Israel vadens ad praelium, non vult audire Michaeam prophetam, sed pseudoprophetarum consiliis acquiescit [III Reg. XII]. Dicitque Michaeas, quod viderit Dominum sedentem in solio, et erroris spiritum ultro se obtulisse ad decipiendum regem.
13 Diabolus quoque in volumine Iob circuiens terram, stare dicitur in conspectu Dei, et in substantiam primo Iob, deinde in corpus eius accipere a Domino potestatem [Iob. I ] [et II]. Sed et Balaam hariolus a Domino mittitur, ut decipiat Balac filium Beor [Num. XXII]. Hoc autem totum dicitur, ne pseudoprophetarum fortitudini reputetur, quod decipitur populus, et magis vult audire mendacium, quam veritati aurem accommodare: sed quod Dei irae sit, ut perversus populus et incredulus, magis pseudoprophetas audiat quam prophetas. Denique extendit manum suam super eum, subauditur, prophetam, et deletur de medio populi eius, ut portet iniquitatem suam, quia similis erroris, et poena consimilis sit: ut tam ille qui interrogat, quam ille qui interrogatur, portent iniquitatem suam, et ne quaquam domus Israel eorum qui Dei verba audire voluerint, perversis vaticinationibus illudatur; sed sit populus Dei, et ipse Dominum habere mereatur. In eo quod dixit: Ego Dominus decepi illum, Salomonis verba consentiunt, qui de Deo disputans, ait: Et illusoribus illudet [Prov. III, 34]: illudque testimonium: Si ambulaverint ad me perversi; et ego ambulabo contra eos in furore perverso [Levit. XXVI, 27, 28]. Quodque secundo dicitur, homo homo filiorum Israel, et advenarum qui iuncti sunt eis, duplicem in nobis iuxta Apostolum ostendit hominem, exteriorem et interiorem [I Cor. XV]. Multi enim habentes hominis faciem corporalem, diversarum bestiarum assumunt imagines, quas dissipari propheta cupiens, deprecatur: Domine, in civitate tua imaginem eorum dissipabis [Psalm. LXXII, 20]. Illi de quibus scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 21], non sunt homines homines, sed homines sunt iumenta.
14 Rursum qui in Evangelio audiunt, Serpentes genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira [Matth. XXIII, 33]? non sunt homines homines, sed homines [Inepte erat, atque serpentes, tametsi eam copulam Brixianorum codicum ope Victor. antea sustulerat. Caeterum pene ad verbum ex Origenis Homil. in Ezech. III, ex his quas ipse Hieron. Latine vertit, nosque huic tomo annectimus, sumpta sunt, quae de duplici homine hic edisseruntur. Omnes, inquit ille, homines nati sumus homines, sed non omnes homines homines sumus; id quod in Levitico scriptum est: Homo, homo filiorum Israel, etc.] serpentes. Et de quibus scriptum est: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos [Matth. VIII, 20]: ac de Herode: Dicite vulpi huic [Luc. XIII, 32], non sunt homines, sed homines vulpes.
15 Qui vero utrumque hominis vocabulum possident, si erraverint, ideo per supplicia corriguntur, ut intelligant quod ipse sit Dominus. Nec non quod iuxta LXX posuimus: Homo, qui abalienatus fuerit a me, et posuerit cogitationes suas in corde suo, et tormentum, sive, supplicium iniquitatis suae ante faciem suam, illi testimonio convenit quod in Isaia scriptum est: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis [Isai. L, 11]. Unusquisque enim ipse sibi flammarum succendit ardores, paratque supplicia, dum non vult poenitudine errata corrigere, sed permanet in erroribus, qui flammarum meretur incendium.
16 (Vers. 12, 13 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis: terra cum peccaverit mihi ut praevaricetur praevaricans, extendam manum [Al. addit meam] super eam, et conteram virgam panis eius, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et [Minori numero, ex Hebraeo Vulgataque edit., iumentum, Victor. hic atque infra substituit.] iumenta. Et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe et Daniel et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
17 Quod si et bestias pessimas induxero super terram, ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias, tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus [Vulg. addit Deus], quia nec filios nec filias liberabunt: sed ipsi soli liberabuntur; terra autem desolabitur. Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: transi per terram, et interfecero de ea hominem et iumentum, et tres viri isti fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias: sed ipsi soli liberabuntur.
18 Si autem et pestilentiam immisero super terramillam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem, et iumentum, et Noe et Daniel et Iob fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt; sed ipsi in iustitia sua liberabunt animas suas. Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si quatuor iudicia mea pessima, gladium, et famem, et bestias malas, et pestilentiam misero in Ierusalem, ut inter ficiam de ea hominem et pecus: tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias.
19 Ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum, et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Ierusalem in omnibus quae importavi super eam. Et consolabuntur vos cum videritis viam eorum, et adinventiones eorum: et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea, ait Dominus Deus. Quatuor plagae inducuntur super terram praevaricatricem, sive, ut Septuaginta transtulerunt, peccatricem: fames, bestia, gladius, pestilentia, quarum si singulae per partes inductae fuerint singulis regionibus, et tres viri isti Noe et Daniel et Iob, quorum iustitia Scripturarum vocibus praedicatur, pro terra peccatrice fuerint deprecati, non solum illam salvare non poterunt, sed ne filios quidem, et filias suas, si terrae peccatricis opera perpetrarint; sed seipsos tantummodo poterunt liberare.
20 Quaeritur cum et Abraham et Isaac et Iacob, Moyses quoque et caeteri patriarchae et prophetae iusti fuerint; cur horum tantummodo fiat mentio. Quod facile solvitur: Noe enim imminens orbi terrarum [Al. terrae] diluvium, quia omnis terra polluerat vias Domini, prohibere [Al. differre] non potuit [Genes. VI ] [et VII]; sed filios qui forsitan eiusdem virtutis erant, [Voculam et post Victorium expungimus, ut sensus constet.] ob seminarium humani generis habuit reservatos.
21 Daniel quoque imminentem captivitatem populi Iudaeorum, nullis fletibus mitigavit [Dan. I]. Sed et Iob non ob peccata, sed ob probationem, nec domum nec filios liberavit [Iob. I]. Alii autem dicunt, quia hi tantum tres viri, et prospera et adversa, et rursum prospera conspexerunt: idcirco pariter nominatos; et hoc latenter significari, ut quomodo illi et bona et mala, et rursum laeta viderunt: sic et populum Israel, qui prius bonis fruitus fuerat, et postea captivitatis sustinuit iugum, si egerit poenitentiam, redire ad pristinam felicitatem. Quod si Noe et Daniel et Iob pariter congregati; et in uno loco positi, peccatricem terram, hoc est, eos qui in terra [Unus Vatic. interserit peccatrice, quod et Brixiae codd. habent, Victorio teste. Terra, inquit, peccatrix pro iis dicitur, qui peccatores in terra sunt.] habitant, non possunt irae Dei subtrahere: quid dicendum est de his, qui putant merito parentum atque virtutibus posse filios peccatores de gehennae ignibus liberari? Unde nec peccatorem [Al. praevaricatorum] filium, martyr [Al. iustus] pater poterit liberare; nec sanctae conversationis mater, impudicae filiae dabit praemia pudicitiae.
22 Et econtrario, parentum vitia filiis non nocebunt; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVII, 4]. Lot in Sodomis habitans, sed et spiritu, et carne peregrinus, uxorem quia post tergum respexerat, non liberavit: sed tantum filias, quae forsitan non peccaverant [Genes. XIX]. Et Iosias vir sanctus, non solum peccatorem populum suis virtutibus non salvavit, sed et ipse in peccatis illius mortuus est [IV Reg. XIII]. Quod si aliquando propter Abraham et David in posteros eorum misericordiam suam Dominus pollicetur: notandum quod non his parcat, qui [Al. si] in sceleribus perseverant; sed qui agunt poenitudinem, ut merita patrum, filiorum adiuvet [In aliis libris, ac penes Raban, conversio.] conversatio. Cum, inquit, haec se ita habeant, et terram peccatricem a singulis plagis tantorum virorum non salvet deprecatio: sic dicit Dominus Deus, quia Ierusalem nefanda peccavit, quatuor simul plagas inducam super eam: gladium, quo ab hostibus trucidatur; et famem, quam in obsidione sustinet; et bestias, quibus fugientes in desertis, et saltibus devorantur; et pestilentiam, quae semper famem ac penuriam sequitur.
23 Pro qua Vulgata editio mortem transtulit. Haec autem, inquit, inducam super eam, ut nec homines in ea remaneant, nec iumenta. Et tamen pro mea clementia quatuor simul imminentibus plagis, et cuncta vastantibus, relinquam in ea aliquos, qui educant filios suos et filias; et captivi huc veniant, hoc est, in Babylonem, et in Chaldaeam, ut cum videritis eos, et opera ipsorum perspexeritis, tunc intelligatis iuste eos captos, et meam iustam fuisse sententiam, et habeat consolationem vestra captivitas; dum intelligitis idcirco me eos de gladio, fame, bestiis, et pestilentia liberasse, ut eorum perversitate discatis, merito eorum subversam Ierusalem, templumque succensum, et populum ductum esse captivum, praeter eos quos gladius, fames, bestiae, pestilentiaque consumpserint. Haec dicta sint de illa Ierusalem, cui prophetante Ezechiele apud Chaldaeos, appropinquabat captivitas.
24 Caeterum et super nostram terram cui dicitur: Terra es, et in terram ibis [Genes. III, 19]; et super nostram Ierusalem singulosque credentium, si Dei mandata contempserint, et praevaricatores meruerint appellari, inducetur fames; non fames panis, neque sitis aquae, sed fames audiendi verbum Dei. Inducetur et gladius, de quo legimus: Tradentur in manus gladii: partes vulpium erant [Al. erunt] [Psal. LXII, 11]. Et ad Mariam: Tuam quoque animam pertransibit gladius [Luc. II, 35]. Inducentur et bestiae, quibus ne tradatur iustus, postulat: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi [Psal. LXXIII, 19]. Inducetur et pestilentia (pro qua LXX mortem interpretati sunt) de qua scriptum est: Mors peccatorum pessima est [Psal. XXXIII, 22]. Et: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Et, Si sic separat amara mors [Ezech. XVIII, 4]? De quibus cunctis nec spiritualium parentum, quos magistros intelligimus [I Reg. XV], doctrina, nec principes non poterunt liberare, nisi filiorum fuerit assensus, et illorum obsecrationes suis conatibus iuverint. Iustitia enim iusti erit super eum, et iniquitas iniqui in ipso commorabitur: Unusquisque peccato proprio morietur, et iustitia sua salvabitur [Deut. XXIV, 16]. Frustraque dicunt Iudaei: Abraham pater noster [Ioan. VIII], cum opera Abraham non habeant. Quod si in aliquo fiducia est, in solo Domino confidamus. Maledictus enim omnis homo qui spem habet in homine [Ierem. XVII, 5], quamvis sancti sint, quamvis prophetae.
25 Legimus: Nolite confidere in hominibus [Psal. CXLV, 2]. Et iterum: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus [Psal. CXVII, 6]. Non in principibus tantum saeculi, sed et in principibus Ecclesiarum, qui suas tantum animas si iusti fuerint, liberabunt. Filios autem ac filias, quos in Ecclesia genuerint, si fuerint negligentes, salvare non poterunt, et tamen Apostolus loquitur: Si cuius opus arserit, ipse salvus erit: sic tamen quasi per ignem [I Cor. III, 24, 15]. Manus autem super terram praevaricatricem extenditur, ut virga sive fortitudo panis conteratur.
26 Quae extenta, minatur plagas, nolente qui eam extendit, et sublevat peccantes percutere, sed extensione terrere, et territos conservare.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, , XIII <<<     >>> XV
monumenta.ch > Hieronymus > 14