monumenta.ch > Hieronymus > 13
    >>> XIV

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 4, Caput XIII

1 (Vers. 1, 2.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus. Hoc quod nos posuimus: Qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo, omisere LXX, et pro eo quod non habetur in Hebraeo, addiderunt, et prophetabis, et dices ad eos. Est autem sermo contra pseudoprophetas, qui decipiebant populum, et, contra Dei mandata, aliud prophetabant. Nec quempiam moveat, quod prophetae appellantur: hanc enim habet sancta Scriptura consuetudinem, ut unumquemque vaticinationis suae et sermonis prophetam nuncupet: sicut prophetae appellantur Baal, et prophetae idolorum, et prophetae confusionis.
2 Unde et apostolus Paulus poetam Graecum prophetam vocat: Dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri [Tit. I]. Et in Osee legimus: Sicut propheta insaniens homo portans spiritum (Osee IX, 7). Quidquid autem eo tempore Israelitico populo dicebatur, hoc nunc refertur ad Ecclesiam: ut prophetae sancti sint apostoli et apostolici viri.
3 Prophetae autem mendaces atque furiosi, omnes haeretici; quorum principes ex suo corde confingant; qui autem ab eis seducti sunt, aliorum mendaciis acquiescant.
4 (Vers. 3.) Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. LXX: Vae his qui prophetant de corde suo, et omnino non vident, relinquentes illud quod a nobis propositum est, qui sequuntur spiritum suum. Cum prophetarum nomen secundum regulam Scripturarum bonis malisque commune sit, in eo differunt, quod boni prophetae esse dicuntur sapientes, mali autem stulti et insipientes: quorum alterum refertur ad ecclesiasticos viros, alterum ad omnes haereticos, qui Dei spiritum relinquentes sequuntur spiritum suum: quia nequaquam divino instinctu, sed proprio corde vaticinantur: unde et nihil vident.
5 Qui autem sapiens est, non cordis sui cogitationes, sed Dei spiritum sequitur, iuxta illud quod et in superioribus [Ezech. I] animalia et rotae spiritum Dei sequebantur. Et propheta dicit: Post Dominum Deum tuum ambulabis [Psal. XXVI, 11]. Et in alio loco: Deduc me in semitam rectam [Ps. CXLII, 10]. Et iterum: Spiritus tuus bonus ipse deducet me in terram [Psal. LIX]. Et populo Dei, columna ignis et nubes erat dux in solitudine [Exod. XIII]. Et Ieremias loquitur: Non laboravi sequens te [Ierem. XVII, 16]. Quis autem haereticorum qui sequitur spiritum suum, non impingat in tenebris, et caecus caecos ducat in foveam? Unde licet sibi in mysteriis, immo orgiis suis plura ecclesiasticis doctoribus videre videantur, tamen nihil omnino vident: quia solem iustitiae perdiderunt, frustraque imitantur eos, qui prius vocabantur Videntes, et quibus dicitur: Qui vides vade: recede in terram Iuda; et in Bethel non prophetabis (Amos VII, 12, 13). Quamobrem visio Isaiae et Abdiae ponuntur in titulis.
6 Et Dominus apostolis praecepit: Levate oculos vestros et videte [Ioan. IV, 35]. Et propheta suppliciter deprecatur: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Ps. CXVIII, 18].
7 (Vers. 4 seqq.) Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israel, erunt [Vulg. erant]. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. Vident vana, et divinant mendacium, dicentes, ait Dominus: cum Dominus non miserit eos, et perseveraverunt confirmare sermonem.
8 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis? et dicitis, ait Dominus, cum ego non sim locutus. LXX: Sicut vulpes in desertis prophetae tui, Israel [Al. addit. erant aut erunt]. Non steterunt in firmamento, et congregaverunt greges super domum Israel. Non resurrexerunt qui dicunt in die Domini: videntes mendacia, divinantes vana, qui dicunt, dicit Dominus, et Dominus non misit eos: et coeperunt suscitare sermonem.
9 Nonne visionem falsam vidistis, et divinationes vanas locuti estis? Et dicebatis, dicit Dominus, et ego non sum locutus. Dicamus primum iuxta Hebraicum. Prophetae Israel vulpium similes sunt, quotidie domesticarum avium furta facientes: qui habitant, iuxta Aquilam et LXX, in desertis; iuxta Symmachum et Theodotionem, in parietinis atque ruinosis: qui non possunt ascendere ex adverso, neque murum pro domo Israel opponere.
10 Legimus Aaron adversum ignem Israelis populum devorantem occurrisse et stetisse medium, et opposuisse murum pro salute populi [Num. XVI]. Ieremiae quoque dicitur, ne occurrat Domino, neque stet contra iram eius orationis perseverantia [Ierem. VII]. Sicut enim murus hosti opponitur, et adversario occurri solet ex adverso contraque venienti: ita Dei sententia sanctorum precibus frangitur.
11 Unde et Moysi dicitur: Dimitte me, et delebo populum istum. Cui enim dicitur: Dimitte me [Exod. XXXII, 10], ostenditur quod tenendi habeat facultatem. Isti stare non possunt in praelio in die Domini, ut pro populo precibus dimicent et resistant obsecrationibus sententiae Dei. Quia igitur vana conspiciunt, et divinant mendacium, et a Domino missos esse se dicunt, cum non sint missi ab eo, et perseverant in erroribus, et suum cupiunt firmare sermonem; arguuntur quod omnia sint cassa quae praedicant, suum mendacium Domini sermonem esse dicentes.
12 Porro iuxta Septuaginta hic sensus est: Omnes haeretici propter fraudulentiam ac nequitiam vulpium similes sunt, de quibus Salvator loquitur: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos [Matth. VIII, 20]. Et de Herode scriptum est: Dicite vulpi huic [Luc. XIII, 32]. Et de eisdem vulpibus quae parvulos simplicesque decipiunt, et populantur vineam Christi, Salomon loquitur: Capite nobis vulpes parvulas, dissipantes vineas [Cant. II, 15]. Et in psalmo super his qui eorum fraudulentia supplantantur canitur: Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt [Psal. LXII, 10, 11]. Hi prophetae qui vulpium similes sunt, non steterunt in firmamento; nec cum Petro audire meruerunt: Tu es Petrus: et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]. Nec Moysi similes sunt, cui dictum est: Tu vero hic sta mecum [Deut. V, 31]. Nec illius qui dicit: Statuit supra petram pedes meos; sed fluctuaverunt omni vento doctrinae.
13 Nec steterunt in firmamento, de quo in octavo decimo psalmo legimus: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Isti congregaverunt irrationabiles quosque, et propter nimiam innocentiam pecudum similes, contra domum Dei. Unde nunc dicitur: Et congregaverunt greges super domum Israel: nec surrexerunt ipsi, nec alios suscitare potuerunt; sed quaecumque egerunt et agunt, plena mendaciis sunt.
14 Quodque sequitur: Et coeperunt suscitare sermonem, illud significat, quod velint quidem consurgere, et se ad excelsa sustollere; sed quod cupiant, implere non possint: diciturque eis: Nonne visionem falsam vidistis, et divinationes vanas locuti estis? Quodque sequitur, et dicebatis, dicit Dominus, et ego non sum locutus, in Septuaginta non habetur.
15 (Vers. 8, 9.) Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos: ait Dominus Deus. Et erit manus mea super prophetas, qui vident vana, et divinant mendacium. In concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur: nec in terram Israel ingredientur. Et scietis quia ego Dominus Deus. LXX: Ideo dic: Haec dicit Adonai Dominus.
16 Quoniam verba vestra mendacia, et divinationes vestrae vanae: idcirco ecce ego super vos, dicit Dominus Deus, et extendam manum meam super prophetas qui vident mendacium, et qui loquuntur vana: in disciplina populi mei non erunt, nec in scriptura domus Israel scribentur, et in terram Israel non intrabunt: et scient quia ego Adonai Dominus. Sub prophetarum persona, sermo contra haereticos est, qui loquuntur vana et vident mendacium, et perseverant suam firmare doctrinam: quod ipse Dominus contra eos veniat atque consurgat, et extendat manum suam super illos ad percutiendum, et non contrahat ad parcendum; et comminatur, quod non sint in concilio populi Domini futuri, nec in Ecclesia eius, sed in synagoga diaboli, nec scribantur in domo Israel. De quibus in alio loco dicitur: Super terram scribantur [Ierem. XVII, 13]: non in terram Israel quae terra viventium est, de qua nunc dicitur, nec in terram Israel ingredientur: sed in terram mortuorum et umbram mortis, ut postquam ista perpessi fuerint, separati a coetu populi Dei, intelligant quod ipse sit Dominus.
17 Pro eo quod nos vertimus, in concilio populi mei non erunt, Septuaginta transtulerunt, in disciplina, sive in correptione populi mei non erunt. Alia enim adversariorum, alia filiorum correptio est. Unde et Ieremias: Corripe, inquit, nos, Domine, verumtamen in iudicio, et non in furore, ut nequaquam paucos nos facias.
18 Effunde furorem tuum super gentes quae te ignoraverunt; et super regna quae nomen tuum non invocaverunt [Ierem. X, 24, 25].
19 (Vers. 10 seqq.) Eo quod deceperint populum meum, dicentes: pax, et non est pax. Et ipse aedificabat parietem: illi autem liniebant eum luto absque paleis. Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit. Erit enim imber inundans: et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem. Siquidem et ecce cecidit paries.
20 Numquid non dicetur vobis, ubi est litura quam livistis? Propterea haec dicit Dominus Deus: Et faciam erumpere spiritum tempestatum in indignatione mea: et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes irae in consummationem. Et destruam parietem quem livistis absque temperamento, et aequabo eum terrae: et revelabitur fundamentum eius, et cadet et consumetur in medio eius: et scietis quia ego sum Dominus.
21 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: non est paries: et non sunt qui liniunt eum. Prophetae Israel qui prophetant ad Ierusalem: et vident ei visionem pacis: et non est pax, dicit Dominus Deus. LXX: Quoniam deceperunt populum meum, dicentes: pax, pax, et non erat pax: et iste [In instanti aedificat, mss. ac Rabanus legunt. Quin etiam Graecus οἰκοδομεῖ. Vid. in fine huius capitis.] aedificabat parietem, et isti linunt eum stultitia. Dic ad eos qui linunt stultitia, cadet.
22 Erit pluvia inundans: et dabo lapides magnos in iuncturas eorum et cadent. Et spiritus auferens, et disrumpetur. Et ecce cecidit paries: et [Victorius, qui versiones ad suum quemque archetypum refigere continuo studuit, hic negandi particulam expungit ad Graeci eius, quo utebatur, puta Aldini, codicis fidem, ubi καὶ ἐροῦσι, et dicent, scribitur. At pleraque alia exemplaria Graeca, et cum primis Vatic. οὐκ interserunt, καὶ οὐκ ἐροῦσι, et non dicent, quod est omnino retinendum. Lectorem vero admonitum voluimus, quod huiusmodi alia passim editor ille ad eam normam immutet, quae cum Hieronymianorum codicum suffragio careant, minime nobis probantur.] non dicent ad vos, ubi est litura vestra quam livistis? Propterea haec dicit Adonai Dominus: Et disrumpam spiritum auferentem in furore meo, et pluvia inundans in ira mea erit: et lapides magnos in furore inducam in consummationem, et suffodiam parietem quem livistis, et cadet.
23 Et ponam eum super terram, et revelabuntur fundamenta eius, et cadet. Et [Iterum Victorius parum consulto immutat consumetur, quod in Graeco Aldino exemplari legerit συντελεσθήσετε, cum optime alia, et praecipue Vaticanum praeferat συντελεσθήσεσθε.] consumemini cum increpationibus, et cognoscetis quia ego Dominus. Et complebo furorem meum super parietem: et super eos qui linunt eum, cadet: dixique ad vos: Non est paries, neque qui linunt eum Prophetae Israel: qui prophetant super Ierusalem, et qui vident illi pacem: non est pax eis, dicit Dominus Deus. Prophetae Israel, qui non erunt in concilio populi Dei, nec scribentur in scriptura domus Israel, nec terram repromissionis intrabunt, ideo ista patientur, quia deceperunt populum meum, pro rigore poenitentiae et conversionis iniuria, pacem eis et prospera nuntiantes, secundum illud quod alibi dicitur: Pax, pax, ubi est pax [Ierem. VIII, 11]? Deus itaque metaphorice aedificabat eis per legis mandata sanctorumque prophetarum eloquia et comminationes, maceriam.
24 Hoc enim verbum Hebraicum significat HIS; ut omnem ab illis incursionem bestiarum et hostilem impetum submoveret, dum conversi ad Deum, hoc quasi muro et pariete firmissimo cingerentur. Pseudoprophetae vero non semel, sed frequenter pollicebantur eis pacem, hoc enim repetitus pacis sermo significat. Ipsumque parietem qui in sequentibus CIR appellatur, liniebant pseudoprophetae absque temperamento, ut interpretatus est Symmachus, hoc est, puro luto, et quod paleas non haberet, ut nec praebere posset aliquam fortitudinem. Ut vero [Videtur intelligendum de Hexaplaribus LXX; in uno enim Complutensi codice est ἀφροσύνη, stultitia.] LXX et Theodotio, linunt eum stultitia: Aquila autem verbum Hebraicum THAPHEL interpretatus est [In aliis libris est ἄναλον, aut ἄναλα.] ἀνάλω, quod significat absque sale, de translatione transiens ad aliam translationem, ut quomodo cibus absque sale nullum habet saporem: ita et lutum absque paleis quibus firmatur et stringitur, nil roboris possit praebere parieti.
25 Dic, inquit, ad eos qui illis vana promittunt, et cassum pollicentur auxilium, quod casurus sit iste paries et haec maceria, et immittam imbrem vehementissimum, hostes videlicet saevissimos. Babylonios autem Chaldaeosque significat; et eosdem lapides [Vulgata, inquit Victorius, editio grandes, sive praegrandes lapides constanter legit, verum quia Hebraice legitur , et Hebraei verbum , pro grandine exponunt, praegrandesque lapides grandinis hic significari existimant, nihil est immutatum. Ostendit autem Hieron. se vim vocis Hebraicae non ignorasse, quamvis grandes tantum, non grandinis, ipso sacro in codice sit interpretatus.] grandinis desuper irruentes, omnia per metaphoram, quo instabilem maceriam subitus turbo subvertat et subruat; et postea dicatur eis, id est, pseudoprophetis, Ubi est litura quam levistis, et ubi est quod polliciti estis auxilium? Quidquid autem de pseudoprophetis diximus, et ad haereticos referri potest, quod omnia eorum Dei ira figmenta solvantur; et aedificatio pessimorum dogmatum, quae Spiritus sancti non habet condimentum, corruat, et usque ad fundamenta et pulverem dilabatur, et adaequetur ipsa maceria terrae, et cadat, et consumantur prophetae qui promittebant, et populus cui promittebatur in medio eius: ut postquam compleverit indignationem suam, et dixerit eis: non est iste paries, hoc est, non est vestra defensio; et non sunt qui linunt eum, sed omnia vana sunt et in nihilum proficientia: tunc opere cognoscatis quod ego sim Dominus.
26 Ut autem sciamus qui sint isti qui linunt parietem, sequitur, Prophetae Israel, hoc est, pseudoprophetae, qui prophetant ad Ierusalem, et vident ei visionem pacis, isti sunt causa peccati et ruinae, et stultae securitatis. Non enim erit pax, dicit Dominus, quia Dominus non misit eos, nec est locutus ad eos.
27 Hoc quod LXX transtulerunt: et super iuncturas eorum, in Hebraico non habetur. Significat autem iuncturas lapidum in pariete, vel adminicula lignorum, quibus parietes roborantur. Nec non illud quod supra legimus: ipse aedificabat [Additur penes Rabanum, vel aedificat: atque in praesenti quidem in Graeco esse, superius observamus.] parietem; plerique ad populum referunt Israel, qui vanum sibi, vel Aegyptiorum, vel pacis promittebat auxilium.
28 (Vers. 17 seqq.) Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae his quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus: et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum.
29 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmentum panis: ut interficerent animas, quae non moriuntur: et vivificarent animas quae non vivunt: mentientes populo meo credenti mendaciis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et disrumpam eos de brachiis vestris: et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.
30 Et disrumpam cervicalia vestra: liberabo populum meum de manu vestra: neque erunt ultra in manibus vestris ad praedam [Vulg. praedandum]: et scietis quia ego Dominus. Pro eo quod moerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret: propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius: et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus. LXX: Et tu, fili hominis, obfirma faciem tuam super filias populi tui, quae prophetant de corde suo: et propheta super eas et dices: Haec dicit Adonai Dominus. Vae his quae consuunt cervicalia sub omni cubito manus: et faciunt velamina super omne caput universae aetatis, ut pervertant animas.
31 Animae subversae sunt populi mei. Et animas salvabant: et contaminabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmentum panis: ut occiderent animas, quas non oportuit mori: et salvarent animas quas non oportuit vivere: dum loquuntur populo audienti vanos sermones. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super cervicalia vestra, super quae vos colligitis animas, et disrumpam ea de brachiis vestris.
32 Et dimittam animas quas vos pervertitis, animas eorum in dispersionem: et disrumpam velamina vestra, et liberabo populum meum de manibus vestris: et non erunt ultra in manibus vestris in congregationem: et cognoscetis quia ego Dominus. Pro eo quod pervertebatis animam iusti inique: et ego non pervertebam eum: et confortabatis manus iniqui, ut penitus non converteretur a via sua pessima, et viveret. Propterea mendacia [Malim utique amoveri hinc vocem vestra, quam ipsi LXX, nedom Hebraeus textus, aut Latinus interpres ignorant. Addit Victorius, nec in Florentinis, aut Brixianis codicibus inveniri. Nostri autem constanter habent.] vestra ultra non videbitis: et divinationes nequaquam divinabitis adhuc: et liberabo populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus. Supra ad prophetas divinus sermo directus est, qui luto linebant parietem, quod paleas non haberet, nec ullum possit parieti sive maceriae robur tribuere: nunc adversus filias populi prophetissas iubetur faciem suam ponere, sive dirigere, et, ut LXX transtulerunt, obfirmare. Quomodo autem adversum prophetas, alii pseudoprophetae inspirabantur diabolico spiritu, ut Dei mandata subverterent, ita adversum Prophetissas, qualis fuit Debbora [Iudic. V] et Olda [IV Reg. XXII], et in Actibus apostolorum Philippi evangelistae quatuor filiae prophetantes, inspirabantur daemoniaco spiritu [Act. XXI], aliae etiam eiusdem sexus, quarum fuit Prisca et Maximilla, quae vaticinatione mendacii fidem subverterunt veritatis.
33 Has autem dicunt Hebraei maleficis artibus eruditas per necromantias et pythicum spiritum, qualis fuit illa quae visa est suscitasse animam Samuelis [I Reg. XXVIII]: et in Actibus apostolorum, cuius divinatio multos dominis reditus acquirebat, de qua ad apostoli Pauli imperium immundus eiectus est spiritus [Act. XVI]. Nos autem ita dicemus, alios haereticos falsitate dogmatum suorum praedicare virtutem.
34 Quorum fuit Pythagoras et Zeno, a quo Stoici: Indorum Brachmanes, et Aethiopum Gymnosophistae, qui ob victus continentiam, miraculum sui gentibus [Al. gentilibus] tribuunt. Recteque dicuntur parietem linire, et aliquam fortitudinem polliceri; sed quia Christi non habent condimentum, vanus est eorum labor, et peritura aedificatio.
35 Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant [Al. laboraverunt] qui aedificant eam [Psal. CXXVI, 1]. Alii autem voluptatum libidinisque doctores, dicuntur consuere pulvillos, et ponere sub omni cubito manus, Epicurei, et Pyrrhonii, et apud nos Iovinianus et Eunomius, qui dicunt: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur.
36 Iubetur ergo propheta ponere, sive obfirmare faciem suam contra filias populi sui. Primumque dicendum, quid sibi velit posita facies sive directa et obfirmata. Nempe illud quod de Domino scriptum est: Facies Domini super facientes mala, ut disperdat de terra memoriam eorum [Psal. XXXIII, 17]. Sicut enim liquescit cera a facie ignis: sic pereunt peccatores a facie Dei.
37 Secundum quem sensum in hoc eodem propheta dicitur: Fili hominis, obfirma faciem tuam super Theman et Darom et Nageb [Ezech. XX, 46]. Et iterum: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, obfirma faciem tuam super filios Ierusalem [Ezech. XXI, 2]. Et post paululum: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, obfirma faciem tuam super filios Amon [Ezech. XXV, 2]. Et rursum: Obfirma vultum tuum super Pharaonem regem Aegypti [Ezech. XXIX, 2]. Et iterum: Fili hominis, obfirma faciem tuam super Gog et Magog. Et in alio loco: Firmabo faciem meam super hominem illum, et ponam illum in desertum, et in dissipationem, et auferam eum de medio populi: et scietis quia ego Dominus [Ezech. XIV, 8]. Vae igitur his haeresibus, hisque doctrinis, quae requiem pollicentes, omnem aetatem sexumque decipiunt, ut capiant animas miserorum, et contaminent [Apud Raban., contaminent omnem populum meum.] me ad populum meum, dum credor diligere voluptatem: et hoc non propter corum, et hemicorum hordei, ut in Osee legimus (Osee V), sed propter pugillum hordei, quo bruta vescuntur animantia, et fragmentum panis.
38 Non panem integrum nec [Al. id est] solida testimonia Scripturarum, sed quae haeretica pravitate fracta, et decurtata atque imminuta sunt; ut sanctos quosque decipiant, et ad mortem trahant; et peccatores vanis promissionibus vivificare contendant. Propterea clemens et misericors Deus non ipsas prophetissas interficit, sed disrumpit pulvillos earum, qui instar retium volantes animas capiunt, ut postquam rupti fuerint, liberam volandi habeant facultatem. Et scindent velamina, sive cervicalia, in quibus principale animae recumbebat, et quibus deceptorum capita operiebantur.
39 Cum Apostolus doceat virorum capita non velanda, sed revelata facie Domini gloriam contemplandam [II Cor. III]. Vos enim, inquit, falsis terroribus servientium Deo animos frangebatis, et promissionibus fraudulentis, impios tenebatis inclusos, ne agentes poenitentiam, vitam reciperent quam perdiderant. Propterea vanas nequaquam videbitis visiones; nec vocabo vestra mendacia prophetias; sed divinationes, de quibus scriptum est: Non est augurium in Iacob, neque divinatio in Israel [Num. XXIII, 23]: ut eruam populum meum de manibus vestris, et opere cognoscatis me esse Dominum, qui perditos liberavi.
Hieronymus HOME



    >>> XIV
monumenta.ch > Hieronymus > 13