Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 4, Praefatio
1 | Vellem, si fieri posset, Eustochium, explanationes in Ezechielem per singulos libros propriis texere prophetiis, et quod vaticinatione coniunctum est, nequaquam expositione dividere: ut facilior esset cursus dictantis pariter et legentis; longumque et immensum interpretationis iter certis spatiis separare, ut quasi titulis et indicibus, et, ut proprius loquar, argumentis ostenderem quid libri singuli continerent. |
2 | Sed quid faciam, cum aliae prophetiae breves sint, aliae longae: ut saepe necessitate cogamur et plures in unum librum coarctare, et unam in multos dividere? Unde et nunc contra prophetas et prophetias, ad seniores quoque populi Israel et ad terram super quam inducuntur quatuor plagae pessimae, et de ligno vitis, quod cum fuerit abscisum, inutile est inter omnia ligna silvarum, catalogum etiam vitiorum Ierusalem volumus quarto libro comprehendere. |
3 | Quem quia unius voluminis non patitur angustia, alteram partem eius quinto volumini reservamus: prudentissimi lectoris sollicitudinem praemonentes, ut sciat quid nobis in hoc explanandum, et quid sibi legendum sit. |