Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 3, Caput XII
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. Pro eo quod nos vertimus: In medio domus exasperantis tu habitas, LXX posuerunt: In medio iniquitatum eorum tu habitas. Sed ex eo quod sequitur, Quia domus exasperans est, intelligimus priorem quoque sententiam huic versiculo convenire. |
2 | Pro exasperatione quoque, dici amaritudinem, crebro docuimus, ut sit sensus: in medio domus ad amaritudinem convertentis, tu habitas, quae Deum natura dulcem atque clementem, vitiorum suorum amaritudine, amarum facit atque crudelem. Alioquin de Deo legimus: Gustate et videte, quoniam suavis, sive dulcis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Habitat autem propheta in medio populi Deum ad amaritudinem provocantis, qui habet oculos, et non videt: aures, et non audit, non vitio sensuum, sed pertinacia pravitatis. |
3 | Unde et Dominus ad Iudaeos: Si caeci, inquit, essetis, peccatum non haberetis [Ioan. IX, 41]: voluntariam caecitatem in illis arguens atque condemnans. Quia ergo oculos habent ad videndum, et non vident: aures ad audiendum, et non audiunt, et tua verba contemnunt, doce eos per imaginem atque picturam; et schematibus ostende corporeis, ut venturam captivitatem non solum auditu, sed et oculis recognoscant. |
4 | (Vers. 3.) Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis: et migrabis [Vulg. transmigrabis] per diem coram eis. Migrabis autem de loco tuo, ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant: quia domus exasperans est. LXX: Et tu, fili hominis, fac tibi vasa captivitatis; et captivare per diem coram eis: et captivare de loco tuo in locum alterum in conspectu eorum, ut videant quia domus exasperans est. Nulli dubium quin universa loci huius continentia, futuram captivitatem indicet regis Sedeciae tribus Iudae, qui captus est cum Ierusalem. |
5 | Sed quoniam quidam volunt captivitatem Sedeciae, qui interpretatur iustus Dominus, in typum praecedere Salvatoris, qui de coelestibus ad terrena descendens, humanum corpus assumpserit, et haec esse vasa captivitatis: ideo praemonendum puto prudentem cautumque lectorem, et haec quidem nos ponere, ne quid praeterire videamur, sed non probare. |
6 | Neque enim rex impius in figuram potest praecedere illius, qui totius pietatis exemplum est. Captum autem esse Sedeciam a Babyloniis atque Chaldaeis, et Ieremias propheta et Regum narrat historia, et ductum de loco in locum [Ierem. XXXIX] [et IV Reg. XXV], hoc est, de Ierusalem in Babylonem, et caetera quae Ezechiel in consequentibus loquitur. |
7 | Qui autem referunt ad Dominum Iesum Christum, captivitatem eius et transmigrationem de loco ad locum, descensionem ex coelestibus ad terrena significari putant. |
8 | (Vers. 4 seqq.) Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum. Tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans ante oculos eorum. Perfode tibi parietem: et egredieris per eum in conspectu eorum. In humeris portabis [Vulg. portaberis]: in caligine effugies [Vulg. effereris]. Faciem tuam velabis, et non videbis terram: quia portentum dedi te domui Israel. LXX: Et proferes vasa tua captivitatis per diem in oculis eorum. |
9 | Et tu egredieris vespere in conspectu eorum, sicut egreditur captivus. Perfode tibi parietem, et transibis per eum in conspectu eorum. In humeris portaberis, et absconditus egredieris. Faciem tuam operies, et non videbis terram: quia portentum dedi te domui Israel. Facere iubetur propheta in figura, quae Sedecias facturus est in veritate. |
10 | Collige, inquit, sarcinas tuas (haec enim vasa sunt transmigrantis) videntibus eis. Et postquam viderint quae facturus es, egredieris vespere in similitudinem transmigrantis. Legimus Sedeciam nocte muro suffosso fugisse ad deserta Iordanis, ibique a Babyloniis esse comprehensum, et hoc significare perfossum parietem. Quod autem dicit: In humeris portabis, subauditur sarcinas tuas, et quidquid ad viae solatium fugientes portare consueverunt. In caligine effugies [Al. efferes]; ne videaris a quoquam. |
11 | Faciem tuam velabis, vel caecitate quae ei accidit, erutis oculis a Nabuchodonosor; vel ne cognoscatur quod ipse sit rex, et maior fiat cura servantium. Quodque sequitur: Et non videbis terram, illud significat, quod caecus ductus sit in Babylonem, eamque non viderit. Quia portentum dedi te, inquit, domui Israel: in signum enim et figuram, prophetarum tam dicta quam facta sunt. |
12 | Unde et in Zacharia, viri portentosi vocantur, quod futura portendant [Zach. III]. Et in Osee loquitur Deus: In manibus prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10). Qui autem volunt in Ezechielis persona Christum intelligi, vasa captivitatis, humanum corpus accipiunt, et perfossum parietem, quo infernorum claustra perfregit, et resurgens a solis credentibus visus est: portatusque in humeris, quando cum angelicis potestatibus ad coelum victor ascendit; et quod absconditus egreditur, et velat faciem suam, ne in carne mortali videatur divina maiestas, et non videt terram, ne oculis illius illustretur, quae eius non meretur aspectum. |
13 | Oculi enim Domini super iustos [Ps. XXXIII, 16], et avertit faciem suam ab impiis. Haec autem, inquiunt, omnia fecisse narratur, ut per similitudinem hominis, dura ad fidem Israelitici populi corda converteret. Et in portentum datur domui Israel; iuxta illud quod scriptum est: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur [Luc. II, 24]. |
14 | (Vers. 7, 8.) Feci ergo sicut praeceperat mihi: vasa mea protuli quasi vasa migrantis [Vulg. transmigrationis] per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu. In caligine egressus sum, et humeris portavi [Vulg. in humeris portatus] in conspectu eorum. LXX: Et feci sic iuxta omnia, quae mandaverat mihi: vasaque protuli sicut vasa captivitatis per diem: et ad vesperum perfodi mihi parietem manu, et absconditus egressus sum: super humeros assumptus sum in conspectu eorum. Quae supra iussus est facere, opere se complesse testatur, nec interpretatione indiget iuxta utramque sententiam, quod supra expositum est. |
15 | Illud autem notandum, quod uno atque eodem tempore Ieremias prophetabat in Ierusalem, et Ezechiel in Babylone, et illius prophetia mittebatur ad captivos; et huius ad eos, qui habitabant in Ierusalem; ut unius in diversis regionibus Dei providentia probaretur, et intelligerent audientes, quaecumque accidebant populo, nequaquam idolorum potestate, sed Domini iussione consistere. |
16 | (Vers. 9.) Et factus est sermo Domini mane ad me dicens: Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans, quid tu facis? Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Si te, inquit, interrogaverit domus exasperans: Quare ista facis? Vel secundum Septuaginta etiam si non interrogaverint, tu ingredere, ut sciant cur ista feceris. |
17 | Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus. |
18 | (Vers. 10 seqq.) Super principem onus istud, qui est in Ierusalem; et super omnem domum Israel quae est in medio eorum. Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis. In transmigrationem et in captivitatem ibunt. Princeps autem, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur; parietem perfodient, ut educant eum; facies eius operietur, ut non videat oculis [Vulg. oculo] terram. Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea, et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit; ibi morietur. |
19 | Et omnes qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina illius dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos, et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terras [Vulg. terris]. Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia; ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus. Primum exponamus historiam. |
20 | Dic, inquit, ad eos, o fili hominis, qui vel interrogant, vel non interrogant. Quid tu facis haec? quod super ducem onus illud et visio sit, qui est in Ierusalem, ducem significans Sedeciam. Et dic: Ego portentum vestrum, sive ut Septuaginta transtulerunt, Ego qui portenta facio; ut ex praesentibus futura cognoscantur. |
21 | Quomodo feci, sic fiet illis, duci et cunctis qui in comitatu ducis sunt. In transmigrationem Babyloniam captivi ducentur, et dux qui est in medio eorum in humeris portabitur, vel iumentorum, vel eorum qui cum eo fugerant. In caligine, et in noctis tenebris egredietur: murumque suffodient socii eius ut educant eum. |
22 | Facies illius velabitur, vel timore fugientis, vel caecitatis iniuria, ut caecus terram non videat Babylonis. Et ego extendam rete meum super illum, et capietur in sagena mea. Concedente quippe Domino, a Babyloniis captus est: et haec quae ab hostibus passus est fieri, se fecisse testatur. Ductusque in Babylonem, terram Chaldaeorum non videbit, ibique captivus morietur. |
23 | Omnes autem socios eius, et adiutores et comites fugae, cum ille fuerit comprehensus, huc illucque dispergam, nec securos abire permittam: sed in manibus hostium evaginabo gladium meum; ut quando dispersi fuerint in gentibus, intelligant quod ego sim Dominus, et mea cuncta voluntate sint facta. Et relinquam, inquit, ex sociis eius qui cum eo fugerint, et qui evadere potuerint, paucos, qui gladium, et famem, et pestilentiam evaserint, ut cum vel fuga, vel captivitate ad diversas pervenerint regiones, narrent omnia scelera sua vel sermone, vel exemplo; propter quae tanta meruerint mala, et intelligant quod ipse sim Dominus. |
24 | Qui autem tropologiam et coeptam explanationem super Salvatore conatur exponere, ducem qui est in medio Ierusalem, ipsum interpretatur, qui in portentum signumque praecesserit, quod et ipse et socii eius captivi istius mundi sint, et ab inferis victor ascendens, in humeris portatus sit angelorum: in caligine egressus, ignotus incredulis, destructo medio pariete, fecerit utrumque unum: facies illius operta, ut terram non respiciat Iudaeorum [Ephes. II]. Nec mirum si Dominus celaverit faciem suam; cum usque hodie ante vultum Moysi velamen positum sit populo non credenti. |
25 | Extenditque Dominus rete suum super illum, iuxta id quod de eo sponsa loquitur in Cantico Canticorum: Ecce iste post parietem nostrum prospiciens per fenestras, apparens per retia [Cant. II, 9]. De quo et Ieremias: Spiritus vultus nostri Christus Dominus, captus est in peccatis nostris [Thren. IV, 20]. Et: Cum non fecisset peccatum, pro nobis peccatum factus est [II Cor. V, 21]. Et adducetur, ait, in Babylonem, confusionem istius mundi, in terram Chaldaeorum qui interpretantur, quasi daemonia, ut eos qui daemonibus fuerant mancipati, retraheret ad salutem; et captivam duceret pristinam captivitatem. |
26 | Ipsamque, inquit, terram Chaldaeorum non videbit, et ibi morietur; ut omnes nos sua morte vivificet. Cunctos autem adiutores eius et socios, apostolos et apostolicos viros dispersit in universum orbem. Et evaginavit gladium post eos, ut variis coronarentur martyriis, et tunc intelligerent vel ipsi, vel hi qui per eos crediderant, quod ipse sit Dominus, et idcirco disperserit eos in gentibus, et disseminaverit in terras, ut multum fructum facerent. |
27 | Et reliquit ex eis paucos viros, sicut Ioannem Apostolum, et caeteros, a gladio, et fame, et pestilentia liberatos, et persecutionum impetum declinantes, ut narrent scelera Iudaeorum et iniquitates cunctarum gentium ad quas ingressi sunt, ut acta poenitentia, scirent quod ipse esset Dominus. Haec diximus, lectoris arbitrio iudicium relinquentes. |
28 | Caeterum nulla dubitatio est, periculosum esse regis impii captivitatem et necem, sacramento Domini comparare. |
29 | (Vers. 17 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede [Vulg. addit sed]; et aquam tuam in festinatione et moerore bibe. Et dic [Vulg. dices] ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant Ierusalem, in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent, ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. |
30 | Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta: et scietis quia ego Dominus. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, panem tuum cum dolore comedes, et aquam tuam cum tormento et angustia bibes. Et dices ad populum terrae: Haec dicit Adonai Dominus habitatoribus Ierusalem super terram Israel: Panes suos cum egestate comedent, et aquam suam cum dissipatione bibent, ut dissipetur terra et plenitudo eius. |
31 | In impietate enim omnes qui habitant in ea, et civitates eorum quae habitantur, in desolationem erunt, et terra dissipabitur, et cognoscetis quia ego sum Dominus. Post principis et sociorum eius prophetiam, quae sub corporali imagine monstrabatur, venit ad populum: et quidquid prophetae dicitur, per prophetam refertur ad habitatores Ierusalem, quod in obsidionis malo, panem suum comedant in angustia et egestate, et aquam suam nequaquam in abundantia, sed cum tormento bibant, et tribulatione. |
32 | Haec autem, inquit, o propheta, tibi dicuntur, ut tu loquaris ad populum terrae tuae, et dicas: Haec dicit Dominus habitatoribus Ierusalem, quae est in terra Israel: Obsessi a Nabuchodonosor atque a Chaldaeis, famis et sitis sustinebitis malum; ut omnis terra cum sua plenitudine [Al. multitudine] deleatur, habitatores significans per eam quae inhabitatur. Et ne putent sibi hoc evenire sine causa: Dic, inquit, eis, quod propter scelera eorum et impietates, omnes urbes Iudaeae ad solitudinem redigendae sint, et universa terrae cultura dispereat, ut cognoscant Deum saevientem, quem miserantem cognoscere noluerunt. |
33 | Possumus iuxta anagogen habitatores Ierusalem credentes Christo dicere, qui habitant in Ecclesia. Et si per peccata illius offensam meruerint, comedant panem cum egestate, et bibant aquam cum moerore et angustia: non cibum panis, nec potum aquae, sed famem sermonis et doctrinae Dei sustinentes (Amos VIII). Quando enim vel vitio principum, qui capiendi sunt et tradendi Babyloniis, vel nostra duritia, perdiderimus sermonem Dei, aquasque non meruerimus habere utiles: tunc in dolore et penuria, nostrum sumemus cibum, et terra perdet multitudinem credentium, et civitates, quae in toto orbe intelliguntur Ecclesiae, desolabuntur, et terra deserta erit, ut omnes sciant quia offensa sit Domini. |
34 | Quod quidem et in persecutionis tempore intelligere possumus. |
35 | (Vers. 21 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud: neque vulgo dicetur ultra in Israel. Et loquere ad eos, quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel. |
36 | Quia ego Dominus loquar, quodcumque locutus fuero verbum, et fiet. Non prolongabitur amplius; sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio quam hic videt in dies multos, et in tempora longa iste prophetat. |
37 | Propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur: dicit Dominus Deus. Quod nos diximus, proverbium, iuxta Symmachum, omnes alii interpretes, parabolam transtulerunt, quae Hebraice appellatur MASAL. Rursum ubi a nobis editum est: Neque erit divinatio ambigua, vertere Septuaginta, nec divinans iuxta gratiam: pro quo omnes, lubricum interpretati sunt, quod nos ambiguum diximus, ut decipientia audientes suos prophetarum verba noscamus. |
38 | Est autem sensus omnis capituli hic: Supra prophetaverat contra principem qui erat in Ierusalem, deinde populo famem et ardorem sitis nuntiaverat esse venturum. Quod multitudo non credens, vetus assumebat tritumque proverbium: In longum tempus differtur comminatio prophetarum, et omnis visio peribit, dum frustra cernitur: vel iuxta Symmachum διαπνεύσει, id est, in ventum et auram tenuem dissolvetur. Dic ergo, inquit, eis, quod nequaquam mea comminatio differatur, nec divinatio falsa atque ambigua proferatur in populos quae finem habeat incertum, ut alio dicatur tempore, alio impleatur: sed nunc, vivente te, qui loqueris, et his qui audiunt, verbum quod locutus sum, compleatur. |
39 | Significat autem vicinam captivitatem urbis Ierusalem, et Sedeciam cum populo Iuda iamiamque capiendum. Non solum autem illo tempore, sed usque hodie vulgus incredulum et dura corda mortalium prophetiam Dei non recipit: sed omnia quae prophetae comminantur, quae praedicat Evangelium, in aliud tempus aestimant differendum. Sciamusque hic parabolam, quae a Septuaginta ponitur, accipi pro proverbio, iuxta illud quod in psalmo legimus: et factus sum eis in parabolam [Psal. LXVIII, 12]. Et in hoc eodem propheta: Quid est vobis parabola ista in populo Israel, dicentium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt [Ezech. XVIII, 2]? Manifesta perstringimus, ut in obscurioribus immoremur. |