monumenta.ch > Hieronymus > 11
Hieronymus, in Ezechielem, , X <<<     >>> XII

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 3, Caput XI

1 (Vers. 1.) Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini Orientalem quae respicit solis ortum. Quia egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super Cherubim; posteaque avolantibus Cherubim, stetit ipsa gloria in introitu portae domus Domini Orientalis, et propheta quia per se ad eam ire non poterat, elevatus a spiritu est, et ductus ad eamdem portam domus Domini Orientalem, quae respicit solem iustitiae, de quo scriptum est: Ecce vir: Oriens nomen eius [Zach. VI, 12]: ut nequaquam remaneret in templo, quod erat ignorantiae nube confusum; sed stans in porta domus Domini Orientalis, quae sequuntur sacramenta cognosceret.
2 (Vers. 2 seqq.) Et ecce in introitu portae viginti et quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur, et Phaltiam filium Banaiae principes populi. Dixitque ad me: Fili hominis, hi viri, qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes.
3 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me, loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias eius interfectis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio eius.
4 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus, et eiiciam vos de medio eius: daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis iudicia. Gladio cadetis: in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus. Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes. In finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus. [Expunximus mss. ope subsequentem versiculum, Quia in praeceptis meis non ambulastis, etc., quia hic nedum superfluo, sed et incommoda contextus serie recitabatur, cum mox suo loco positus sit.] Quod sequitur, in Septuaginta non habetur, sed de Hebraeo additum est: Quia in praeceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis: sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati. Assumitur propheta iuxta illud quod scriptum est: Assumens mansuetos Dominus [Ps. CXLVI, 6]; sive elevatur a terra, et introducitur ad portam domus Domini Orientalem, ut possit viginti quinque virorum qui erant in introitu portae, et Iezoniae filii Azur, atque Phaltiae filii Banaiae, principum populi sacramenta cognoscere.
5 Hi igitur qui erant in introitu portae domus Domini Orientalis, desperantes salutem, et scelerum conscientia parati ad interitum, nec volentes per poenitudinem peccata corrigere, dicunt: Licet nuper post primam captivitatem aedificatae sint domus quae ante corruerant, tamen scimus hanc civitatem esse instar lebetis, nosque pro carnibus, ut in ea consumamur et concrememur, iuxta illud quod in Isaia scriptum est: Tempestas si transierit, non assumet nos [Isai. XXVIII, 15]. Illis ista dicentibus, irruit in prophetam spiritus Domini; et secundo praecipit ut vaticinetur, et dicat: Quoniam ista dixistis, et cordium vestrorum me secreta non fallunt, ego vobis interpretabor quomodo civitas in lebetem, et vos in carnes reputemini: non iuxta illum sensum quem locuti estis; sed iuxta alterum quem non timetis.
6 Est quidem civitas in lebetis similitudinem, sed non vestris implebitur carnibus; verum eorum quos interfecistis. Vos autem qui arbitramini vos in hac urbe morituros, educam de medio civitatis, et tradam hostium manibus: faciamque in vobis iudicia; ut cum cecideritis gladio, nequaquam in urbe, nec extra terminos Israel, sed in finibus vestrae provinciae, tunc cognoscatis quod ego sim Dominus.
7 Secundoque dicitur: In finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego sum Dominus. Haec autem universa patiemini, quia in praeceptis meis non ambulastis; et iudicia mea non fecistis, sed caeterarum in circuitu gentium scelera estis operati. Cumque secundum litteram manifestum sit quod dicitur, omissis parumper Iezoniae et Azur, Phaltiae et Banaiae nominibus, quae in tempus aliud reservamus, hoc dicendum est, quod usque hodie in Ecclesia, quae est domus Domini, et ante portam, et in introitu, sive in via portae, quae significat Salvatorem, per quem ingredimur ad Patrem, sunt viginti quinque viri, ad sensus cuncta referentes.
8 Et quantum non subterfugit memoriam meam, numquam in bonam partem hunc numerum potui reperire: licet in [Pro Levitici libro Victor. librum Numerorum substituit: Est enim, inquit, testimonium hoc Num. IV, ubi iuxta Hebraicam veritatem Vulgata in editione nos legimus: Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum. Quo in loco LXX legunt, ἀπὸ εἴκοσι καὶ πέντε, id est a vigintiquinque annis.] Levitico ad sacerdotale ministerium a viginti quinque annis eligantur; in Hebraeo enim non habet hunc numerum, qui in Septuaginta dicitur, sed tricenarium, qui in exordio huius prophetae, et Domini continetur aetate, quando venit ad fluenta Iordanis, et a Ioanne baptizatus est [Luc. III]. Sin autem in Evangelio quinque virgines prudentes, et quinque stultae reperiuntur [Matth. XXV], sciamus hunc numerum in medio positum, et pro qualitate utentium, vel ad bonam vel ad malam partem posse conferri.
9 Hi igitur viri, qui cuncta ad sensus referunt, et habent duos principes, de quibus supra diximus, duali numero continentur, qui scindit unitatem, et in secundae diei numero non videtur a Domino, iuxta Hebraicam veritatem. Unde et in Arca Noe, bina et bina introducuntur immunda [Genes. VI]. Dominus autem scissionem in unum coarctans, fecit utrumque unum, et solvit medium parietem, inimicitias in sua carne condemnans [Ephes. II]. Unde et augustius quid loquitur atque sublimius: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 3], ut a Iudaica dualitate, in unionem nos revocet fidei Christianae.
10 Denique, pontificatu perdito Iudaeorum, Dominus patitur nequaquam sub uno principe, sed sub duobus, Anna et Caipha: ut religionis eorum scissum [Al. falsum] monstraret errorem. Sunt multi in huius portae introitu ante domum Domini Orientalem, qui vitiis suis nationibus comparantur, et peccatorum conscientia desperant salutem, et dicunt: Civitas in qua versamur, lebes est, et nos omnes carnes, et Babylonio consumemur ardore, cuius iacula ignita sunt: nolentes agere poenitentiam, et desperantes salutem; propterea audiunt, quod non ipsi sint carnes praeteritae et perditae civitatis, sed hi quos scandalizaverint, et quos interfecerint.
11 Idcircoque super eos gladius inducitur, ut postquam in finibus Israel nequaquam inter gentes, sed inter Christianos fuerint iudicati, tunc cognoscant, quod ipse sit Dominus secundum illud quod in Psalmis legitur: Cum interficeret eos, requirebant illum [Psal. LXXVII, 34]: ut quem per beneficia non senserant, per tormenta cognoscant.
12 (Vers. 13.) Et factum est cum prophetarem, Phaltias filius Banaiae mortuus est: et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum Israel? Vaticinante propheta, unus e duobus principibus Phaltias filius Banaiae moritur, qui interpretatur ruina declinans, et est filius structoris, sive caementarii: οἰκοδόμος enim aliud in linguam nostram verti non potest.
13 Alter principum servatur incolumis, Iezonias filius Azur. Iezonias aures eius sonat, quod subauditur animae. Azur vero fulcrum, sive adiutorium. Qui igitur cadendo a Domino declinarat, et erat aedificationis pessimae, recte cadit, prophetante eo, quem confortavit Deus. Qui autem praeceptis obediebat Dei, et illius sustentabatur ac fulciebatur auxilio, recte in imperio populi permanet. Legimus in Exodo [Exod. II], mortuo Pharaone rege Aegypti, ingemuisse filios Israel ab operibus luti, palearum ac laterum, et clamasse ad Dominum, quem, illo vivente, inclamare non poterant.
14 Isaias quoque [Isa. VI], mortuo Osia rege leproso, vidit Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, et Seraphim stantia circa eum; intelligensque immunda habere se labia, et habitare in populo immunda labia habente, meretur ut de altari carbo mittatur, et labia eius purget immunda. Hic autem, prophetante fortitudine Dei, princeps qui a Domini declinaverat servitute, cadit ut elevetur a Christo.
15 Si enim resurrectio Dominus, ruina diabolus est. In quo quaeritur, quomodo de Salvatore dicatur. Ecce hic positus est in ruinam, et resurrectionem multorum in Israel [Luc. II, 34]. In ruinam eorum, qui stabant pessime, et resurrectionem eorum, qui ceciderant. Quod cum propheta vidisset, cecidit in faciem suam: non peccantis merito, sed plangentis affectu; et voce magna, quae de magno fidei ardore veniebat, tertio clamavit, et dixit, Heu, heu, heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel? Et est sensus: Etiam ipsae reliquiae, quae esse videbantur in populo, te indignante, delentur.
16 (Vers. 14 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres tui, fratres tui: viri propinqui tui, et omnis domus Israel universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. Propterea haec dicit Dominus Deus: quia longe feci eos in gentibus, et quia dissipavi eos in terra [Al. dispersi eos in terris], ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerint [Vulg. venerunt]. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres tui et viri captivitatis tuae, et omnis domus Israel consummata est; quibus dixerunt habitatores Ierusalem: Longe recessistis a Domino: nobis data est terra in haereditatem.
17 Propterea ait: Haec dicit Adonai Dominus, quia repellam eos in gentes, et disseminabo eos in omnem terram, et ero eis in sanctificationem parvulam in regionibus, ad quas ingressi fuerint illuc. Primum de interpretationis varietate dicendum est. Pro eo quod in Hebraeo habetur, viri propinqui tui (hoc enim significat GOOLATHACH ) LXX transtulerunt, viri captivitatis tuae. Deinde ubi sequitur: universi quibus dixerunt habitatores Ierusalem; pro universis, illi posuerunt, consummata est, propter litterarum et verbi ambiguitatem: [Unus Vatic. ms. cum vetustiss. Sangermanensi penes Monifauconium, CHOLLO.] CHULLO enim quod Aquila et Symmachus et Theodotio universos interpretati sunt; illi verterunt, consummata est, quod iuxta sensum omnino non resonat. Factus est igitur sermo Domini ad Ezechielem, qui dixerat: Heu, heu, heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel? In Phaltiae videlicet morte, et eorum qui cum eo interfecti sunt, quod nequaquam illae sint reliquiae, quas in Ierusalem putabat propheta, sed hi qui in Babylone videbantur esse captivi.
18 Et est sensus: O fili hominis, fratres tui de eadem tecum stirpe generati, fratres, inquam tui, quibus dixerunt habitatores Ierusalem, vos recessistis a Domino, quia captivi estis, et cum Iechonia vos tradidistis, nobis autem terra Israel data est in aeternam possessionem. Dic ergo eis, quod longe quidem eos fecerim a terra Israel, et disperserim in nationes, et in alienis terris esse praeceperim; sed quia meae obedierint iussioni, sim in eis futurus etiam in peregrinis et hostilibus locis in parvam sanctificationem: dum plerique inveniantur ex eis, qui idololatriae nequaquam colla submittant; sed memores sint mandatorum Dei, sicut fuerunt Daniel et tres pueri, et caeteros fuisse credendum est, in similitudinem tantorum principum quos Scriptura nunc commemorat [Dan. III]. Ex quibus universis discimus, non esse insultandum his, qui Dei iudicio poenis traditi sunt; nec exprobrandum homini converso a peccatis suis; nec poenitentibus et egressis de Ecclesia aliquando dicendum: Longe recessistis a Domino; nobis data est terra in possessionem. Quia haec dicit Dominus: Licet eos parumper a mea Ecclesia separa verim, et inter gentes disperserim: tamen ero eis in sanctificationem modicam, dum meminerint peccatorum suorum, ut qui propter vitia recesserunt de loco suo [Al. terra sua], propter poenitentiam ad sedes pristinas redire festinent.
19 (Vers. 17 seqq.) Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes de illa [Vulg. addit eius]. Et dabo eis cor unum (sive alterum) et spiritum novum tribuam in visceribus eorum.
20 Et anferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. Quorum autem cor post offendicula et abominationes suas ambulat: horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. Loquitur sermo divinus ad eos, qui captivi erant in terra Babylonis, ad fratres Ezechielis prophetae, et ad propinquos quibus dixerunt habitatores Ierusalem [Al. Israel]: Longe recessistis a Domino, nobis data est terra in possessionem.
21 Loquitur autem haec quae sequuntur: Congregabo vos de populis, et reddam vobis terram Israel. Cumque ingressi fueritis, auferetis cuncta idola, propter quae offenderatis Deum, et dabo vobis cor unum timoris, et servitutis Dei, ut nequaquam diversis idolis serviatis, sive alterum quam prius habuistis. Et spiritum novum tribuam in visceribus vestris, iuxta illud quod scriptum est: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis [Ps. L, 12]. Et auferam a vobis cor lapideum, id est, cor durum, secundum illud quod loquitur Stephanus primus martyr in Christo: Dura cervice, et incircumcisi corde [Act. VII, 51]. Et induratur cor Pharaonis, ne dimittat populum Israel [Exod. VII]. Et dabo, inquit, vobis cor carneum, molle, et tenerum, et quod possit Dei mandata suscipere, ut scribantur in tabulis cordis carnalibus.
22 Idcirco autem datur cor molle, et aufertur cor durum, ut in praeceptis meis ambulent, iudiciaque custodiant, et sint in populo Dei: Dominusque, qui prius fuerat adversarius, sit eis in Deum. Qui autem nequaquam poenitentia priora peccata correxerint, sed ambulaverint post abominationes suas retribuam, ait, eis, quod merentur, ut viae eorum ponantur in capitibus eorum.
23 Haec sub Zorobabel filio Salathiel, et sub Iesu filio Iosedec sacerdote magno, et sub Ezra ac Neemia accidisse tribui Iudae, et his qui cum eis reversi sunt, plerique aestimant. Habitatores quoque Ierusalem, qui sub Sedecia rege Iudae capti sunt, vel qui fugerunt cum Ieremia in Aegyptum, in omnes terras esse dispersos, et nequaquam esse reversos in urbem Ierusalem. Plena autem conversio eorum, qui captivi erant, et reliquiarum Israel intelligitur in Christo, quando reliquiae salvae factae sunt, et una die crediderunt tria millia, et iterum quinque millia [Act. II]; et alii de quibus loquitur Iacobus ad apostolum Paulum: Vides, frater, tanta millia credentium Iudaeorum? hi omnes aemulatores Legis sunt [Act. XXI, 20]. Sed et quotidie superbi habitatores urbis Ierusalem, quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, Dei merentur offensam, et hi qui foris erant, ablato corde lapideo, et accepto corde mollissimo, per poenitentiam revertuntur ad Ecclesiam; et ambulant in praeceptis Domini, iudiciaque eius custodiunt, fiuntque Domini populus, et Dominus, quem prius offenderant, fit eis Deus.
24 (Vers. 22, 23.) Et elevaverunt Cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos [Al. ea]. Et ascendit gloria Domini de medio civitatis: stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis. Paulatim gloria Domini recedit de Ierusalem. Primum templum deserens, stat in atrio vel in limine domus, et postea in introitu portae Orientalis; novissime, sublatis pennis rotisque sequentibus, stat super montem, qui est ad Orientem urbis, haud dubium quin montem significet Oliveti, unde Salvator ascendit ad Patrem.
25 Stabatque gloria Domini, quae de Ierusalem urbe discesserat super montem Oliveti, in signum resurrectionis et luminis, ut inde perituram arsuramque cerneret Ierusalem. Quodque dicit: Ascendit gloria de medio civitatis [Ioan. XIV, 31], aliis verbis loquitur Dominus ad discipulos: Surgite, abeamus hinc [Luc. XIII, 35]. Et ad Iudaeos: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII]. Iosephus quoque [Vide quae tum alibi saepe, cum praecipue tom. I, ad epist. 18, num. 9, observamus.] refert auditam vocem in templo angelorum et fortitudinum coelestium, quae prius in urbis praesidio erant: abeamus ex his sedibus (Ioseph. Antiq. Iud.). Mirumque in modum usque in praesentem diem gloria Domini, quae deseruit templum, stat super montem Oliveti, et in crucis signo rutilans, spectat templum quondam Iudaicum, in favillas et cineres dissolutum.
26 (Vers. 24, 25.) Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei, et sublata est a me visio, quam videram. Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi. Pro eo quod nos ex Hebraica veritate transtulimus: Et sublata est a me visio, quam videram, LXX transtulerunt: Et ascendi a visione, quam videram. Quod utrumque significat non in corpore prophetam in Ierusalem de Babylone translatum, sed in spiritu, sublataque visione quae eum in spiritu duxerat Ierusalem, et universa monstraverat, quae superior sermo narravit, reversus est in semetipsum, et locutus est ad transmigrationem omnia quae ei fuerant demonstrata, ad eos videlicet, de quibus supra scriptum est: Ego sedebam in domo mea, et senes Iuda sedebant iuxta me, et cecidit super me ibi manus Domini Dei, et vidi [Ezech. VIII, 1]. Mirumque in modum sedentibus his qui ad se venerant visitandum, visiones mysticas propheta cernebat, et absens erat ab his qui coram se sederant, absque spiritu, praesens corpore.
27 Omniaque fiunt, ut consolationem recipiant qui captivi erant, quod reducendi sint in terram Israel, et ambulaturi in praeceptis Domini, futurique ei in populum, et ille futurus sit eis in Deum. Qui autem non fuerint conversi ad poenitentiam, sed ambulaverint post abominationes suas, recipiunt quae fecerunt. Verba autem in Scripturis sanctis pro rebus dici saepe admonuimus.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, , X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Hieronymus > 11