monumenta.ch > Hieronymus > 10
Hieronymus, in Ezechielem, , IX <<<     >>> XI

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 3, Caput X

1 (Vers. 1, 2.) Et vidi, et ecce in firmamento quod erat super caput Cherubim quasi lapis sapphirus: quasi species similitudinis solii apparuit super eam [Vulg. ea]. Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus Cherub [Vulg. Cherubim]: et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter Cherubim: et effunde super civitatem. De firmamento, quod erat super Cherubim, et de lapide sapphiro, qui habebat similitudinem throni, et de rotis quae animalia sequebantur, supra dixisse sufficiat, et illorum lector explanatione contentus sit.
2 Nunc autem quod iubetur ille, qui indutus erat lineis, pro quo Septuaginta in hoc loco stolam interpretati sunt, ut tollat prunas ignis de medio Cherubim, et effundat sive spargat super civitatem, illud mihi videtur ostendere, quod post interfectionem caedemque multorum, et in viis cadavera mortuorum, prunarum ignis assumitur, ut puniat, sive mundet Ierusalem: iuxta illud quod in Isaia scriptum est: [Victor., sanctificabit, ex Graeco ἁγιάσει.] Sanctificavit eum in igne ardente, et devorabit sicut fenum materiam [Isa. X, 17]. Isti sunt carbones, quos in remedium linguae atque mendacii desolantes vitia atque peccata, Propheta interrogatus exoptat: Quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis [Psal. CXIX, 3, 4]. Multaque istiusmodi in Scripturis sanctis invenire poterimus; de quibus crebro diximus.
3 Hoc tantum notandum est, quod in Isaia, qui tantum in sermone peccaverat, et immunda labia habere se dixerat, ad purgandum unus forcipe carbo comprehenditur. Hic vero quia erat civitas plena iniquitate, et post supplicia cadaveribus mortuorum, plures assumuntur carbones ignis, et non una manu, sed ambabus, ut omnis purgetur Ierusalem.
4 Quamquam et hoc intelligendum sit, quod non ad purgationem, sed ad poenas atque cruciatus, prunae ignis assumendae sint, quae effundantur super Ierusalem.
5 (Vers. 3 seqq.) Ingressusque est in conspectu meo. Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. Et elevata est gloria Domini desuper Cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. Et sonitus alarum Cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum, quae sunt inter Cherubim: ingressus ille stetit iuxta rotam.
6 Et extendit Cherub manum de medio Cherubim, ad ignem qui erat inter Cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis. Qui accipiens egressus est, et apparuit in Cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. Vidente propheta, ingreditur vir, qui indutus erat talari veste vel linea, et ut LXX nunc interpretationem commutant, stola sancta, cum apud Hebraeos unus sermo habeatur BADDIM, et caeteri interpretes in coepta translatione persistant. Ingreditur autem, ut secundo dicitur, in medio rotarum, quae sunt subter Cherubim; ut impleat manus suas igneis carbonibus.
7 Qui cum esset ingressus, stetit tantum iuxta rotam, et vel ob tristitiam puniendae Ierusalem, vel ob gloriae magnitudinem stupens, manum ad ignem ipse non misit, sed unus de Cherubim, id est, Cherub misit manum, et tulit ignem, qui erat in medio Cherubim, et dedit in manum eius, qui indutus erat vestibus lineis. Qui accipiens egressus est; et tamen Scriptura non dicit, egressus quid fecerit: ut tristis rei narrationem intelligentiae potius nostrae relinqueret, quam oculis subiiceret.
8 Introeunte autem viro, qui indutus erat vestibus lineis, Cherubim stabant a dextris domus, ut sanctae supernaeque virtutes dexteram domus Dei partem tenere viderentur, et illae quae mittuntur ad supplicia, de quibus scriptum est: Immissionem per angelos pessimos [Psal. LXXVII, 49], sinistras partes possidere credantur.
9 Cumque elevata esset gloria Domini de Cherub, qui carbones ignis viro traditurus erat; et transiisset ad limen domus, statim nube, tenebris, et caligine atrium impletur interius. Neque enim, praesente Domini maiestate, exercentur supplicia, et gloria Domini videtur in atrio, de quo scriptum est: Sonitus alarum Cherubim audiebatur usque ad atrium exterius. Pro sonitu in Hebraeo, vox ponitur: quae vox habebat similitudinem vocis Dei Omnipotentis loquentis.
10 Pro quo Septuaginta transtulerunt: sicut vox Dei SADDAI; quod Aquila, Symmachus, et Theodotio ἱκανὸν, quod fortem potentemque significat, transtulerunt. Nota, lector, in quibus superior, et haec Visio concordent, sive discordent, ut ex collatione utriusque absque nostro admonitu, divina intelligas sacramenta, et illud quod ante commonui, quoniam et [Al. si] in firmamento, et in throno, et in manu hominis non veritas, sed similitudo dicatur.
11 Neque enim facie ad faciem revelato vultu, gloriam Domini contemplamur; sed in similitudine omnia videmus et imagine, quamdiu fragili et corruptibili, et mortali circumdamur corpore [I Cor. XIII].
12 (Vers. 8 seqq.) Et vidi, et ecce quatuor rotae iuxta Cherubim. Rota una iuxta Cherub unum, et rota alia iuxta Cherub unum. Species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysolithi, et aspectus earum, similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae. Cumque ambularent in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes, sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et caeterae, nec convertebantur.
13 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum. Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me. Quatuor autem facies habebat unum. Facies una, facies Cherub: et facies secunda, facies hominis, et in tertio, facies leonis; et in quarto, facies aquilae, et elevati [Al. elevata] sunt Cherubim. Observa quae prius fuerit, vel quot species rotarum, iuxta LXX, quasi visio tharsis: nunc autem iuxta eosdem, quasi visio carbunculi; ut pennarum per ignem, qui a Cherub traditur, similitudo monstretur: licet in Hebraico, et supra, et hic THARSIS scriptum sit: quod Aquila chrysolitum, Symmachus, hyacinthum transtulerunt.
14 Rursumque ubi nos vertimus: Et omne corpus earum, quod subauditur rotarum, in Hebraeo scriptum est: Et omnes carnes earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli. Nota carnes appellari in supernis virtutibus, ut quando legimus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem [I Cor. XV], sciamus non substantiam carnis, sed opera condemnari: BASAR enim quod in hoc loco scribitur, non corpus, sed carnem significat.
15 Circulos autem rotarum, cantos (Sic) ferreos appellavit, quibus lignorum rotunditas arctatur et stringitur. Rotae autem istae non solum carnes habent, vel corpus, aut membra: sed et colla, et manus, et pennas, ut efficientias rerum in singulis, non membrorum imagines sentiamus. Rotae quoque ipsae appellatae sunt lingua Hebraica GELGEL, quod Symmachus, volubiles, Aquila, rotam interpretatus est. Porro quod sequitur: Audiente me, usque ad eum locum ubi scriptum est: Elevati [Al. elevata] sunt Cherubim, in LXX non habetur; sed de Hebraico additum est.
16 In quo observandum, quod nequaquam, ut supra dicitur: Facies hominis, et facies leonis [Voces a dextris, quae antea post aquilae nomen subdebantur, cum Victorio huc revocavimus, iunximusque leonis nomini ad sacri textus, et cum primis Graeci τῶν LXX sup. cap. 1 fidem.] a dextris quatuor, et facies vituli a sinistris quatuor: et facies aquilae quatuor; ut videlicet alia a sinistris, alia a dextris esse credantur: sed omnium aequalis ordo describitur, dicente Scriptura: Quatuor autem facies habebat unum: Facies una, facies Cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis: et in quarto facies aquilae; ut prima et secunda, et tertia, et quarta facies, non locorum diversitate dextri et sinistri, sed uno per gradus ordine describatur.
17 Unam autem faciem, id est primam, appellavit Cherub, pro qua supra dixerat, facies vituli. Ex quo intelligitur faciem Cherub esse faciem vituli. Quorum omnium sensum, praeteritae visionis explanatio continet.
18 (Vers. 15 seqq.) Ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar. Cumque ambularent Cherubim, ibant pariter et rotae iuxta eos [Al. ea]. Et cum elevarent Cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non [Factum pridem videatur scribarum errore, ut pro residebant, quod praefert Vulgata Hieronymi versio, textusque Hebraeus , et probatum Victorio est, legatur resistebant; sed quando ferme idem est sensus, mss. vero non suffragantur, nihil duximus immutandum.] resistebant rotae: sed et ipsae iuxta erant. Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur.
19 Spiritus enim vitae erat in eis. Omnia vivunt Deo, et suum sentiunt Creatorem. Non est enim Deus mortuorum, sed viventium [Matth. XXII, 32]. Unde et omnia corpora rotarum plena sunt oculis [Ezech. I, 18]. Et in psalmo dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
20 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam [Ps. XVIII, 1, 2]. Sol quoque et luna, mare et flumina, montes et colles laudant Deum, et in suum circulum per annos singulos elementa volvuntur, coelorumque rationem in terris deprehendimus, ut antiquae legis ordinem conservantes volvantur et currant; et nihil novum cernamus super terram.
21 Quod autem dicitur: Ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar [Eccles. I], Scriptura demonstrat eadem nos debere intelligere in expositione animalis, quae supra intelleximus.
22 (Vers. 18 seqq.) Et egressa est gloria Domini a limine Templi, et stetit super Cherubim. Et elevantes [Al. elevantia et exaltata] Cherubim alas suas, exaltati sunt a terra coram me. Et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt. Et stetit in introitu portae domus Domini Orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos [Al. ea]. Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel, iuxta fluvium Chobar: et intellexi, quia Cherubim essent.
23 Quatuor, per quatuor vultus uni: et quatuor alae uni, et similitudo manus hominis sub alis eorum: et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar, et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi. Gloria Domini, sive maiestas, quae steterat in templi limine, stetit super Cherubim. Qui elevantes [Al. Quae elevantia et exaltata] alas suas, propheta cernente, exaltati sunt, rotis pariter sequentibus, et stetit in introitu portae domus Domini Orientalis, paulatimque protectio Dei reliquit Israel.
24 Primum fuit in templo, deinde stetit in atrio templi sive limine: qua recedente de templo, nubes et caligo implevit templi penetralia. Rursumque ipsa gloria sedit super Cherubim, et illis statim avolantibus, et ad exteriora abeuntibus, secutae sunt rotae. Et gloria stetit in porta domus Domini Orientalis, non in ianua templi, sed post atrium et limen in introitu portae domus Domini Orientalis.
25 Quod cum propheta vidisset, ipsum est, inquit, animal, quod vidi subter Deum Israel, iuxta fluvium Chobar, et intellexi, quia Cherubim essent. Quid enim novi viderat, quod intelligeret esse Cherubim, quae prius non intellexerat? Cherubim in lingua nostra scientiae multitudo est: notitia sacramentorum Dei, et thronus eius ac requies.
26 Unde et in psalmo dicitur: Qui sedes super Cherubim, manifestare [Ps. LXXIX, 2]. Semper enim gloria Domini sedet in scientiae multitudine: et tunc manifestatur, quando cuncta regi providentia demonstrantur; nec fortuitu quid fieri, nec dicere quempiam: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt [Ezech. IX, 9]. Unde et intuitus Cherubim et appetitus eorum, est oblivisci praeteritorum, et in futura se extendere [Philipp. III].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, , IX <<<     >>> XI
monumenta.ch > Hieronymus > 10