Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 3, Caput IX
1 | (Vers. 1.) Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis. Pro visitationibus, ultionem Septuaginta transtulerunt. Mihi enim vindictam et ego retribuam, dicit Dominus [Deut. XXXII, 35]. Omnisque ultio visitatio est quasi aegrotantis, quasi habentis vulnera, quasi medicas exspectantis manus, iuxta illud quod alibi scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis [Psal. LXXXVIII, 33, 34]. Recteque (ut supra diximus) visitatio vel ultio appropinquare dicitur captivitate vicina. |
2 | Et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. Non dixit, habebat, ut Septuaginta transtulerunt. Neque enim narrat praeterita, sed praesentia futuraque demonstrat. Qui igitur malos percutit in eo quod mali sunt, et habet vasa interfectionis, ut occidat pessimos, minister est Domini. |
3 | (Vers. 2, 3.) Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad Aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius. Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius: ingressique sunt, et steterunt iuxta altare aeneum. Et gloria Dei [Vulg. Domini] Israel assumpta est de Cherub, quae erat super eum ad limen domus. |
4 | Et vocavit virum, qui indutus erat lineis; et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. Pro lineis, quod nos iuxta Symmachum interpretati sumus, LXX, ποδήρη; Theodotio ipsum verbum Hebraicum BADDIM; Aquila, praecipua, interpretati sunt. Rursum ubi nos diximus, et atramentarium scriptoris ad renes eius, LXX posuerunt: Et zona sapphirina super renes eius; Theodotio, κάστυ scribae in manu eius; Aquila, μελανοδοχεῖον, id est, atramentarium scribae ad lumbos eius; Symmachus, tabulas scriptoris habebat in renibus suis. Et ubi nos transtulimus, limen domus, Septuaginta et Theodotio, τὸ αἴθριον, id est, sub divo posuere vestibulum. Pro vase quoque interitus, quod singuli viri habebant in manibus, soli Septuaginta securim interpretati sunt. |
5 | Ad hominum igitur peccata delenda, qui in sexta die fabricationis mundi facti sunt, veniunt sex viri, et descendunt de porta superiori, sive ut LXX transtulerunt, excelsa ad Aquilonem. Et habebat unusquisque securim in manibus, de qua Ioannes loquitur: Iam enim securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor quae fructum non facit, excidetur et in ignem mittetur [Matth. III] [Luc. III, 9]. Eratque in medio sex virorum unus, id est, septimus, in habitu pontificis vestitus lineis indumentis, et habebat atramentarium scriptoris ad renes suos, quo omnium peccata describeret, et sanctorum a peccatoribus numerum segregaret: sive zonam sapphirinam coloris lapidis sapphiri, qui in ornamentis est principis sacerdotum. Egressique sunt sex viri, et steterunt iuxta altare aeneum. |
6 | Duo enim erant altaria: unum thymiamatis, aureum intrinsecus; et alterum ante templum, aeneum holocaustorum. Iuxta altare autem stare dicuntur parati ad iubentis imperium, ut cuiuscumque viderint ibi non esse peccata dimissa, sententiae Domini et interfectioni eum subiacere cognoscant. Gloria quoque Dei Israel ascendit, sive assumpta est de uno Cherub, et ivit ad limen, sive ad subdivum atrii domus atque vestibuli, quod nequaquam tecto premitur, sed aeris fruitur libertate. Quae ipsa gloria Domini virum, qui erat in habitu pontificis, habebatque atramentarium in lumbis suis, vocavit, et dixit quae Scriptura testatur. |
7 | Quidam sex viros, sex interpretantur Angelos, qui Dei pareant voluntati: ipsumque unum qui habebat indumenta pontificis, Salvatorem intelligunt; iuxta id, quod Sacerdos est et magni consilii Angelus, illudque quod dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec [Psal. CIX, 4]. Ποδήρη autem, quod Septuaginta transtulerunt, una ex octo vestium est pontificis, quae Latine dicitur talaris; et ex eo quod ad pedes usque descendat, hoc sortita vocabulum est. |
8 | De veste pontificis ante annos plurimos scio edidisse me librum, ad cuius explanationem mitto lectorem. Neque enim possum omnia in omnibus locis dicere, quodque Aquilae prima editio et Theodotio dixerant κάστυ, pro quo in Hebraeo legitur CESATH, cum ab Hebraeo quaererem quid significaret, respondit mihi Graeco sermone appellari καλαμάριον, ab eo quod in illo calami recondantur. |
9 | Nos atramentarium, ex eo quod atramentum habeat, dicimus. Multi significantius thecas vocant, ab eo quod thecae sint scribentium calamorum. De quatuor Cherubim, unus Cherub mittitur a gloria Dominicae maiestatis, locuturus ad eum, qui pontificis indumentis indutus erat. Et quamquam plerique τὰ χερουβεὶμ neutrali genere, numeroque plurari dici putent, nos scire debemus singulari numero Cherub, generis masculini, et plurali eiusdem generis Cherubim: non quo sexus in ministris Dei sit, sed quo unumquodque iuxta linguae suae proprietatem diversis appelletur generibus. |
10 | Angeli vocantur numero plurali Malachim, et Cherubim, et Seraphim eiusdem generis et numeri. Porro sabaoth, quod interpretatur militiarum, sive exercituum atque virtutum, dicuntur genere feminino, numero plurali, et desinunt in extremam syllabam OTH Qui autem volunt sub figura pontificis intelligi Salvatorem, de Apocalypsi Ioannis utuntur exemplo, in qua scriptum est: Et converti me. |
11 | et vidi vocem quae loquebatur mecum. Et conversus aspexi septem candelabra aurea: et in medio candelabrorum similem Filio hominis [Apoc. II, 12, 13], et caetera. |
12 | (Vers. 4 seqq.) Et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem, et signa THAU super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius. Et illis dixit audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et perculite: non parcat oculus vester; neque misereamini. |
13 | Senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem. Omnem autem super quem videritis THAU, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Praecipitur ei qui indutus erat veste talari, sive linea, et sacerdotalem habitum praeferebat, ut ponat signum super frontes virorum gementium et dolentium, super cunctis abominationibus. quae fiunt in medio Ierusalem. Pro signo, quod Septuaginta, Aquila et Symmachus transtulerunt, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit THAU, quae extrema est apud Hebraeos viginti et duarum litterarum, ut perfectam in viris gementibus et dolentibus scientiam demonstraret. Sive, ut Hebraei autumant, quia Lex apud eos appellatur THORA, quae hac in principio nominis sui littera scribitur; illi hoc accepere signaculum, qui Legis praecepta compleverant. |
14 | Et ut ad nostra veniamus, antiquis Hebraeorum litteris, quibus usque hodie utuntur Samaritani, extrema THAU, littera, crucis habet similitudinem, quae in Christianorum frontibus pingitur, et frequenti manus inscriptione signatur. Sunt qui putent, ex eo quod secundum Hebraicum alphabetum ista extrema sit littera, demonstrari in multitudine peccantium, reliquias superesse sanctorum. |
15 | Gementes igitur dolentesque salvantur; qui non solum malis non consenserunt operibus, sed et aliena planxere peccata, secundum quod et Samuel planxit super Saul [III Reg. XVI], et apostolus Paulus super his qui post peccatum non egerunt poenitentiam. Unde et ipse dicebat: Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus [II Cor. V, 2]. Et alibi: Tristitia mihi est magna, et incessabilis dolor cordis mei [Al. cordi meo]. Praecipiturque sex viris ut praeter eos qui possunt dicere: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. IV, 7], cunctos interficiant, non seni parcant, non iuveni, non virgini, non parvulo, non mulieri. |
16 | Secundum mysticos intellectus, senes sunt in Ecclesia de quibus dicitur: Cani hominis prudentia eius [Sap. IV, 8]; iuvenes qui sunt ad fidei bella promptissimi; virgines, qui pudicitiam tota mente conservant; parvuli, qui lacte potantur infantiae, et necdum percipiunt solidum cibum; mulieres, qui [Al. qua] fragilitate sexus, animae imbecillitatem testantur. |
17 | Quibus universis non parcitur, si absque Christi signaculo aliquid esse se credunt. Quodque sequitur: Et a sanctuario meo incipite, sive, ut Septuaginta transtulerunt, et a sanctis meis incipite, vel sacerdotes significat, qui versabantur in templo et adorabant idola; vel eos qui pro sacerdotii merito sancti vocabantur in populo, et qui fuerant in populis causa peccati, primi meruere supplicia. |
18 | Tempus enim est [I Cor. VII], ut iudicium incipiat a domo Dei. |
19 | (Vers. 7.) Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. Et dixit ad eos: Contaminate domum: et implete atria interfectis. Implere atria interfectis. Pro atriis, quae Hebraice dicuntur ASEROTH, LXX posuere vias. Occiduntur autem viri seniores, de quibus supra legimus quod haberent thuribula et adolerent idolis incensum. |
20 | Nec est ulla templi religio: quia, offenso religionis Deo, contaminata sunt omnia, ut unde peccatum, inde iudicium sit. Atriaque cadaveribus complentur in templo, et non viae, quae utique foris erant, nisi forsitan vias intelligere possimus [Al. possumus] plateas civitatis. |
21 | Nec audere poterant Angeli contaminare templum sanguine mortuorum, in quo prius habitabat gloria Dei, nisi hoc recedentis [Al. credentis] gloriae Dominus praecepisset. Omnis qui peccato mortuus est, contaminat atria templi, et vias urbis Domini, in quibus vivit: qui cum Christo resurgens, mortuus esse desistit. |
22 | Et egressi sunt, et percutiebant eos, qui erant in civitate. Sive, ut alii transtulerunt: percutiebant civitatem; pro his qui erant in urbe, ipsam urbem appellantes. |
23 | (Vers. 8.) Et caede completa, remansi ego: ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu [Vulg. Heu, heu, heu], Domine Deus, ergo ne disperdas omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem? Cunctis, qui signaculum non habebant, caede prostratis, corruit propheta in faciem suam, pro interfectorum multitudine, nullum praeter se arbitrans remansisse. |
24 | Quod quia videbatur esse contrarium ei sententiae, qua iusserat Dominus signatarum frontium viros non esse caedendos, propterea in Vulgata editione subtractum est. Nos autem sequentes Hebraicam veritatem, posuimus, remansi ego. Notandumque quod non dixerit, solus: quod si dixisset, videbatur esse contrarium; sed remansi ego, ut subaudiatur cum caeteris, qui frontes habuere signatas. |
25 | Ut autem sciamus signanter hoc dictum, remansi ego, in Regum volumine, quando Elias loquitur ad Deum: Altaria tua demoliti sunt, et ego relictus sum solus, et quarunt animam meam auferre [III Reg. XIX, 14]; solum posuit, quia remansisse alios nesciebat. Quidam putant ex persona Domini, in cuius typum praecessit Ezechiel, posse hoc intelligi de populo Iudaeorum: quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt [Psal. XIII]. Et Propheta testatur: Salvum me fac, Domine: quoniam defecit Sanctus [Psal. II, 1]. Solus enim inventus est Dominus, qui peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore eius [I Petr. II]. Quod autem intulit: effundens furorem tuum super Ierusalem, verbum effusionis, poenarum ostendit magnitudinem, ut alibi legimus: Effusa est despectio super principes [Psal. CVI, 40]. Et iterum: Pene effusi sunt gressus mei [Psal. LXXII, 2]. Et in bonam partem. Charitas Dei effusa est in cordibus nostris [Rom. V, 5]. Et: Effusa est gratia in labiis tuis [Psal. XLIV, 3]. Et in contrarium: Effunde furorem tuum super gentes, quae te non intellexerunt, et super regna quae nomen tuum non invocaverunt [Ierem. X] [Ps. LXXVIII, 6]. Et: Effunde frameam, et conclude ex adverso eorum, qui persequuntur me [Psal. XXXIV, 3]. |
26 | (Vers. 9, 10.) Et dixit ad me: Iniquitas domus Israel et Iuda magna est nimis valde. Et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione. Dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: vias eorum super caput eorum reddam. Videns Dominus prophetam suum flere pro populo, et admirari indignationis magnitudinem, reddit causas: non ut ille putabat iniusti, vel excedentis modum supplicii, sed meritae iustaeque sententiae. |
27 | Iniquitas, inquit, decem tribuum Israel et duarum tribuum Iuda magna est, et non solum magna, sed magna nimis. Nec hoc dixisse sufficit, sed repetit, valde, ut pro magnitudine iniquitatis, magnitudo supplicii sit. Ex quo discimus, non ut plerique aestimant, et maxime Stoici, paria esse peccata; sed vel magna vel parva, et pro qualitate mensuraque peccantium, diversitatem esse iudicii punientis. |
28 | Repleta est, inquit, terra sanguinibus, sive, ut Septuaginta transtulerunt, populis: et civitas est repleta aversione; aut, ut Vulgata habet editio, iniquitate et immunditia: non modicus sanguis effusus est, sed de porta usque ad portam: et omnis civitas declinavit a cultu Dei, et pro eo plena est immunditia, idololatriae videlicet sordibus. |
29 | Causa autem tantorum scelerum illa est, quod putaverunt providentiam non esse super terram, nec Deum curare mortalia, iuxta illud quod alibi legimus (Verg. Aen. 4, 379): Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Sollicitat. | Quia igitur illi vel putaverunt non esse providentiam: vel quae ante fuerat in populis, hoc tempore suum populum reliquisse: propterea et Dei non parcet oculus, nec miserebitur: ut contra vitia saeviens, placabilis sit virtutibus: viasque eorum atque peccata reddat super capita eorum, vel super principale (ἡγεμονικὸν) cordis, vel super principes populi, iuxta Numerorum librum, in quo capita populorum principes esse dicuntur. |
30 | (Vers. 11.) Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit dicens: Feci sicut praecepisti mihi. LXX: Et ecce vir, qui indutus erat podere (id est, veste talari) et accinctus zona lumbos suos, et respondit verbum dicens: Feci sicut mandasti mihi. Ipse est vir, cui iussum est transire per mediam Ierusalem, et ponere signum in frontibus virorum gementium et dolentium super cunctis iniquitatibus eorum. |
31 | Dicit ergo se Domini praecepta complesse, et signaculo THAU litterae frontes signasse [Al. armasse] lugentium. Sex autem viri quibus praeceperat Dominus, dicens: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: nulliusque misereamini usque ad internecionem, nihil tale renuntiant. Neque enim laetitiae, sed moeroris implevere sententiam, quae non sermone, sed opere probatur. Et in hoc loco pro ποδήρη, id est, veste talari, quam interpretati sunt Septuaginta, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit BADDIM; Symmachus, lineam; Aquila, praecipuam, sive stolam. Pro zona quoque Symmachus, tabulas; Aquila, atramentarium; Theodotio, κάστυ posuerunt. |