Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 3, Caput VIII
1 | (Vers. 1.) Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Iuda sedebant coram me. Quinto anno transmigrationis Iechoniae, quarto mense, quinta mensis, superiorem visionem factam ad prophetam legimus Haec autem quam nunc exponere volumus, sexto anno eiusdem regis, sexto mense, quinta mensis facta memoratur. |
2 | Ex quo perspicuum est post annum et duos menses haec facta quae scripta sunt, et vel intermissam per annum et duos menses prophetiam, vel per totos quatuordecim menses gesta, quae superior sermo contexit. Sexto autem anno et sexto mense, et quinta die mensis, qui numeri ad fabricam mundi referuntur, et [Al. ad] carneos sensus, qui terrena conspiciunt, et necdum coelestia contemplantur, factam prophetiam non mirabitur, qui ad presbyteros Iuda sermonem dirigi intellexerit. |
3 | E quibus septuaginta tenebant thuribula, et viginti quinque in templo adorabant solem, sedebatque propheta in domo sua fugiens frequentiam multitudinis; et senes Iuda sedebant coram eo, vel prophetae verba audire cupientes, vel insidiantes sermonibus eius. Significanterque dicuntur senes Iuda, ut nihil ad Israel, hoc est ad decem tribus, quae prius captae fuerant, sed ad eos qui de tribu Iuda cum Iechonia ducti erant in captivitatem, dici intelligamus. |
4 | (Vers. 2.) Et cecidit super me ibi manus Domini Dei. Et vidi, et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum eius, et deorsum ignis: et a lumbis eius et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. LXX: Et facta est super me manus Adonai Domini: et vidi et ecce similitudo quasi species viri a lumbis eius, et deorsum ignis, et a lumbis eius, et sursum quasi + visio aurae ** quasi visio electri. Virum, Hebraeus sermo non continet. |
5 | Visionem autem aurae, quae in Septuaginta non habetur, de Theodotione addidimus. Et pro eo quod nos diximus, cecidit super me manus Domini, Symmachus transtulit, incidit mihi manus Domini, quod in Hebraico dicitur TEPHPHOL. Manus autem ἐνέργειαν, id est, opera significat, ut visionis possit sacramenta cognoscere. Et hoc considerandum, quod non ipsas videat veritates; sed similitudinem ignis, quia a lumbis usque deorsum ignis apparuit; et a lumbis sursum quasi aspectus splendoris, ut visio electri. |
6 | Pro splendore, qui in Hebraico dicitur ZOR, auram Theodotio transtulit, ut in supernis Dei refrigeria demonstret. Denique et in Regum volumine beatus Elias adventum Domini non in tempestate contemplatur et turbine, non in ignis ardoribus; sed in aspectu aurae tenuis atque lenissimae, ut Dei Omnipotentis mansuetudinem comprobaret. |
7 | Opera autem coitus, quae significantur in lumbis, usque deorsum, igne purgantur. Et opera virtutum, quae a lumbis ad superiora consurgunt, splendorem habent atque fulgorem, et tamen nec ignis usque ad pedes dicitur; nec splendor electri usque ad caput, sed deorsum et sursum, ut tam in peccatoribus quam in sanctis, pro diversitate meritorum, alius usque ad illud et illud membrum; alius usque ad illa et illa perveniat. |
8 | Et quomodo qui sanctitudinis perfectionem tenent, ad verticem usque perveniunt, sic qui in peccatorum profundo sunt, plantas igneorum pedum tenere credendi sunt. |
9 | (Vers. 3.) Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei. LXX: Et extendit similitudinem manus, et assumpsit me in fimbria verticis mei. Et hic similitudo manus, non ipsa manus extenditur, neque enim in Deo aliquid corporale est. Videturque manus, ut membrum humani corporis atque consueti, nequaquam terreat eum qui assumitur atque comprehenditur. |
10 | Si enim in colubri, vel in qualibet alia bestiarum similitudine tetigisset prophetam, ipsa dissimilitudo membrorum terruisset assumptum. Parsque comprehenditur capillorum, quia totius apprehensionem capitis, humana natura non sustinet. Pro cincinno, Septuaginta transtulerunt κράσπεδον, id est fimbriam: quorum alterum in capillis, alterum in vestibus accipi solet. |
11 | Et elevavit me spiritus inter terram et coelum. Primum similitudine manus apprehenditur; postea elevatur a spiritu, qui spiritus non eum statim ad coelum levat, sed inter terram et coelum, ut terrena interim derelinquens, festinet ad coelum. Possumus autem et hoc dicere, quod propter bona opera, propheta similitudine manus Dei apprehensus sit, et propter scientiam rerum spiritualium elevetur a spiritu. |
12 | (Vers. 4). Et adduxit me in Ierusalem in visione Dei, iuxta ostium interius quod respiciebat Aquilonem, ubi erat statutum idolum Zeli ad provocandam aemulationem. Et ecce ibi gloria Dei Israel, secundum visionem quam videram in campo. LXX: Et adduxit me in Ierusalem in visione Dei ad vestibulum portae quae respicit Aquilonem: ubi erat statua possidentis. |
13 | Et ecce erat ibi gloria Domini Dei Israel secundum visionem quam vidi in campo. Hoc autem quod in quibusdam codicibus reperitur. + Et in statua imaginem Zeli ** de Theodotione additum est. Reliqua similiter. Quando dicit: adduxit me in Ierusalem in visione Dei, ostendit se non in corpore, sed in spiritu esse translatum. Iuxta quam visionem possumus et coelos, et profunda maris, et inferna conspicere, dum rationes singulorum cogitatione complectimur. |
14 | Primum autem venit ad vestibulum, quod respicit ad Aquilonem, ut ibi videat statuam idoli Zeli ad provocandam aemulationem; ut de illo loco possit ad interiora penetrare, et cernere reliqua, quae postea describuntur. Statuam autem idoli Baal in templo Dei positam, narrat historia. Pulchreque appellatur idolum Zeli. quia ad aemulationem et zelum Dominum provocat; iuxta illud quod in Deuteronomio dicitur: Ipsi me provocaverunt ad zelum in eo qui non erat Deus: et ego provocabo eos ad zelum in gente quae non est [Deut. XXXII]. Porro quia zelus et possessio quod Hebraice dicitur CENA, eodem appellantur nomine, pro statua Zeli, Septuaginta, statuam possidentis, interpretati sunt. |
15 | Denique quando natus est Cain, Possedi, inquit parens, hominem per Deum [Genes. IV, 1], possessione hominis, ad Cain nomen alludens. Ibique erat gloria Dei Israel, non quod delectaretur tali vicinia; sed ut sui praesentia idolum Zeli, templumque deleret. Unde et subversio urbis templique post breve tempus sequitur. Et in Isaia scriptum est, quod lectus angustus nequaquam duos capiat, et pallium breve utrumque operire non possit [Isa. XXVIII]; significante Scriptura illud Apostoli: Qui consensus Christo et Belial? Templo Dei et idolo [II Cor. VII, 25]? |
16 | (Vers. 5.) Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos ad viam Aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam Aquilonis: et ecce ab Aquilone portae altaris, idolum Zeli in ipso introitu. Pro eo quod nos posuimus: Ab Aquilone portae altaris, idolum Zeli in ipso introitu, Septuaginta transtulerunt: Ab Aquilone ad portam Orientalem, quod in Hebraico non habetur; caetera quae ibi scripta sunt relinquentes. |
17 | Dixit, inquit, ad me, vel gloria Dei, quam in campo videram, vel spiritus qui me inter coelum levavit ac terram. Locutusque est mihi, postquam me transtulit in Ierusalem, et fecit vel urbem, vel templum videre, et imperavit ut levarem oculos ad viam Aquilonis. Ibi enim statua Baal posita erat, quam vocat idolum Zeli, in ipso portae introitu. |
18 | Qui autem idolum Zeli, sive possidentis, ad gloriam Dei, vel ad spiritum referunt, impie faciunt, personam idoli, Dei maiestate mutantes. |
19 | (Vers. 6.) Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciant: abominationes magnas quas domus Israel facit hic: ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus, videbis abominationes maiores. Ne me, inquit, putes iniuste templum deserere, et subvertendam relinquere civitatem, aspice quae in templo faciant. |
20 | Cumque illa conspexeris, non putes finem esse scelerum, adhuc maiora conspicies. Quod quidem potest et de nostra Ierusalem, nostroque templo intelligi, quando in exemplum Ophni et Phinees [II Reg. II] idolorum scelera operamur in tabernaculo Dei; et fornicamur cum his, quae [Al. qui] se militiae et ministerio Dei voverint; et sacrificiorum eius primitiva decerpimus, dantes in usum clientum atque famulorum, et omnia lucri causa facimus. |
21 | Sin autem haec tam magna sunt quae videmus, quanto maiora existimanda sunt quae humanam effugiunt conscientiam? |
22 | (Vers. 7 seqq.) Et introduxit me ad ostium atrii: et vidi, et ecce foramen unum in pariete. Et dixit ad me: Fili hominis, fode parietem. Et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Hoc quod transtuli: Et vidi, et ecce foramen unum in pariete, in Septuaginta non habetur. Et quia omnia quasi imagine picturaque monstrantur, unum in pariete foramen vidisse se dicit, iuberique sibi ut illud perfodiat, et amplius faciat, quo videlicet aperto foramine, latius possit intrare et videre, quae foris positus videre non poterat. |
23 | Per quod ostenditur, tam in Ecclesiis, quam in singulis nobis, per parva vitia maiora monstrari, et quasi per quaedam foramina, ad abominationes maximas perveniri. Ex fructibus enim arbor cognoscitur [Matth. XII, 33, 34]; et ex abundantia cordis, os loquitur. Pro signo sunt interioris hominis, verba erumpentia: quomodo libidinosum, quia sua callide celat vitia, interdum turpis sermo demonstrat; et avaritiam latentem intrinsecus parvulae rei cupido significat. |
24 | Minoribus enim maiora monstrantur, vultuque et oculis dissimulari non potest conscientia, dum luxuriosa et lasciva mens lucet in facie; et secreta cordis, motu corporis et gestibus indicantur. |
25 | (Vers. 10.) Et ingressus vidi: et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio: et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum. Non solum idolum Zeli stabat in introitu portae Aquilonis, sed et omnes Templi parietes diversis idolorum imaginibus pingebantur: ut nulla esset bestia, quam non parietis pictura monstraret. Hoc in delubris idolorum, fanisque gentilium hucusque perspicimus, quod omnia genera bestiarum adoret stulta religio. |
26 | Unde et Virgilius ait: Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis, Quasi non et illa sint monstra quae laudat Contra Neptunum et Venerem, contraque Minervam. Possumus et in nostri templi [Al. nostris templis] parietibus idola monstrare depicta, quando omnibus vitiis subiacemus, et pingimus in corde nostro peccatorum conscientiam, imaginesque diversas. |
27 | De quibus et in Psalmo [Al. Psalmis] dicitur: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum dissipabis [Psalm. LXXII, 20]. Et in alio loco: Verumtamen in imagine perambulat homo [Psalm. XXXVIII, 7]. Quod scilicet nullus hominum sit qui aliquam imaginem non habeat, sive sanctitatis, sive peccati. |
28 | Quamobrem furiosis dicitur et iracundis: Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium [Psal. LVI, 5]. Et de hominibus nequam: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira [Matth. III, 7]? Et de versipellibus ac fraudulentis: Ite, dicite vulpi huic [Luc. XIII, 32]. Ac de amatoribus feminarum: Equi insanientes in feminas facti sunt mihi: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat [Ierem. LVIII]. De brutis quoque ac vecordibus: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intelligentia. Et iterum: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te [Ps. XXXI, 9]. Et multa huiuscemodi. Hoc autem quod posuimus: Et ecce omnis similitudo reptilium et animantium, in Septuaginta non habetur. |
29 | (Vers. 11.) Et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat. Quando dicit septuaginta viros fuisse de senioribus domus Israel, qui tenebant thuribula manibus, ostendit multos alios fuisse presbyteros, qui hoc non faciebant, sed forsitan peccatis aliis tenebantur: unumque nomine Iezoniam filium Saphan stetisse in medio eorum, quasi principem sceleris eorum, atque sacrilegii, qui omissa religione Dei, colebant idola, et in templo, non adorabant Deum, cuius erat templum, sed picturas parietum. |
30 | Pulchreque dicitur: Stabat Iezonias filius Saphan, hoc est, iudicii et condemnationis suae in medio stantium presbyterorum, quia et princeps, et hi quorum princeps erat, firmo in sceleribus stabant gradu, nec fluctuabant in malo; sed robustissime persistebant: vaporque nebulae et confusionis ac turbinis, qui surgebat ex thure, offerentium sacrilegia demonstrabat. |
31 | Hoc factum sit eo tempore iuxta litteram. Caeterum et nobis orandum est, ne seniores domus Israel septenarium numerum, qui est sanctus, per septem decades multiplicantes, stent in erroribus suis, et adorent picturas idolorum, vaporque sacrilegii ascendat sive consurgat resistens Deo. Quando viderimus plebem pessimam congregatam, de qua scriptum est: Odivi Ecclesiam malignantium [Psal. XXV, 6]; et peiores plebe praepositos, nequioremque principem, qui praefectus est plebi atque presbyteris, dicamus Iezoniam stantem ante picturas, et singulos habere thuribula in manibus suis, non Dei maiestatem, sed proprias sententias adorantes, et nequaquam odorem bonae fragrantiae ad Deum, sed foetorem ad idola pervenire. |
32 | (Vers. 12.) Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui. Dicunt enim: Non videt Dominus nos: dereliquit Dominus terram. Ex eo, inquit, quod in templo faciunt pariter congregati, ostenditur quid unusquisque in cubiculo suo faciat. |
33 | Sed secundum anagogen melius intelligi potest, quod nonnulli principes Ecclesiarum faciant in tenebris, quae dictu quoque turpia sunt. Iste est absconditus cordis homo, de quo dicitur: Ingredere in cubiculum tuum [Mich. VI, 4]. Et rursum: Qui videt in abscondito reddet tibi. Recolat unusquisque conscientiam suam, et opera tenebrarum recordetur in tenebris, sciatque scriptum: Omnis qui mala operatur, odit lucem, et non venit ad lucem, ne arguatur a luce [Ioan. III, 20] [I Thess. V]. Et in se illud intelliget esse completum: Qui inebriatur, nocte inebriatur [Prov. II, 25]. Quod iuxta litteram stare non potest. Quanti enim in prandiis conviviisque dierum inebriantur? Sed quia ebrietas cordis offendens Deum, tenebrarum est, et non lucis, propterea quicumque inebriatur, nocte inebriatur. |
34 | Cum autem seniores domus Israel fecerint mala in tenebris et in abscondito cubiculorum suorum, et putaverint se Deum posse celare, tunc consequenter dicent: Non videt nos Dominus, dereliquit Dominus terram. Multique sunt peccatores et ambulantes iuxta cogitationes suas, qui Deum non aestimant curare mortalia, nec ad illum nostra vitia pertinere. |
35 | Certe quando peccamus, si cogitaremus Deum videre et esse praesentem, numquam quod ei displicet, faceremus. Porro quod sequitur, Dereliquit Dominus terram, quorumdam etiam philosophorum sententia est, qui ex siderum cursu atque constantia, suspicantur esse in coelestibus providentiam, et terrena contemni, dum nihil recti nec iuxta ordinem in terris geritur. |
36 | (Vers. 13, 14.) Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes maiores, quas illi [Al. istae] faciunt. Et introduxit me per ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad Aquilonem; et ecce mulieres sedentes [Vulg. ibi . . . sedebant] plangentes Adonidem. Quem nos Adonidem interpretati sumus, et Hebraeus et Syrus sermo THAMUZ vocat: unde quia iuxta gentilem fabulam, in mense Iunio amasius Veneris et pulcherrimus iuvenis occisus, et deinceps revixisse narratur, eumdem Iunium mensem eodem appellant nomine, et anniversariam ei celebrant colemnitatem, in qua plangitur a mulieribus quasi mortuus, et postea reviviscens canitur atque laudatur. Consequenterque postquam principes et seniores domus Israel quid fecerint in templo ac tenebris cubiculisque monstratum est: etiam mulierum vitia describuntur, quae plangunt amatorum societate privatae, et exsultant, si eos potuerint obtinere. |
37 | Et quia eadem gentilitas huiuscemodi fabulas poetarum, quae habent turpitudinem, interpretatur subtiliter, interfectionem et resurrectionem Adonidis, planctu et gaudio prosequens: quorum alterum in seminibus, quae moriuntur in terra, alterum in segetibus, quibus mortua semina renascuntur, ostendi putat; nos quoque eos qui ad saeculi mala et bona, vel contristantur, vel exsultant, mulieres appellemus, molli et effeminato animo: dicamusque plangere eos Thamuz, ea videlicet quae in rebus mundi putantur esse pulcherrima. |
38 | (Vers. 15, 16.) Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes maiores his. Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri, dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad Orientem, et adorabant ad ortum solis. Quod nos vestibulum iuxta Symmachum interpretati sumus, qui πρόπυλον posuit, pro eo quod LXX et Theodotio ipsum verbum Hebraicum transtulerunt AELAM: Aquilae prima editio, προστάδα: secunda, AELAM templi interpretata est, quam nos porticum templi exprimere possumus: sive intectum atrium, quod inter templum et altare erat. |
39 | Et quia supra legimus, post idolum Zeli, quod ad portam Aquilonis apparuit: Adhuc conversus videbis abominationes maiores; ostensisque per parietem picturis omnium bestiarum, quas adorabant septuaginta presbyteri, et Iezonias filius Saphan, tenentes thuribula in manibus, secundo dicitur: Adhuc conversus videbis abominationes maiores, quas isti faciunt, eo quod sederent mulieres plangentes Adoniden; post tertium quoque peccatum dicitur: Adhuc conversus videbis abominationes maiores his. Quae est autem maior abominatio superiorum trium scelerum? Videlicet quarta quae sequitur: Ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad Orientem, et adorabant ad ortum solis, eo quod, contempto Domino, id est, Creatore, adorarent solem, id est, Domini creaturam, praecipiente ipso Domino per Moysen [Deut. XII], quod nequaquam in morem gentilium contra Orientem Deum adorare deberent: sed in quacumque fuissent orbis parte, sive ad Orientem, sive ad Occidentem, sive ad Meridiem, sive ad Septentrionem, adorarent contra templum, ubi sancta sanctorum habitare Dominus credebatur. |
40 | Quod quidem et Danielem in Babylone fecisse legimus [Dan. VI], qui apertis fenestris coenaculi sui, adorabat Dominum contra templum, quod erat in Ierusalem. Hoc iuxta litteram fuisse sacrilegii, nemo dubitat. Secundum anagogen, omnes haereticos peiores esse prioribus, id est, idolo Zeli pictisque in pariete figuris animantium, et planctu Adonidis, per quae idololatria voluptasque monstratur, ille scire poterit, qui intellexerit prophetam dicentem: Tu autem odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos post te [Ps. XLIX, 17]. Et in alio loco: Verterunt contra me scapulam recedentem [Ierem. II, 27]. An ignoramus Marcionem et caeteros haereticos, qui vetus laniant Testamentum, contempto Creatore, id est, iusto Deo, alium quemdam bonum Deum colere et adorare, quem de suo corde finxerunt? Omnesque nostri temporis haeretici, qui Dei Filium praedicant creaturam, et tamen adorant eum, relicto divinitatis templo et post tergum habito, ipsi confessione sua creaturam adorare se dicunt. Nos autem sic adoramus solem iustitiae, ut Deum adoremus in templo veteris Testamenti, ubi Lex et Prophetae, ubi Cherubim et propitiatorium est. |
41 | Quos nos viginti quinque viros transtulimus, LXX posuerunt, viginti; et in quibusdam exemplaribus, quinque de Theodotione additi sunt. |
42 | (Vers. 17.) Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: numquid leve est hoc domui Iudo, ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? Et ecce applicant ramum ad nares suas. Pro eo quod nos diximus: Et ecce applicant ramum ad nares suas, LXX transtulerunt: et ecce ipsi sicuti subsannantes, quibus de Theodotione additum est, Extendunt ramum; ut sit totum pariter: Et ecce ipsi extendunt ramum quasi subsannantes. Pro quo interpretatus est Symmachus, quasi emittentes sonitum in similitudinem cantici per nares suas. Significat autem viginti quinque viros, qui in quadrum solida statione fundati sunt, et a quinque sensibus per quinquies quinque, quadranguli figuram efficiunt, non solum templum habere post tergum, sed instar idolorum applicare ramum ad nares suas: haud dubium quin palmarum, quas Graeco sermone βαΐα vocant, ut per hoc eos idola adorare significet. |
43 | Denique et Iob inter caeteras virtutes etiam hoc habuisse se dicit, quod numquam aspiciens coelum et solem, et lunam, et astra fulgentia, osculatus sit manum suam [Iob. XXXI], id est, adoraverit creaturas. Symmachi autem interpretatio, foedum raucumque sonitum de naribus procedentem in Dei contemptum significat. Omnesque haeretici, qui repleverunt terram iniquitate, et conversi sunt ad falsi nominis scientiam, ut Dominum ad iracundiam provocarent, aestimandi sunt: quando laudare voluerint Deum, magis turpi sonitu blasphemare, vel Testamenti veteris Deum parvi ducere, irridere, contemnere. |
44 | (Vers. 18.) Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor. Et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos. Quodque sequitur, et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos, in Septuaginta non habetur. Pro his, ait, omnibus quae fecerunt, ego faciam in furore, et non parcet oculus meus, nec miserebor. |
45 | Quod audientes veteres haeretici, Creatorem calumniantur quasi crudelem et sanguinarium; nec cogitant Apostolum Paulum, qui certe boni Dei (ut ipsi volunt) apostolus est, scribere ad Corinthios, Si venero rursum, non parcam [II Cor. XV, 2]; ut virga corripiat delinquentes, et errantes retrahat ad salutem. Qui enim non intelligunt quod sibi prosit, et orant frequenter contraria, expedit eis ut non exaudiantur a Domino. |
46 | Unde et in oratione Dominica dicimus: Fiat voluntas tua [Matth. VI, 10]. Non voluntas nostra, quae errare consuevit: sed voluntas tua, quae futura cognoscit. Magnaeque interdum felicitatis est, ad praesens misericordiam non mereri. Et istis igitur, qui sunt de domo Iuda, et a confessione Ecclesiae recesserunt, non parcet Dominus. |
47 | Cumque clamaverint voce magna, de qua Dominus dixit: Clamor eorum pervenit ad me [Genes. XVIII]: tamen Dominus non exaudiet eos: ut malis coacti, intelligant quid fecerint. |