1 | Nihil longum est quod fidem habet, et omnis retro temporum series transacta non prodest: nisi forte bonorum operum sibi viaticum praeparaverit, quae semper ad futura, immo ad aeterna respiciunt, et nullis terminis coarctantur. Vera sententia est: Omnia orta occidunt, et aucta senescunt. Et alibi: Nihil est enim opere et manu factum, quod non conficiat et consumat vetustas. |
2 | Quis crederet ut totius orbis exstructa victoriis Roma corrueret, ut ipsa suis populis et mater fieret et sepulcrum: ut tota Orientis, Aegypti, Africae littora olim dominatricis urbis, servorum et ancillarum numero complerentur: ut quotidie sancta Bethleem, nobiles quondam utriusque sexus, atque omnibus divitiis affluentes, susciperet mendicantes? Quibus quoniam opem ferre non possumus, condolemus, et lacrymas lacrymis iungimus: occupatique sancti operis sarcina, dum sine gemitu confluentes videre non patimur, explanationes in Ezechiel, et pene omne studium omisimus, Scripturarumque cupimus verba in opera vertere, et non dicere sancta, sed facere. Unde rursus a te commoniti, o virgo Christi Eustochium, intermissum laborem repetimus, et tertium volumen aggressi, tuo desiderio satisfacere desideramus: illud et te et caeteros qui lecturi sunt deprecantes, ut non vires nostras, sed votum considerent, quorum alterum fragilitatis humanae, alterum sanctae est in Domino voluntatis. |