monumenta.ch > Hieronymus > 7
Hieronymus, in Ezechielem, , VI <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 2, Caput VII

1 (Vers. 1, 2.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis, [Victor., Finis venit, venit finis; verbum venit ex Vulg. editione, et Hebraico replicans.] venit finis super quatuor alas terrae. Quas nos plagas mundi interpretati sumus: Orientem videlicet et Occidentem, Meridiem et Septentrionem.
2 De quibus alis et Isaias loquitur: Domine, ab alis sive finibus terrae portenta audivimus [Isa. XXIV, 16], quae in toto orbe per apostolos gerebantur. Et de sanctis scriptum est: Si dormieritis inter medios cleros pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri [Ps. LXVII, 14]. Unde et Dominus cum appropinquasset et vidisset Ierusalem, flevit et dixit: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti [Matth. XXIII, 37]? Iste est qui in Deuteronomii cantico expandens alas suas suscepit eos, et assumpsit eos in humeris suis [Deut. XXXII]. Quidam spirituales alas terrae, quibus ad coelestia subvolamus, quatuor ponit genera credentium: domum Aaron, et domum Levi, et domum Israel, et timentes Dominum.
3 De quibus et Psalmista canit: Domus Israel, benedicite Dominum: domus Aaron, benedicite Dominum: domus Levi, benedicite Dominum; qui timetis Dominum, benedicite Dominum [Psal. CXXXIV, 19-21]. In Aaron sacerdotium; in Levi, aedituos et ministros; in Israel, cunctum populum; in timentibus Dominum proselytos intelligens. Nos autem simpliciter explanandum putamus, quod post comminationem montium Israel, ad omnem terram Israel, sive decem, sive duodecim tribuum sermo propheticus dirigatur: et nequaquam propheta futura praenuntiet, sed iam ingruentem videat captivitatem. Quinto enim anno Sedeciae coepit Ezechiel in Babylone prophetare captivis; et anno nono venit Nabuchodonosor et obsedit Ierusalem: cepitque eam anno undecimo Sedeciae.
4 Ex quibus perspicuum est venisse finem et appropinquasse, non super montes et colles rupesque et valles, sed super quatuor plagas terrae ex omni parte Israel: non omnis terrae: quod si dixisset, de toto mundo credi poterat; sed terrae simpliciter, quod significat Israelis. Sic enim coeperat: Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis, venit finis super quatuor plagas terrae.
5 (Vers. 3, 4.) Nunc finis super te, et mittam [Vulg. emittam] furorem meum in te, et iudicabo te iuxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas. Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt: et scietis quia ego Dominus. In hoc capitulo iuxta LXX Interpretes ordo mutatus est atque confusus: ita ut prima novissima sint, et novissima, vel prima vel media, ipsaque media nunc ad extrema, nunc ad principia transferantur.
6 Ex quo nos et ipsum Hebraicum et caeteros secuti interpretes ordinem posuimus veritatis. Ad terram igitur Israel sermo dirigitur, quod venerit super eam finis et consummatio, et emittat Dominus furorem suum in eam, non iniustum, et tantum de indignatione venientem; sed plenum aequitatis atque rationis: ut iudicet eam secundum vias suas, et ostendat illi omnes abominationes suas: ut recordetur operum suorum, et intelligat quid male [Al. mali] gesserit.
7 Quod autem dicit: Non parcet oculus meus super te, et non miserebor,quasi clementissimus medicus incidere cupiens putridas carnes, et cariosa vulnera adurere cauterio, non parcit, ut parcat: non miseretur, ut magis misereatur; ne quid putridum vivasque carnes sui vicinia corrupturum, remaneat in corpore.
8 Percutit autem Dominus quem diligit, et castigat omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Cuius intelligentiae illud est: Ego percutiam, et ego sanabo [Deut. XXXII, 39]. Omnis enim medicina ad tempus habet amaritudinem, sed postea fructus doloris, sanitate monstratur. Tale quid et per Amos loquitur Deus: Quoniam vos cognovi de universis tribubus terrae: idcirco ulciscar super omnia peccata vestra. Novit enim Dominus eos qui eius sunt (Amos III, 2). Et vias [Al. egressum], inquit [II Tim. II], illius totiusque vitae gressum, abominationesque, et maculas ponam in medio eius: ut ante oculos peccatricis quae pro sanitate punitur, pristina peccata ponantur.
9 Cumque hoc fecerit Dominus, scient qui cruciati sunt, quod ipse sit Dominus. Hoc ipsum sonat et illud testimonium: Ulciscar Iacob secundum vias suas, et iuxta adinventiones eius reddam illi (Osee XII, 2).
10 (Vers. 5, 6.) Haec dicit Dominus Deus: Afflictio una, afflictio ecce venit: finis venit, venit finis. Evigilavit adversum te, ecce venit. Venit contractio [Vulg. contritio] super te, qui habitas in terra. Haec in Septuaginta non habentur, sed in editione eorum de translatione Theodotionis sub asteriscis addita sunt.
11 Nos autem sequamur Hebraicum. Pro afflictione, quam iuxta Symmachum, qui interpretatus est κάκωσιν perspicuitatis causa posuimus: et in Hebraico et in Graeco κακία, vel πονηρία scribitur: id est, malitia. Dicitur [Al. Dicit] autem quod extremum peccatorum terrae Israel tempus advenerit: ut iam non effugiat sententiam Dei, quam longo tempore merebatur.
12 Et quia necdum compleverat peccata sua, propterea differebatur supplicium; secundum illud quod scriptum est: Necdum enim completa sunt peccata Amorrhaeorum [Genes. XV, 16]. Unde et Dominus ad Iudaeos: Et vos, ait, implete mensuram patrum vestrorum [Matth. XXIII, 32]. Venit tibi ergo miseria; venit afflictio, venitque captivitas. Et ne putes me rursum futura minitari, ostendo digito atque demonstro.
13 Ecce venit, finis venit, venit finis. Qui hucusque dormitare tibi videbatur et quiescere, evigilavit contra te repente atque surrexit. Venit contractio, quae in Hebraico dicitur SEPHPHIRA , et quam Aquila interpretatus est προσκόπησιν, id est, contemplationem et prospectionem, quam semper pavida tibi venire metuebas; et quam interpretatus est Theodotio πλοκὴν, id est, ordinem contextumque malorum omnium.
14 Porro quod dicitur super te qui habitas in terra, iuxta illud Apocalypseos Ioannis debemus accipere: Vae super omnes qui habitant in terra [Apoc. VIII, 13]. Sanctus enim non est habitator terrae, sed advena atque peregrinus; dicitque: Advena sum et peregrinus, sicut omnes patres mei [Psal. XXXVIII, 13]. Quamobrem et Abraham Hebraeus, id est, περάτης et peregrinus transitorque memoratur; de praesenti saeculo ad futurum transire festinans.
15 Possumus hunc locum, et spiritualiter interpretari contra populum Iudaeorum, super quem venit finis et consummatio a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem interfecerunt inter templum et altare [Matth. XXIII]. Quamdiu enim non miserunt manus in Filium Dei, dormitavit sententia eis Domini, et dilata est.
16 Quando vero interfecerunt haeredem, ut periret haereditas: tunc evigilavit adversum eos, atque surrexit omnis ordo miseriarum atque perplexio; quia non quaesierunt coelestia, sed terrae haerere cupierunt.
17 (Vers. 7.) Venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium. Verbum Hebraicum ADARIM quod nos in duo verba divisum, primum AD , secundum ARIM , iuxta Theodotionem, gloriam montium interpretati sumus, Symmachus vertit in recrastinationem, dixitque: Et tempus prope est: dies festinationis, et non recrastinationis. Porro LXX ita transtulerunt: Venit tempus, appropinquavit dies, non cum perturbatione, neque cum doloribus. Theodotio: Venit tempus, prope est dies famis et non gloriae montium. Occisionis autem tempus, et famis nunc quoque in Iudaico populo comprobatur, non habente prophetas nec verbum Dei, quo anima credentium pascitur.
18 Montes autem magistros intellige, et qui habeant notitiam Scripturarum. De quibus et in alio loco dicitur: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis [Psal. LXXV, 5]. Porro Septuaginta qui dixerunt: non cum perturbatione, et non cum doloribus, illud significant, quod tantum habeant ignorantiae [Al. tantam ignorantiam] Dei et animi caecitatem; ut nec turbentur in sceleribus suis, nec poenitentiae doloribus crucientur.
19 (Vers. 8.) Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et [Ex subnexa Hieronymi expositione, ubi et nunc, inquit, in te complebo furorem meum, videatur cum Victorio legendum complebo, pro replicabo, maxime cum ita et Vulgata Hieron. editio habeat, et Hebraeus textus , Graecusve συντελέσω assentiatur.] replicabo furorem meum in te, et iudicabo te iuxta vias tuas. Et imponam (sive dabo) tibi omnes abominationes tuas. Si a quinto anno transmigrationis regis Iechoniae usque ad nonum annum regni Sedeciae, quando venit Nabuchodonosor, et obsedit Ierusalem, supputare voluerimus, tres anni erunt medii.
20 Unde recte dicitur: Nunc de propinquo effundam iram meam super te. Nequaquam tibi ventura praedicam, nec comminabor quae longe post futura sunt: nunc in te complebo furorem meum. Qui furor et ira nequaquam absque iudicio est: sed ut reddat vias tuas in caput tuum, et omnes abominationes tuas sentire te faciat.
21 Possumus autem et de extrema captivitate dicere, quod post interfectionem Christi, quando venit eis finis et evigilavit adversum eos peccatum, impletum est illud, quod scriptum est: Nunc pervenit in eos ira Dei in finem [I Thess. I, 16]. Quando a Tito et Vespasiano Ierusalem circumdata est, et advenit desolatio eius, et impletum est: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII, 38]. Tunc iudicati sunt iuxta vias suas, et blasphemias, quibus Dominum negaverunt; et senserunt furorem Dei: et omnis indignatio eius super illos effusa est, receperuntque scelera sua, ut permaneat deletio templi usque ad consummationem.
22 (Vers. 9.) Et non parcet oculus meus, neque miserebor: sed vias tuas imponam (sive dabo) tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens. Causas severitatis et austeritatis, sive, ut haeretici putant, crudelitatis Dei quod non parcat oculus eius nec misereatur, subiecit dicens: Vias tuas dabo tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt; ut sentias quae fecisti, et videns abominationes tuas vel in conspectu tuo, vel in medio omnium positas, emendes errorem poenitudine, et recedens a pristinis operibus, cum oderis quae fecisti, tunc sentias quod ipse sit Dominus [Heb. XII]. Qui ideo percutit ut emendet, et castigat omnem filium, quem recipit.
23 (Vers. 10, 11.) Ecce dies, ecce venit, egressa est [Ita retinendum, et subnexa expositio probat, et Hebr. . quod circulum sonat. In Hieron. autem edit. confractio scribitur.] contractio: floruit virga, germinavit superbia. Iniquitas surrexit in virga impietatis, non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies eis. LXX: Ecce dies parit, ecce finis venit, egressa est complexio, et floruit virga, germinavit superbia, suscitata est iniuria, et conteret fortitudinem iniqui, et non cum perturbatione neque cum festinatione, et non ex ipsis sunt, neque pulchritudo in eis. Contracta est, inquit, dies et abbreviata, instatque vicina captivitas, Floruit virga quae multo vobis tempore minabatur, et de flore fructum plagarum parturiit [Al. parturit]. Superbia vestra germinavit quod merebamini, ut super virgam impietatis vestrae, [Sic nostri, et quatuor, quos Victor. laudat, mss. codices habent. Martian., post Erasm., quia.] qua subiectos vobis impie caedebatis, consurgat iniquitas, quae non est ex miserabili populo, neque ex eis qui instar brutorum animantium ducuntur a magistris, neque ex clamore eorum et sonitu, quo frustra vociferabantur, a sacerdotibus Pharisaeisque seducti, ut consona voce clamarent et dicerent: Crucifige, crucifige talem [Ioan. XIX, 6]. Unde non erit eis requies, sed aeterna captivitas.
24 Porro Septuaginta iuxta illum sensum in quo scribitur: neque enim scitis quid ventura pariat dies [Prov. XXVII, 1], dixerunt: Ecce dies parit, quod multo ante conceperat: venitque finis, et egressa est complexio, quae mala vestra omnia complectatur et teneat, sive ut Symmachus interpretatus est, inspectio, ut omnia videat Deus quae fecistis, et consideret opera vestra, et reddat unicuique quod meretur. In eo autem quod ipsi similiter transtulerunt, floruit virga, illo testimonio uti possumus: Ne auferas virgam a filio tuo [Prov. XIII, 13]. Et Apostolus: Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis [I Cor. IV, 21]? Sed et Deus ore Psalmistae resonat: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auferam [Al, dispergam] ab eis [Psal. LXXXVIII, 33, 34]. Ideo ergo Dominus visitat et percutit, ut [Penes Rabanum, atque in uno Vatic. ms., moriatur: quod sciolus non nemo de suo scripsit.] oriatur et pateat omnis superbia, quae diu latebat inclusa; et suscitetur iniuria contra ortam et germinantem superbiam, conteraturque fortitudo iniqui, non cum perturbatione, neque cum festinatione.
25 Finis enim florentis virgae, sanitas est atque correctio, quae non eorum merito venit, qui corripiuntur, nec pulchritudine, quam in se non habent, sed misericordia Domini. Locus difficilis, et inter Hebraicum et Septuaginta multum discrepans, quibus pleraque de Theodotionis editione addita sunt, ut aliquam habere consequentiam viderentur.
26 (Vers. 12.) Venit tempus, appropinquavit dies. Non solum ad Ierusalem dicitur, quod venerit ei tempus captivitatis, et appropinquaverit dies quo Babylonio sit vallanda exercitu; sed et ei qui exstructis et dilatatis horreis exsultabat, Dominus loquitur: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem praeparasti, cuius erunt [Luc. XI, 20]? Unde et Apostolus: Tempus, ait, abbreviatum est [I Cor. VII, 29]. Et in [Cum haec testimonia iuncta sibi sint, Victor. rescripsit in eodem, pro alio loco. Simile quid et paulo inferius audet.] alio loco: Praeterit enim figura huius mundi [I Cor. VII, 31]. Notandum quod non in futurum distulerit, sed de praesenti dixerit, praeterit, et quotidie labitur figura mundi.
27 Numquam enim in eodem statu permanet; sed semper crescentium et decrescentium figura praetervolat et mutatur. Unde et Dominus: Coelum, inquit, et terra praeteribit [Matth. XXIV, 35]. Sin autem haec quibus omnia quae in mundo sunt [In aliis libris, quibus fere concinit et Rabanus, Sin autem haec omnia, quae in mundo sunt continenter praetereunt, etc.] continentur, praetereunt atque pertranseunt, quid potest in humanis rebus esse perpetuum?
28 (Vers. 13.) Qui emit, non laetetur, et qui vendit, non lugeat. Naturale est in possessionum emptione laetari: in venditione lugere. Cum autem instet servitus atque captivitas, et gaudium et tristitia in utroque sunt vana. Unde et Apostolus: Tempus abbreviatum est. de caetero, qui habent uxores, sic sint quasi non habeant, et qui flent, quasi non fleant, et qui gaudent, quasi non gaudeant, et qui emunt, quasi non possideant, et qui utuntur mundo isto, quasi non utantur [I Cor. VII, 29 seqq.]. Nam et diluvium ementes oppressit atque vendentes, ut Dominus loquitur in Evangelio [Matth. XXIV].
29 Quia ira super omnem populum eius. Hoc in Septuaginta non habetur. Pro populo potest multitudo et turba iuxta Hebraicum accipi; hoc enim significat AMONA. Causaque perspicua est quod idcirco qui emit, gaudere non debeat, et qui vendit, lugere desistat, quia ira Dei in brevi ventura sit super omnem multitudinem terrae Iudaeae, sive Ierusalem. Ex superioribus enim intelligitur, in quibus scriptum est: Haec dicit Dominus Deus terrae Israel, etc.
30 (Vers. 13.) Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur. Iuxta Hebraicum morem loquitur. Omnis enim emptio ad venditorem revertebatur quinquagesimo anno remissionis, qui apud illos vocatur iubilaeus. Ante igitur quam annus remissionis adveniat, quando possessiones ad priores dominos revertuntur, ingruet captivitas, quae omnem urbis auferet consuetudinem.
31 Porro quod Septuaginta transtulerunt: Quia qui emet, ad venditorem non revertetur, cum iuxta historiam penitus non cohaereat, iuxta anagogen hunc sensum habere potest: ut dicamus eum qui haeretico fuerat errore deceptus, cum intellexerit magistri fraudulentiam, nequaquam reverti ad venditorem, id est, ad magistrum; sed eum despicere atque contemnere.
32 Et adhuc in viventibus vita eorum, quia visio ad omnem multitudinem eius non regredietur. Quomodo possessio non revertetur ad priorem dominum, eversione urbis instante: sic visio et comminatio prophetalis, quae ad omnem multitudinem urbis dirigitur, nequaquam regredietur, et irrita fiet; sed rebus explebitur, viventibus adhuc his, ad quos prophetalis sermo dirigitur.
33 Hoc autem ait, ut ostendat imminentem captivitatem, ne secundum consuetudinem dicerent: Visio haec in longos dies erit, et post tempora multa complebitur. Possumus et hoc dicere, quod postquam recesserit a Iudaeis visio prophetalis: Lex enim et prophetae usque ad Ioannem Baptistam [Matth. XI, 13], post interfectionem Salvatoris nequaquam regrediatur ad eos, nec ultra mereantur habere prophetas.
34 Significanterque ad omnem, inquit, multitudinem visio non regredietur. Ergo regredietur ad eos qui ex Iudaeis Domino crediderunt, apostolos videlicet, et reliquias populi Iudaici, quae ex Israel salvae factae sunt. Sed nec isti duo versus habentur in Septuaginta editione.
35 Et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur. LXX: Et homo in oculis vitae suae non obtinebit. Et est sensus iuxta Hebraicum: Non proderit homini iniquitas sua, nec ei praebebit aliquam fortitudinem. Iuxta Septuaginta: Et homo, [Ex emendatioribus Victorii mss. qui pro quod restituimus.] qui desideravit quod in mundo putavit esse pretiosum, non obtinebit; sed libertate pereunte, amittetur omne quod pulchrum est.
36 Ambiguitas autem Hebraicarum litterarum IOD et VAU , quae tantum magnitudine discernuntur, fecit alios iniquitatem, alios oculos interpretari.
37 (Vers. 14.) Canite tuba, praeparentur omnes. LXX: Clangite tuba, et iudicate omnia. De tubarum clangore et sonitu in multis locis legimus, ut ibi: Sicut tuba exalta vocem tuam [Isai. LVIII, 1]; et alibi: Clangite in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis [Alias editi, Victorio, quem sequimur, excepto, vestrae praeferunt.] nostrae [Ps. LXXX, 3]; et in Apostolo: Quoniam ipse Dominus in iussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo [I Thess. IV, 5]. Et in Evangelio: Nolite tuba clangere ante vos [Matth. VI, 2]. Et tubas ductiles atque argenteas Numerorum narrat historia [Num. X ] [et XXXI], quae sermoni prophetico comparantur, et doctrinae Apostolicae.
38 Praecipiturque nunc, ut omnes ad signum clangoris, et buccinae praeparentur ad bella. Porro quod dixere LXX, et iudicate omnia, nulli dubium est quin apostolorum conveniat potestati. Qui, postquam cecinerit angelorum tuba, iudicaturi sunt in duodecim thronis duodecim tribus Israel. Quorum Paulus loquebatur: Angelos iudicabimus [I Cor. VI, 3]; et [Iterum Victorius legi vult in eodem loco, pro alibi, quod iuncta sibi mutuo haec sint testimonia.] alibi: In vobis iudicabitur mundus [I Cor. VI, 2]. Iuxta praesentem autem sensum iubentur per ironiam hi qui huic officio mancipati sunt, tuba clangere, ut omnes contra Babylonium parentur exercitum.
39 Et non est qui vadat ad praelium. Ira enim mea super [In Vulgata Hieron. edit., super universum populum eius: in Hebraeo autem , quod proprie turbas, ac gentium multitudinem sonat.] omnem multitudinem eius. Et haec in Septuaginta non habentur. Praeceperat Deus [Num. X] ut tuba canerent ad exercitum praeparandum, qui Babyloniorum posset resistere fortitudini; sed nihil profuit imperasse, eum non sit in populo qui audeat ad bella procedere.
40 Idcirco autem enervatus est populus, et caret viribus praeliandi, quia omnis ira Dei super omnem multitudinem eius, subauditur urbis Ierusalem, sive terrae Iudaeae. Sed et in nostra terra et Ierusalem, quando nos vel persecutio publica, vel variorum incentiva vitiorum superare nituntur, frustra magistri canunt tuba, et praeparare nos ad bella festinant, cum nulla sit in populo fortitudo, quae idcirco subtracta est, quia iram Dei praesentia mernere peccata.
41 (Vers. 15, 16.) Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est gladio morietur: et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur. Et salvi erunt qui fugerint ex eis: eruntque in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi. unusquisque in iniquitate sua. Septuaginta, columbas convallium, sive, ut Theodotio transtulit, meditantes, omnino tacuerunt. Hocque quod nos interpretati sumus, omnes trepidi: unusquisque in iniquitate sua, Theodotio transtulit ita: omnes mussitantes, unaquaeque in iniquitate sua; ut sub metaphora columbarum meditantium, significet unumquemque de populo suum flere peccatum, et intelligere atque sentire cur ista patiatur.
42 Tres autem partes aliorum qui in urbe pestilentia et fame moriantur, et aliorum quos gladius foris interficiet, et eorum qui captivitatem fuga evaserint, supra legimus: quorum qui salvus fuerit, transibit ad montes, et instar mussitantium columbarum, sua trepidus peccata deflebit. Tropologice vero sic accipiendum, quod qui in agro et campo est, extra fines Dominicae civitatis, quae interpretatur Ecclesia, adversarii mucrone feriatur, qui autem in civitate egerit negligenter, nec praeparaverit sibi cibos, de quibus in Proverbiis scriptum est: Qui operatur terram suam, replebitur [Al. saturabitur] panibus [Prov. XII, 11,] iste fame morietur et pestilentia. Pauci autem, qui vel haereticorum gladium, vel desidiae suae famem, mortemque vitaverint, non salvabuntur nisi in montibus, et nisi assumpserint alas columbae, et avolaverint, et requieverint.
43 Quae columbae quamdiu in vallibus sunt, trepidant et ad singula reformidant: quarum praecipimur imitari innocentiam, et de quibus in psalmo scriptum est: Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri [Ps. LXVII, 14]: in cuius specie descendit Spiritus sanctus, et mansit super Dominum Salvatorem.
44 Pulchreque iuxta Theodotionem vocabimus columbam meditantem [Matth. III], eum qui in lege Domini die ac nocte meditatur, et de quo scriptum est: Os iusti meditabitur sapientiam [Ps. XXXVI, 30].
45 (Vers. 17.) Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis. Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido. Pro genibus aquis fluentibus, Septuaginta transtulerunt, femora polluentur humore. Cum autem omnes trepidaverint, et ad montana confugerint, manus omnium dissolventur, et nullus contra hostes poterit resistere, pavorisque magnitudine, urina polluet genua: nec valebit profluentes aquas vesica cohibere.
46 Accingent se ciliciis, et tremor omnia possidebit. Hoc in illo populo factum est, non solum sub Babyloniis, sed et sub Romanis, quando pervenit in eos usque ad finem ira Dei. Caeterum et in nostra Iudaea in qua est Domini confessio, quando multiplicatae fuerint iniquitates, et refriguerit multorum charitas, omnes manus bonorum operum dissolventur, et cuncta genua, sive femora fluent aquis eorum qui illicitos quaesierunt concubitus, et quos in lege γονοῤῥύεις, id est, fluxum seminis sustinentes, et immundos Scriptura cognominat.
47 Unde qui tales sunt, debent se accingere ciliciis poenitentiae, et venturum iudicium formidare. Quod qui fecerit, merebitur Isaiam audire dicentem: Confortamini, manus dissolutae: et genua debilia roboramini [Isai. XXXV, 3].
48 (Vers. 18.) In omni facie confusio, et in universis capitibus [Apud Rabanum, Summa, inquit, capita.] calvitium. Rubor vultus, pudoris indicium est, et conscientia peccatorum lucet in facie: spesque salutis est, quando delictum sequitur verecundia. Unde ad eam quae corde duro in suis peccatis gloriabatur, dictum est: Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere [Ier. III, 3]. Calvitium quoque capitis, luctus est signum, quando perdit decorem caesaries, et pulchritudinem comarum amittimus. Denique et ad Ierusalem dicitur: Pro ornamento capitis tui habebis calvitium, propter opera tua [Isai. III, 17]. Et alius propheta; [In vulg. recte additur eorum, iuxta Hebr. .] Omnia, inquit, capita in omni loco attondentur, et omnibus barba radetur [Ier. XLVIII, 37]. Michaeas quoque ad eamdem Ierusalem: Decalvare, ait, et tondere super filios deliciarum tuarum, dilata calvitium tuum sicut aquila [Mich. I, 16]. Et super mortuis iubetur fieri calvitium.
49 Soli autem sancti, hoc est, Nazaraei, et qui ad pontificatum Domini meruerunt pervenire, non radunt capita sua [Num. VI]. Neque enim habent mortis opera, nec immundi sunt, quia Nazaraei, id est, sancti Domini sunt. Quod si iuxta eos quispiam mortuus fuerit, omnes dies pristini non reputabuntur sanctificationis eorum. Samuel Dei sanctus erat, et propterea aeterna capitis ornamenta possedit: audivitque illud de Cantico Canticorum: Cincinni tui nigri sicut corvus [Cant. V, 11]. Porro Samson quia perdidit comam, perdidit fortitudinem [Iudic. XVI]: paulatimque renascentibus capillis, vires rediere pristinae, ut multo plures moriens quam vivens occideret.
50 Elisaeus vero licet corporis haberet calvitium, tamen quia Nazaraeus Domini erat, cincinnis capitis fruebatur. Unde parvuli [Al. pueri], quia parvuli erant, et nec dum ad aetatem viri pervenerant, illudentes calvitio eius atque dicentes: Ascende, calve: ascende, calve [IV Reg. II, 23], ferarum laniati sunt morsibus; quarum saltus ac silvae sunt habitaculum.
51 (Vers. 19.) Argentum eorum foris proiicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit. LXX: Argentum eorum in plateis proiicietur, et aurum eorum erit contemptui. Fuga et captivitate cogente, divitias et auri argentique pondera proiicient in plateis: suas tantum animas servare cupientes, ne sint ponderi quae prius fuere luxuriae.
52 Alioquin et iuxta anagogen, captivorum atque fugientium de Ierusalem omne argentum proiicietur in plateis, in lata et spatiosa via quae ducit ad mortem, quia angustam salutis semitam reliquerunt. Sed et omne aurum erit contemptui, vel in sterquilinium atque immunditiam reputabitur. Non enim potest habere munditiam, qui extra Domini Ecclesiam est.
53 Argentum eorum, et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. Et hoc in Septuaginta non habetur. Nulli autem dubium quin obsidionis et famis tempore, aurum argentumque esurientes non liberet: et illisi pretiosissimo metallo dentes, instar durissimi lapidis retundantur. Denique sequitur:
54 Animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur. Praesentibus malis didicimus multos divites inter sericum, gemmas, et auri argentique pondera egestate confectos, habuisse exitum mendicantium. Argentum autem et aurum eorum, qui extra Ecclesiam sunt, non liberare animas possidentium in die furoris Domini: sed aeternam eos habere famem, et inani ventre cruciari, ostendit illud testimonium in quo dicitur: Redemptio animae viri, propriae divitiae [Prov. XIII, 8]. Propriae divitiae sunt, quas nos Christi veritas docuit [Luc. XVI], qui praecepit, ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos recipiant in aeterna tabernacula.
55 Quia scandalum iniquitatis eorum factum est. Ideo, inquit, possidentium aurum et argentum nec anima saturabitur, nec venter implebitur, quia hoc ipsum aurum et argentum, scandalum scelerum eorum factum est. Significat autem idola, quae auro argentoque fabricata, suos condemnant [Al. contemnunt] artifices.
56 Pro quo Septuaginta transtulerunt: quia cruciatus iniquitatum eorum fuit, ut in suo iniqui errore crucientur, et se intelligant male Dei munera in blasphemiam convertisse.
57 (Vers. 20.) Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo. LXX: Electa mundi in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum, et offendicula sua posuerunt ex eis. Quae ego, inquit, dederam in ornamentum possidentium atque divitias, illi verterunt in superbiam, ut de quibus poterant per eleemosynas et bona opera suam animam liberare, ex illis haberent materiam arrogantiae.
58 Denique ex auro et argento fecerunt idola, et mea munera in daemonum simulacra verterunt. Porro quod dixere LXX, Electa mundi in superbiam posuerunt, ad aurum argentumque referendum est: quibus in mundo nihil putatur esse pretiosius. Illudque quod sequitur: Offendicula eorum, sciamus de Theodotione additum. Facilis autem sensus est iuxta tropologiam, quod aurum et argentum, sensus et eloquia Scripturarum quae electa sunt mundi, et quae nobis in ornamentum data sunt, haeretici posuerunt in fomentum et materiam superbiae, et imagines diversorum dogmatum et abominationum atque offendiculorum suorum fecerunt ex eis: ut per quae poterant colere, et adorare Deum, ex his Deum offenderint.
59 (Vers. 21.) Propter hoc dedi eis illud in immunditiam: et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum: et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. LXX: Propter hoc dedi ea illis in immunditiam: et tradam ea in manus alienorum, ut diripiant ea, et pestilentibus terrae in praedam, et polluent ea. Quia ex auro et argento, et ornamentis monilium quae dederam eis, imagines sibi abominationum suarum simulacrorumque fecerunt, propterea dedi eis illa in immunditiam et in stercora.
60 Pro quibus Symmachus interpretatus est, nauseam, volens idolorum sordes exprimere. Et tradam, inquit, ea in manus hostium, ut diripiant omnia, et non tam contaminem, quam contaminata esse demonstrem, quae prius videbantur esse sanctissima. Nos quoque tradimur in ma nus inimicorum et alienorum a Deo, quando facimus ornamenta nostra simulacra daemonum, et omnis gloria nostra possidetur ab impiis, sive pestilentibus terrae, ut nos suae subiiciant potestati.
61 (Vers. 22.) Et avertam faciem meam ab eis: et violabunt arcanum meum: et introibunt in illud emissarii (sive ut Septuaginta transtulerunt temere; vel ut Symmachus et Theodotio, irrumpentes, et pestilens) et contaminabunt illud. Cum, inquit, propter superiores causas abominationum populi avertero faciem meam ab eis, et nequaquam eos dignos meis oculis iudicavero: tunc violabunt arcanum meum, quod significat Sancta sanctorum, pro quo Septuaginta, visitationem transtulerunt (ut in sanctis Dei fuisse praesentiam demonstrarent) et irrumpent in ea impii et pestilentes terrae: quae exceptis sacerdotibus soloque pontifice nullus alius audebat intrare. Quod scimus et a Babyloniis, et a rege Antiocho Cneoque Pompeio, et ad extremum factum esse sub Vespasiano et Tito, quando templum captum atque subversum est, et omnia perpetrata quae sequens prophetae sermo complectitur. [Facile Victorio assentiat ex ingenio rescribenti, Ob nostra, pro Ad nostra. Sed mss. non suffragantur.] Ad nostra quoque mala opera avertit Deus faciem suam: et quia aversa est facies, ideo Dei violatur arcanum, ut pro sacerdotibus et sanctis Dei pestilentes ingrediantur, et universa contaminent: ut qui locus esse debuit sanctitatis, fiat locus immunditiae, iuxta illud Evangelicum: Domus Patris mei domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum [Matth. XXI, 13].
62 (Vers. 23.) Fac conclusionem, quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. LXX: Et adducam perturbationem, quia terra plena iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitatum. Verbum [Mss. legunt Arethic cum iod in fine, non harattoc cum Hollem, iuxta contextum hodiernum Hebraicum. MARTIAN.] Hebraicum ARETHIC, Aquila conclusionem, Symmachus et Theodotio καθήλωσιν id est, confixionem interpretati sunt.
63 Pro quo Septuaginta posuere φυρμὸν, quod nos in perturbationem vertimus. Igitur, o propheta, iram meam super terram Iudaeam, et super urbem Ierusalem brevi sermone conclude, ut quomodo terra plena est iudicio sanguinum, omnes enim in sanguine iudicantur, fundentes innoxium sanguinem: quod et in Nabuthe persona fecisse Iudaeos Scriptura commemorat: sic ipsorum quoque fundatur cruor, et plena iniquitatis civitas demonstretur.
64 Nam et sub Manasse repleta est urbs Ierusalem a porta usque ad portam sanguine prophetarum [I Reg. XXI]. Venietque eis conclusio, et perturbatio atque confixio, ut nullus de imminentibus miseriis possit evadere.
65 (Vers. 24.) Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum. Et haec in Septuaginta non habentur. Pro sacerdotibus et prophetis, pessimos cunctarum gentium adducam Babylonios, ut domos vestras possideant, vosque subiiciant servituti. Sed et nostras domos, id est, animas (templum enim sumus Dei, et Spiritus sanctus habitat in nobis [I Cor. VI] possidebunt pessimi daemones, si fuerit terra nostra plena sanguinibus, et habitatio plena iniquitatis.
66 Et quiescere faciam superbiam potentium: et possidebunt sanctuaria eorum. LXX: Et avertam fremitum fortitudinis eorum: et polluentur sancta eorum. Omnis superbia offendit Deum. Propterea pessimi gentium possidebunt domos potentium et superborum, et obtinebunt sanctuaria eorum, quia locum sanctimoniae spurcus ingreditur, et sua eum contaminat immunditia.
67 Significanter autem quia polluta fuerant sanctuaria Dei, et violatum arcanum eius, non dixit, possidebunt sanctuaria mea, sed sanctuaria eorum: quia post contaminationem mea esse cessarunt.
68 Angustia adest. LXX: Propitiatio veniet. Iuxta superiorem ordinem, recte Aquila et Theodotio interpretati sunt, adesse angustiam: Symmachusque, moerorem. Septuaginta autem in medio universorum tristium, verbum posuere laetitiae: ut lugentis animus sustentetur, et speret inter adversa, meliora, Dominumque propitium; de quo scriptum est: Dominus erigit allisos [Ps. CXLV, 8]. Nos autem iuxta Symmachum priorem sententiam cum posteriore coniunximus, ut diceremus:
69 (Vers. 25.) Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit. Quod iuxta Septuaginta omnino stare non potest. Si enim propitiatio veniet, quomodo quaerent pacem, et non invenient? Quaeret autem ille pacem, et non inveniet, qui audivit ab apostolis: Pax huic domui [Matth. X, 12], et non servavit eam, nec fecit in sua mente requiescere, sed malis fugatam operibus non potest invenire.
70 Ipsa est autem pax quae exsuperat omnem sensum [Philipp. IV, 7], et quam ad Patrem victor ascendens Salvator, apostolis dereliquit [Ioan. XIV].
71 (Vers. 26.) Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum. LXX: Vae super vae erit, et nuntius super nuntium. Quomodo sanctis dicitur: Gaudete, iterum dico gaudete [Philipp. IV, 2]; et de ipsis scriptum est: Ibunt de virtute in virtutem [Ps. LXXXIII, 8], ut praesentia bona futuris bonis cumulent: sic et his super quos venit angustia, et qui quaesierunt pacem et non invenerunt eam, veniet conturbatio super conturbationem, sive vae super vae, iuxta quod et in Apocalypsi scriptum est: vae unum abiit, et vae alterum veniet cito [Apoc. IX, 12]. Et auditus veniet super auditum, nuntiusque super nuntium; iuxta illud beati Iob: Cum adhuc unus loqueretur, venit alius nuntius [Iob. I, 16], mala augens malis, et appropinquantis Babylonii fremitum turbamque describens.
72 Et quaerent visionem de Propheta: et lex peribit a Sacerdote, et consilium a senioribus. Proprie singula quaeruntur a singulis. Vaticinium futurorum quaeritur a propheta. Legis interpretatio, sacerdotis officium est. Prudens consilium aetas matura perquirit; iuxta illud quod scriptum est: In consilio sanctorum [Al. iustorum] et congregatione, magna opera Domini [Ps. CX, 1, 2]. Haec autem non solum eo tempore, quando Babylonius contra Ierusalem veniebat exercitus, a prophetis, sacerdotibus et senioribus quaerebantur; sed quotidie in Ecclesiis requiruntur. Quae si visionem, legem, consiliumque perdiderint, frustra prophetas et sacerdotes, et seniores habere se iactant.
73 (Vers. 27.) Rex lugebit, et princeps induetur moerore, sive, iuxta Septuaginta, interitu: qui nescio quid volentes, hoc quod de Hebraico sermone expressimus, rex lugebit, omnino tacuerunt. Luxisse autem Sedeciam, et omnes principes populi Iudaeorum fuisse moerore confectos, sancta Scriptura commemorat. Possumus autem, quamquam hoc prima fronte videatur esse blasphemum, regem lugentem nostra vitia atque peccata, Christum dicere, qui loquitur in Psalmis: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem [Ps. XXIX, 10]? Et appropinquans Ierusalem flevit super eam, et dixit: Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas missos ad te; quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat sub alas pullos suos, et noluisti [Matth. XXIII, 37]! Principes quoque vel in bonam partem apostoli erunt, qui lugent peccatores: vel in contrariam, illi quibus dicitur: Audite verbum Domini, principes Sodomorum [Isai. I, 11]. Indueturque, iuxta Septuaginta, interitu, qui non habet armaturam Dei, nec indutus est Christo.
74 Quotquot enim in Christo baptizati sunt, Christum induerunt [Galat. III, 27].
75 Et manus populi terrae conturbabuntur, sive, iuxta Septuaginta, dissolventur. Quando visio non fuerit in propheta, et Legis scientia in sacerdote, et consilium in senibus: rexque luxerit, et princeps fuerit in moerore, sive in interitu, consequenter et populi manus conturbabuntur, suum perdentes ordinem, sive dissolventur, antiquam fortitudinem non habentes. Pulchreque non populus Dei dicitur, cuius turbabuntur manus, et cuius non est municipatus in coelo; sed populus terrae, de quo scriptum est: Recedentes a te super terram scribentur [Ierem. XVII, 13].
76 Secundum viam eorum faciam eis, et secundum iudicia eorum iudicabo eos, sive, ut Septuaginta transtulerunt, ulciscar eos. Peccatoribus reddit Deus iuxta vias suas, ut teneat iudicii veritatem. Caeterum in sanctis excedit modum clementiae. Neque enim condignae sunt passiones temporis huius ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]. Stipendia enim peccati mors [Rom. VI, 23], quam recipit peccator iuxta vias suas et opera sua.
77 Caeterum iustorum virtus fruitur Domini largitate, de qua Paulus loquitur: Donum Dei vita aeterna. Quodque addidit: et secundum iudicia eorum iudicabo eos, illud Evangelicum sonat: in quo iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis [Matth. VII, 1]. Et Apostolicum: In quo enim iudicio iudicas alterum, teipsum condemnas. Eadem enim operaris quae iudicas [Rom. II, 1].
78 Et scient quia ego Dominus. Iste versiculus frequenter in hoc propheta ponitur, quod supplicia atque cruciatus sequatur scientia Dei, ut quem non intelligebant per beneficia, per tormenta cognoscant.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, , VI <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 7