Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 2, Caput VI
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel, et prophetabis ad eos. Et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus. Quod saepe in hoc Propheta dicitur Adonai Dominus, propter Graecos et Latinos, qui Hebraeae linguae non habent scientiam, breviter exponendum videtur. |
2 | ADONAI unum nomen est de decem vocabulis Dei, et significat Dominum, quo saepe et in hominibus utimur. Denique et Sara vocans Abraham dominum suum, hoc vocabat nomine [Gen. XVIII]. Et ubi dicitur Domine mi rex, Adonai [Exod. XXVIII] scriptum est. Quando igitur duo, Domini et Domini iuncta sunt nomina, prius nomen commune est, secundum proprie Dei, quod appellatur ἄῤῥητον id est, ineffabile, quod et scriptum fuit in lamina aurea, quae erat in fronte pontificis. |
3 | Montes autem Israel, qui simulacris daemonum fuerant occupati, non auribus, sed imperio ac potentia conditoris suum audiunt et intelligunt Creatorem. Quomodo mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum [Ps. CXIII]: non utique carnis oculis quibus carebat. Et ad mare dicitur: Tace, obtumesce [Marc. IV, 39]. Et ventorum flatibus imperatur; iubeturque vermi, qui Ionae percussit umbraculum [Ion. IV]. Et de eadem terra scriptum est: Qui respicit terram, et facit eam tremere [Ps. CIII, 32]. Ad quos Propheta loquitur indicans idola destruenda et aras, universasque caeremonias quibus prius idolis servierant conterendas. Possumus montes Israel et principes accipere eos, qui potentia, sapientiaque, et scientia ac divitiis praecellebant. |
4 | Et hoc animadvertendum, quod obfirmatur quidem facies, et ponitur contra montes: sed nequaquam solis montibus, sed et collibus loquitur, et rupibus et vallibus, in quibus inferior dignitas, et gradus prudentiae scientiaeque cognoscitur. Videntur mihi tropologice montes esse, qui ad perfectam scientiam pervenerunt; colles, qui paulo inferiores sunt; rupes, qui nullam habentes scientiam, et tantum in conversatione fidentes, aliqua sibi de Scripturarum interpretatione praesumunt, habentes iuxta Apostolum zelum Dei, sed non secundum scientiam [Rom. X] [Iacob. III]; valles autem appellari novissimos in Ecclesia, qui et vita et scientia inferiores, tamen de conventu familiae Dominicae non recedunt. |
5 | Qui omnes verbum Dei iubentur audire, ut unusquisque pro suo modulo, et sensu intelligat quid Dominus praecipiat. |
6 | (Vers. 4, 5.) Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra. Et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et deiiciam interfectos vestros ante idola vestra. Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum: et dispergam ossa vestra circa aras vestras in omnibus habitationibus vestris. Montibus dicitur [Al. dicit] Israel quod disperdat Deus excelsa eorum, in quibus adorabant homines fictos deos, et aras simulacraque confringat, et cultores eorum in conspectu fanorum interfici faciat; ut iaceant cadavera mortuorum ubi prius iacebant hostiae; et dispergantur ossa, non montium, sed eorum qui iacebant in montibus, in circuitu ararum, et in cunctis urbibus viculisque Israel. Hoc iuxta litteram. Alioquin et super eos qui eriguntur in superbiam, et de quibus Apostolus loquitur: Scientia inflat, charitas autem aedificat [I Cor. VIII, 1], inducitur gladius, ut omnia eorum simulacra, quae de suo finxerunt animo, conterantur, et interfecti iaceant, et mortuos se esse sentiant, nihil sibi simulacra sua atque figmenta prodesse cernentes. |
7 | Quodque dispergere se dicit ossa montium circa aras, fortissimos quosque eorum a se mutuo indicat separandos. Prodest enim perversae scientiae malos a malis dividi. Et ut illi qui consensu pessimo aedificabant turrem, pro utilitate propria dissipati sunt, divisaeque linguae eorum [Gen. XI], ne consensus pessimus peiores eos faceret; ita ossa montium dispergentur [Al. dispergantur], ut vanos conatus suos intelligant. |
8 | Hoc quod nos posuimus: Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum, in Septuaginta non habetur. |
9 | (Vers. 6, 7.) Urbes desertae erunt, et excelsa demolientur; et dissipabuntur et interibunt arae vestrae, et confrigentur et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra. Et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego Dominus. Causa perspicua cur urbes montium deserendae sint: scilicet ut demoliantur excelsa, araeque et idola destruantur, et delubra pereant, et omnis simulacrorum cultura desistat; cadantque interfecti in medio montium; et sciant quoniam ipse sit Dominus. Per quae occasio nobis datur, spiritualem magis intelligentiam sequi, ut urbes haereticorum, quae interpretantur Ecclesiae, et excelsa superbiae eorum, et arae perversorum dogmatum confringantur, et idola pereant, quae de suo sibi corde simularant, et conterantur delubra, non templa, quae contra templum Domini surrexerant, Graecoque sermone appellantur τεμένη, id est, fana atque delubra et omnia opera montium conterantur, quae [Al. quia] non opera Dei sunt, sed magistrorum falsae scientiae. Cumque ceciderint interfecti in medio montium, vel quos ipsi montes interfecerant, vel Ecclesiastici viri, qui eos male viventes in salutem suam occiderant: tunc finis erit montium superborum, ut cognoscant quod ipse sit Dominus. |
10 | Potest autem fieri ut de uno populo montium Israel, aliis interfectis, cognoscant alii. Pestilente enim flagellato, stultus astutior erit [Prov. XIX, 25]. |
11 | (Vers. 8.) Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terras: et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quas captivi ducti sunt. Illud quod Dominus loquitur ad Eliam: Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genu Baal [III Reg. XIX, 18]: et Paulus apostolus scribit: Et nunc in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt [Rom. XI, 5], potest huic capitulo convenire. Et Apostoli enim, qui erant de semine Israel, et gladium fugerant, idcirco sunt reservati, ut dispergerentur in terras [Al. terris], et in gentibus Evangelium praedicarent, ac recordarentur in gentibus Dei, in quibus captivitatis tempore versabantur. |
12 | Potest autem et hoc dici, quod ideo aliqui de captivitate Iudaica reservati sint [Al. reservandi sunt], ut in gentibus recordarentur nominis eius, illiusque potentiam praedicarent. De haereticorum quoque populis, qui evadere potuerint gladium perditionis eorum, et pessimam factionem, quae contra Deum fuerat concitata, huc illucque dispersi, recordabuntur nominis Dei, agentes poenitentiam, et captos se a viris ecclesiasticis exsultabunt. |
13 | (Vers. 9, 10.) Quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua. Et displicebunt sibimet super malis, quae fecerant in universis abominationibus suis. Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc. Multa de hoc capitulo a LXX praetermissa sunt, illudque mutatum, iuravi cordi eorum fornicanti: pro quo nos posuimus: contrivi cor eorum fornicans. Iuravit autem atque decrevit se facturum esse quae opere monstravit; sive contrivit fornicans cor et recedens a Deo, eorum de quibus per Osee Dominus loquitur: Spiritu fornicationis seducti sunt (Osee IV, 12). Et oculos fornicantes post idola, per quorum fenestras mors intrasse perhibetur. |
14 | Quam ob causam et in Daniele duo presbyteri praeceperunt revelari Susannam, ut nudati corporis decore fruerentur [Dan. XIII]. Nec frustra locutus est Dominus, ut faceret malum vel mala, quando ad comminationem eius agunt poenitentiam qui sententiae subiacebant. Sin autem cor durum sit et indomabile, ne per poenas quidem sentiens beneficia corrigentis, dicitur ad eos: Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non recepistis. [Ier. II, 30]. Prodest autem et haereticis, ut conteratur cor eorum, thesaurus pessimus dogmatum perversorum, quia recessit a Domino, et fornicantes oculi post adinventiones suas. |
15 | Qui cum Domini fuerint recordati, displicebunt sibi in universis abominationibus suis, et intelligentes verae fidei veritatem, scient quia ipse sit Dominus. Qui idcirco saepe infert tribulationem, quae patientibus perniciosa videtur et pessima, ut ad poenitudinem convertantur. |
16 | (Vers. 11.) Haec dicit Dominus Deus: percute manu tua, et allide pedem tuum, et dic: heu! ad omnes abominationes malorum domus Israel. Magnitudinem peccatorum iubetur Propheta manibus pedibusque ac sermone monstrare, ut gestu corporis ac indignatione vocis, habitum stupentis mirantisque et plorantis ostendat. |
17 | Quomodo enim si quando novum aliquid mirandumque conspicimus, tam corpore quam animo perhorrescimus, ita ut complaudamus manus, et pedes allidamus ad terram, et vocem inclinemus ad fletum; sic nunc oculis animi propheta cernens ventura supplicia, ad universas abominationes malorum domus Israel loquitur quae sequuntur. Percutimus spiritualiter manu, quando a malis nos operibus separamus. |
18 | Allidimus pedem, quando non gradimur itinere peccatorum. Plangimus atque ploramus, quando nobis displicent quae geruntur. Quod ostenditur verbo, heu. Pro quo Aquila interpretatus est ἂ ἂ, Symmachus σχετλίασον, quod significat lamentare, vel plange. LXX et Theodotio εὖγε, quod magis insultantis est quam plangentis. |
19 | Qui gladio, fame et peste ruituri sunt. Haec est autem causa plangendi, quod habitatores montium, et ararum idolorumque cultores gladio, fame et peste ruituri sunt. Qui variis ducuntur erroribus, et quotidie mutant fidem, circumferunturque omni vento doctrinae: isti caeduntur gladio, et dividuntur in partes, unitatem Ecclesiasticae fidei relinquentes. Qui vero spirituales non habet cibos, fame moritur, nesciens eum qui dixit: Ego sum vita [Ioan. XIV, 6]. Porro qui vel singulis, vel pluribus deditus vitiis, ab eis non potest separari, quasi quondam veterno pestilentiae [Al. quadam uterina pestilentia] corruit. |
20 | (Vers. 12.) Qui longe est, peste morietur: qui autem prope est, gladio corruet, et qui relictus fuerit atque circumdatus [Vulg. et obsessus], fame morietur, et implebo [Vulg. complebo] indignationem meam in eis. Qui obsidionem urbis effugerit, et ad deserta migraverit, peste morietur; qui prope fuerit, cadet hostium gladio. |
21 | Quem autem circumdederit hostilis exercitus, fame inleribit et penuria: in hisque omnibus implebitur indignatio Dei, ut cognoscant qui remanserint, quia ipse sit Dominus. Qui ab Ecclesia quoque recesserit, statim peste morietur. Qui sciolus sibi videtur et diligens, nisi caverit, gladio ferietur inimici. |
22 | Qui simplici contentus fide, instar brutorum animantium versatur quidem in Ecclesia, sed tamen in nullo bono opere proficit; nec imitator est formicae, quae in messe praeparat sibi cibos atque comportat, iste fame morietur, et in his omnibus implebitur ira Domini. |
23 | (Vers. 13.) Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, per circuitum ararum vestrarum in colle excelso [Vulg. in omni colle]: in cunctis summitatibus montium, et subter omne lignum nemorosum, et subter universam quercum frondosam: locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis. Perspicuum est iuxta litteram, et interpretatione non indiget, quod in montibus Israel, et in excelsis collibus, inter ipsa idolorum altaria lucosque quia appellantur ligna nemorosa, Israeliticus sit caesus exercitus, ut ubi peccaverant, ibi punirentur. |
24 | Iuxta anagogen sequamur ordinem propositum. Quando magistri haereticorum ab Ecclesiasticis viris, qui instructi sunt scientia Scripturarum, contriti fuerint atque superati, videmus interfectos perversorum dogmatum iacere inter simulacra quae finxerant, et eos qui se elevabant contra scientiam Dei, stratos in montibus collibusque subtus omne lignum nemorosum; qui habebant verba pompatica, umbramque foliorum, et poma bonorum operum non habebant; qui erant sub omni quercu frondosa, quae non affert fructus hominum, sed porcorum: ubi accenderunt thura redolentia non Deo, sed idolis suis. |
25 | Nec dicere poterant quod de Noe scriptum est: Odoratus est Dominus odorem bonae fragruntiae [Gen. VIII, 21]: et id quod Paulus loquitur: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco [II Cor. II, 15]. Quomodo autem sanctus odore suo delectat Deum: sic peccatur ex cuius persona psalmus ille cantatur: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae [Ps. XXXVII, 6], accendit idolis suis thura foetentia. |
26 | Id quod nos interpretati sumus, in cunctis summitatibus montium: et post paululum: Et subter universam quercum frondosam, LXX reliquerunt. |
27 | (Vers. 14.) Et extendam manum meam super eos, et faciam terram desolatam, et destitutam a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus. O montes Israel, cum interfecti vestri ceciderint in medio ararum idolorumque vestrorum in omni colle excelso, in cunctis montium summitatibus; cumque complevero lucos vestros cadaveribus mortuorum, in quibus quondam accenderunt thura idolis suis redolentia, tunc extendam manum meam ad ultionem, quae fuerat hucusque contracta, et redigam universam terram Israel in solitudinem, a deserto Deblatha, quae est in terra Emath, quae hodie vocatur Epiphania Syriae, in cunctis habitationibus eorum; ut omnibus pateat nihil esse inter solitudinem et mare Magnum, quod non hostilis mucro consumpserit. |
28 | Multi putant eumdem esse locum, de quo in Ieremia scriptum est: Et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Iericho, et omnis comitatus eius diffugit ab eo. Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath [Ier. XXXIX, 5]. Potest et ob vicinam similitudinem DALETH et RES, , Hebraicarum litterarum, quae parvo apice distinguuntur, vel Deblatha vel Reblatha appellari. |
29 | Iuxta mysticos autem intellectus, extendit Dominus manum suam super omnes qui haeretico fuerant errore decepti, ut terram eorum, quae interpretatur Ecclesia, faciat desolatam a deserto Deblatha, quod in lingua nostra παλάθην, hoc est, massam ficorum sonat, caricarumque inter se compactarum, ut postquam in simulata dulcedine, quae non erat terrae cultae, sed solitudinis, amaritudinem, repererint, tunc cognoscant, quia ipse sit Dominus. |
30 | Mel enim distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat vescentium fauces, et postea amarius felle reperitur [Prov. V, 3, 4]. Hoc significant et duo calathi ficorum, qui positi sunt in Ieremia contra faciem templi [Ier. XXIV]: unus ficorum optimarum, et unus pessimarum: quorum alter ad Ecclesiam Christi refertur, alter ad congregationem malignantium. |