Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 2, Caput V
1 | (Vers. 1 seqq.) Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, quasi novaculam tonsorum (sive radentem pilos), et trahe per caput tuum, et barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis, et divides eos. |
2 | Tertiam partem igne combures in medio civitatis, iuxta completionem dierum conclusionis [Vulg. obsidionis], et tertiam partem concides gladio in circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii, et ex eis rursum tolles, et proiicies eos in medium ignis, et combures eos. Ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel. Pro tribus partibus capillorum et pilorum, quarum una comburitur in medio civitatis, alia conciditur gladio in circuitu eius, tertia vento huc illucque rapienda dispergitur, de qua parum assumitur, et ligatur in ora pallii, et rursum modicum quid partis tertiae emittitur in ignem, de quo egreditur flamma in omnem domum Israel, LXX quatuor partes interpretati sunt. |
3 | Comque dixissent: Quartam partem igni combures in medio civitatis, et quartam concides gladio in circuitu eius, et quartam disperges in ventum, quia remanebat eis quarta pars alia, addiderunt de suo: Et quartam partem assumes, et combures eam in medio civitatis: quasi non sit ipsa quae prima, et aliud quid in prima dixerit, aliud in ista quae addita est. |
4 | Denique et in consequentibus aenigma capillorum in tres partes divisorum, ipse Dominus edisserit per Prophetam, dicens: Tertia tui pars peste morietur, et fame consumetur in medio tui, famem et pestilentiam ignem esse significans; et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo, foris caedes ac bella describens. |
5 | Tertiam vero, inquit, partem tuam in omnem ventum dispergam, eos esse demonstrans qui ducendi sunt in captivitatem. Post quos dicit se nudare vel effundere gladium suum, ut nec captivitas novissimum sit malorum; sumereque de ipsis dispersis atque captivis, et ligare in summitate pallii sui eos qui de captivitate redituri sunt in Ierusalem, et ex ipsis quoque tollere aliquam partem, et igni flammaque consumere, significans Macedonas, sub quibus habitatores Iudaeae, et praecipue Ierusalem dura perpessi sunt. |
6 | Quod autem dicit, ex eo, id est, populo Iudaeorum; sive, iuxta LXX, ex ea; ut subaudiatur, urbe Ierusalem, egredietur ignis in omnem domum Israel: Machabaeorum narrat historia, quod quaedam pars Iudaeorum se tradiderit Antiocho Epiphani, et eum ad persecutionem populi concitaverit, et multa alia quae in eadem scribuntur historia, et in Iosephi voluminibus, praecipueque dissensione Hircani et Alexandri, per quorum occasionem Cneus [Al. consul] Pompeius cepit Ierusalem, et Romanae ditioni subdidit: posteaque [Al. quae postea] sub Tito et Vespasiano urbs capta est, templumque subversum. |
7 | Et post quinquaginta annos, sub Aelio Hadriano usque ad solum incensa civitas atque deleta est, ita ut pristinum quoque nomen amiserit. Quomodo autem in caesarie et barba pulchritudinis ac virilitatis indicium est, quae si radantur, foeda nuditas apparet, et universi corporis pars extrema, atque ut ita dicam emortua, in capillis atque pilis est: ita Ierusalem et populus eius emortuus, et a vivo Dei corpore separatus, fami ac pestilentiae et caedi, et gladio, captivitati ac dispersioni traditur. |
8 | De qua dispersione, sub figura capillorum aliqua pars ligatur in summitate pallii, ut modicum quid rursum tradatur incendio, de quo infinita flamma ac pene universa devastans, egreditur in omnem domum Israel. |
9 | (Vers. 5 seqq.) Haec dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem: in medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras; et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt. Iudicia enim mea proiecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt. Ierusalem in medio mundi sitam, hic idem Propheta testatur, umbilicum terrae eam esse demonstrans. Et Psalmista nativitatem exprimens Domini: Veritas, inquit, de terra orta est [Ps. XLVIII, 12]. Ac deinceps passionem: Operatus est, inquit, salutem in medio terrae [Ps. LXXIII, 12]. A partibus enim Orientis cingitur plaga quae appellatur Asia. |
10 | A partibus Occidentis, eius quae vocatur Europa. A meridie et austro, Libya et Africa. A Septentrione, Scythis, Armenia atque Perside et cunctis Ponti nationibus. In medio igitur gentium posita est, ut qui erat notus in Iudaea Deus [Ps. LXXV], et in Israel magnum nomen eius, omnes in circuitu nationes illius sequerentur exempla, quae gentium circa se positarum impietatem secuta, vicit etiam ipsas in scelere suo. |
11 | Quod pulchre interpretatus est Symmachus: Haec, inquiens, Ierusalem, quam in medio nationum posui, et circa eam regiones, commutavit iudicia mea impietatibus quas didicit a gentibus, et iustificationes meas a regionibus quae sunt in circuitu eius: quia legitima mea reprobaverunt, et in iudiciis meis non ambulaverunt. Illud autem quod dixere Septuaginta: Iustificationes meas inique ex gentibus, et legitima mea de regionibus quae sunt in circuitu eius, non habere consequentiam, etiam me tacente, perspicuum est. |
12 | (Vers. 8, 9.) Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt: in praeceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, et iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt, non estis operati: ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium. |
13 | Et faciam in te quae non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. Pro eo quod nos interpretati sumus: Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, Symmachus transtulit: Quia multitudo vestra fuit ex gentibus, quae in circuitu vestro sunt. Aquilae secunda editio: Eo quod numerati estis in gentibus quae in circuitu vestro sunt. Porro Septuaginta: Quia occasio vestra de gentibus quae in circuitu vestro sunt. Et est sensus, vel superasse Ierusalem sceleribus suis cunctas in circuitu nationes, vel multitudinem eius, non populum Israel, sed turbam caeterarum gentium esse dicendam. |
14 | Aut certe in numerum caeterarum gentium, quae in circuitu eius sunt, eos esse conversos, sive omnem occasionem habuisse de gentibus, quas magis in bonam partem docere debuerint. Quid, inquit, causer quod in praeceptis meis non ambulaveritis, et iudicia mea non feceritis, cum etiam omnes in circuitu nationes viceritis scelere vestro, et non feceritis quae illi naturali lege scripta in cordibus suis saepe fecerunt? Idcirco non per Angelos, neque per aliquos ministros, sed ipse ego faciam in te iudicia mea videntibus cunctis quae ante non feci, et ultra non faciam. |
15 | Dicens autem iudicia, ostendit sententiae veritatem, ne ira mensuram poenarum videatur excedere. Nec fecit in ulla natione talia qualia fecit in Ierusalem: Quia servus qui novit voluntatem domini sui et non facit eam, vapulabit multis [Luc. XII, 48]. Potentesque potenter tormenta patientur [Sap. VI, 7]. Et similia, inquit, ultra non faciam. Pulchre dixit, similia non faciam. Multo enim post interfectionem Christi duriora facturus est. |
16 | Aliud est enim coluisse interdum idola propter quae ante puniti sunt, et aliud Dei Filium trucidasse. |
17 | (Vers. 10.) Idcirco patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te iudicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. Ad id quod supra dixerat: Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, sive, pro eo quod occasio vestra est ex gentibus quae in circuitu vestro sunt, in praeceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, tertio retulit ideo. Primum ita: Ideo haec dicit Dominus Deus: ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui iudicia. Secundo: Ideo patres comedent filios in medio tui. Tertio: Ideo vivo ego, dicit Dominus Deus; nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et reliqua. |
18 | Attamen notandum, quod ubi decora sunt et honesta, ac pro merito eorum qui ea sustinent, seipsum Deus facere profitetur. Ubi autem tristia et non digna Deo, dicit quidem fieri, sed non a se, ut in praesenti: Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos. Non enim dixit, ego faciam ut patres comedant filios suos in medio tui, et filii comedant patres suos. |
19 | Quod autem decorum erat, nec Dei maiestati videbatur indignum, ipsum se dicit facere. Sequitur enim: Et Faciam in te iudicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. Tale quid et in maledictis Deuteronomii in venire poterimus, et praecipue in loco illo: Glorificantes me glorificabo, qui autem me despiciunt, ad nihilum deducentur [Deut. XXVIII]. Eos enim qui se glorificant, ipse glorificat. Qui autem eum despiciunt, non a Domino despicientur, vel deducentur ad nihilum (hoc enim sequebatur ut diceret) sed absolute, deducentur ad nihilum: non a Deo, sed pro meritis suis atque peccatis. |
20 | Legimus in Regum volumine, famis necessitate cogente, a matre filium devoratum [IV Reg. VI]. Iosephus quoque in obsidione Ierusalem, multa huiuscemodi facta commemorat. Quando autem patres filios comederint, vel filii patres, nulla narrat historia, nisi forte in multis necessitatis malis, etiam haec facta esse credendum sit. |
21 | Potest hoc ipsum referri et ad nostram Ierusalem: quando magistri contra discipulos, id est, patres contra filios, et discipuli contra magistros, id est, filii adversum patres, seditione mutua concitantur, et impletur illud quod per Apostolum dicitur: Si autem invicem mordetis et accusatis, videte ne ab invicem consumamini [Gal. V, 15]. Unde et Propheta mystico sermone cantabat: Cum appropinquarent adversum me qui affligunt me, ut comederent carnes meas [Ps. XXVI, 2]. Et Iob simile quid loquitur: Si autem dixerunt ancillae meae: Quis det nobis de carnibus eius ut comedamus (Iob XXXI)? Et super magistris, qui lucra sectantur de discipulis, salutisque eorum nullam curam gerunt, dicitur: Qui devorant populum meum sicut cibum panis [Ps. LII, 5]. De quibus et Apostolus: Et comedunt, inquit, domos viduarum [Luc. XX] [Matth. XXIII]. Possumus patres qui comederint filios, et filios qui comederint patres, non solum in Babylonia, sed et in Romana obsidione intelligere. |
22 | Illud autem quod dicitur: Et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum, magis ad Romanam pertinet captivitatem, quando in toto orbe terrarum dispersi sunt. Et haec est in omnem ventum capillorum barbaeque dispersio. |
23 | (Vers. 11.) Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus: nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in cunctis abominationibus tuis: ego quoque confringam (sive, iuxta LXX, abiiciam) te, et non parcet oculus meus, et non miserebor. Proprie hoc ad Ierusalem dicitur, quia sancta mea violasti me deserens, et in templo meo idola coluisti, ego quoque confringam omnia idola tua, et conteram atque concidam, sive abiiciam te, quia prius abiecisti me: et non parcet oculus meus cum te videro, fami, gladio, servituti colla submittere: nec miserebor; quia misericordiam meam non mereris. |
24 | Scriptum est enim: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur [Matth. V, 7]. Hoc idem et in Ecclesia intelligendum est, quod magistris et Sacerdotibus, qui egerint negligenter, possit Deus quotidie dicere: Quia sancta mea violastis in cunctis offensionibus vestris, et in universis abominationibus quae egistis, ego quoque vos conteram atque confringam, reddamque per me quod in meum populum perpetrastis. |
25 | De quo contra pastores hic idem Propheta plenius loquitur [Ezech. XXXIV], quod lanis ovium operiantur et lacte vescantur et caseo, et fractum pecus ac morbidum non requirant. |
26 | (Vers. 12, 13.) Tertia tui pars peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo. Tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. Et implebo [Vulg. complebo] furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor, et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. Septuaginta quia supra quatuor partes posuerant, quas in descriptione incendii, gladii et dispersionis tres tantum esse sermo propheticus approbavit, ut superfluo una pars incendii in duas partes divideretur, in hoc quoque loco eamdem primam partem diviserunt in duas, ut dicerent: Quarta pars tui morte atteretur, et quarta pars tui fame consumetur in medio tui, et quarta pars tui cadet in circuitu tuo, et quartam partem tui in omnem ventum dispergam: licet hoc quod posuimus: Et quarta pars tui in gladio cadet, de Theodotionis editione sub asteriscis additum sit. |
27 | Perspicuum est autem ut Hebraea veritas continet, tres esse partes. De quarum prima dicatur: Et tertia tui pars peste morietur, et fame consumetur in medio tui. Multoque melius fuerat transferre quod scriptum est, quam rei male translatae patrocinium quaerere. Nec hoc dicimus ab illis factum, quibus vetustas auctoritatem dedit: sed per multa saecula scriptorum atque lectorum vitio depravatum. Quamquam et Aristeus et Iosephus, et omnis schola Iudaeorum, quinque tantum libros Moysi a Septuaginta translatos asserant. |
28 | De quo capitulo quia supra diximus, nunc omittendum videtur. Hoc tantum addam, quod necessarium est in eo quod ait: Et implebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor, et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis; quomodo sentiendus sit furor, et indignatio et zelus Dei, saepe exposuimus, quod humanis Deus loquatur affectibus: non quo ipse irascatur, sed quo nos per poenas atque cruciatus Deum sentiamus iratum. |
29 | Zelus autem sub metaphora viri et uxoris accipiendus, qui quamdiu uxorem diligit, zelotypus est; si neglexerit, dicit illud quod in consequentibus dicturi sumus: Zelus meus recedet a te: et ultra non irascar tibi [Ezech. LXI, 42]. Quodque iungitur: Et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, non illi qui consumpti sunt fame et pestilentia, nec qui gladio ceciderunt in circuitu civitatis, sed illi qui dispergentur in omnem ventum, aliorum mortibus suisque miseriis sentient iratum Deum, quem clementem sentire noluerunt. |
30 | (Vers. 14.) Et dabo te in desertum; quodque sequitur: et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, in Septuaginta non habetur: pro quo addiderunt de suo, et filias tuas in circuitu tuo. Rursumque iuxta utramque editionem, in conspectu omnis praetereuntis. Prodest autem Ierusalem omnia in ea vitia desolari, et ad desertum redigi, et sua eam peccata cognoscere, ut quae caeteris gentibus in exemplum virtutum esse debuerat, sit exemplum miseriarum. |
31 | Filias autem eius, urbes vel viculos intelligere possumus, sive Ecclesias in toto orbe dispersas, ut quicumque huius peregrinus est saeculi, et dicit cum Psalmista: Advena sum, et peregrinus sicut omnes patres mei [Ps. XXXVIII, 12]; et de quo dicitur: Non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos [Ps. CXXVIII, 8], videat opprobrium eius et doleat. |
32 | (Vers. 15.) Et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus in circuitu tuo sunt. Pro quo in Septuaginta legitur: Et erit στενακτὴ, id est gemibilis. Et de Theodotione additum est, καὶ δηλαἳστὴ; cuius verbi notitiam non habemus. Pro quo tres alii interpretes, blasphemiam transtulerunt, quae in Hebraico dicitur GEDDUPHA. Sequitur: |
33 | Cum fecero in te iudicia in furore, et indignatione, et in increpationibus irae quae ego Dominus locutus sum. Gemitu autem dignam Ierusalem, cum offenderet Deum, ut faceret in ea iudicia in furore et indignatione, testatur et Paulus, qui dicit: Eramus natura filii irae, sicut et caeteri [Ephes. II, 3]. Et iterum: Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus aggravati [II Cor. V]. Loquimurque cum Ierusalem: iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei. Δηλαἳστὴν vel δηλαίαν, quidam infelicem et miseram: alii perspicuam et expositam ad miserias intelligi volunt. |
34 | (Vers. 16.) Quando misero sagittas famis pessimas [Vulg. addit in eos], quae erunt mortiferae: et quas mittam ut disperdam vos, et famem congregabo super vos, et conteram firmamentum (vel baculum) panis. Famem et pestilentiam, et bestias pessimas, et quidquid aliud malorum sustinemus in saeculo, propter nostra venire peccata manifestum est. |
35 | Unde et fames illa, quae facta memoratur in Ruth (Ruth I), et in Regum volumine sub Elia [III Reg. XVII], quando tribus annis, et sex mensibus coelum clausum est, et sub Elisaeo [IV Reg. VI], cuius incredibilem inopiam repentina abundantia compensavit, Dei iudicio missa est. Quod non solum tunc in Ierusalem factum est, sed et in nostra fit Ierusalem, in qua propter magnitudinem peccatorum, primum fames mittitur audiendi sermonem Dei. |
36 | Deinde famem mors sequitur; ut qui non audivimus: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus [Ps. XXXIII, 9], postea sentiamus: Mors peccatorum pessima est [Psal. XXII]. De firmamento et baculo panis, supra diximus (Hier. in [Ezech. 1,4,8]. |
37 | (Vers. 17.) Et immittam in vos famem, et bestias pessimas usque ad internecionem: et pestilentia, et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te: ego Dominus locutus sum. Bestias pessimas induci super terram solitudinis, quae fame et gladio, et peste vastata est, praesentia quoque ostendunt tempora: quando familiaria animalia canes [Al. familiare animal canis], in dominorum carnes rabie concitantur [Al. concitatur], et ursis ac lupis cunctisque aliis generibus bestiarum terra completur: pestilentiamque et sanguinem transire per eam, morbum gladiumque significat. |
38 | Sed et in nostram Ierusalem mittuntur bestiae pessimae, quando tradimur in passiones ignominiae, et in reprobum sensum et conscientiam peccatorum, quae excruciant atque dilacerant animum nostrum [Rom. I]. Dissensiones, haereses, schismata, aemulationes, invidiae, tristitiae, detractiones, desideria mala, avaritia, quae est radix omnium malorum [II Cor. XII], bestiae pessimae sunt. Quae cum fuerint in nobis, meremur audire: Corripiet te praevaricatio tua (Ierem.) Precamurque et dicimus: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi [Ps. LXXIII, 19]. |