Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, Caput IV
1 | (Vers. 1, 2.) Et tu, fili hominis, sume, tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Ierusalem, et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in giro. Sicut prius diximus: Intra et includere in medio domus tuae, et ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te, et non egredieris, typum esse prophetam futurae obsidionis urbis Ierusalem: ita nunc Geometrica iubetur in latere arte describere, ipsumque laterem poni in conspectu prophetae, ut postquam descripserit in pulvere Ierusalem, omnem adversum eam pingat obsidionem; adumbrans munitiones, et comportatos aggeres, et coronam vallantis exercitus, et arietes in circuitu, per quae omnia urbes capi solent. |
2 | Munitiones dicuntur, quibus urbs clauditur, ne quis obsessorum possit effugere: comportati aggeres, quibus vallum fossaeque complentur: castra, militum custodiae per circuitum: arietes quibus murorum fundamenta quatiuntur, et lapidum iunctura dissolvitur. Hoc autem dicitur, ut significetur urbis Ierusalem sub Sedecia vicina captivitas: cuius anno undecimo et rex, et civitas capta est. |
3 | Pro latere, qui Graece dicitur genere feminino ἡ πλίνθος Symmachus manifestius interpretatus est πλίνθιον quem nos laterculum et abacum appellare possumus. In cuius pulvere solent geometrae γραμμὰς id est, lineas, radiosque describere. |
4 | Ex quo quidam volunt, non absurdum esse etiam huius doctrinae habere scientiam (illa exempla replicantes, quod Iesus filius Nave exploratores miserit, qui terram describerent [Ios. II] quae proprie vocatur Geometria: et Angelus in Zacharia habuerit funiculum Geometricum ad Ierusalem metiendam [Zach. II]. Et quod nunc iubetur Propheta Ierusalem in pulvere describere (quae apud eos proprie appellatur σκηνογραφία) possumus laterem et in sugillationem Israelis accipere, quod in luto, et latere servierit Pharaoni [Exod. I]. Sive ut urbs, quam putabant esse firmam et inexpugnabilem, fragilissimo lateri comparetur, qui ad tactum aquae illico solvitur, ut de qua prius dictum est: numquid petra durissima, vel [Al. quia] deserti mons est filiae Sion, vertatur in laterem, qui inundatione Babylonia corrumpatur; iuxta illud quod scriptum est: Propterea adducet Dominus super vos aquas multas et fortes, regem Assyriorum [Isa. VIII, 7]. |
5 | (Vers. 3.) Et tu sume tibi sartaginem ferream: et pones eam murum [Vulg. in murum] ferreum inter te, et inter civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam. Signum domui Israel est. Quod supra diximus, et ipsum prophetam, et descriptionem lateris, munitionibus, aggere, arietibusque circumdantem [Al. circumdatis], in signum praecedere obsidendae Ierusalem, hoc nunc manifestius dicitur, post multa quae media sunt: Signum est domui Israel, sartago ferrea, quae instar muri inter prophetam et urbem ponitur, grandem iram demonstrat Dei, quae nullis precibus fatigetur, nec flectatur ad misericordiam. |
6 | Sicut enim omnia metalla ferrum domat, nihilque eo durius est, sic incredibilia scelera Ierusalem, Deum natura mollem suo vitio fecerunt esse durissimum. Sartago quoque dicitur medius inter populum et Deum murus oppositus, ut ostendat omnem multitudinem in brevi esse frangendam, redigendamque ad nihilum. Obfirmatio autem vultus contra urbem, severitatis indicium est: iuxta illud quod alibi scriptum legimus: Facies Domini super facientes mala; ut disperdat de terra memoriam eorum [Ps. XXXIII, 17]. |
7 | (Vers. 4 seqq.) Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum. Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos, et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dextrum secundo, et assumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus. |
8 | Diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. Quaeramus qui sint anni trecenti nonaginta, qui pro diebus totidem supputentur, quibus in sinistro latere propheta dormierit vinctus atque constrictus; ita ut in latus se alterum non moveret, captivitatem et miserias decem tribuum, id est, Israelis ostendens. |
9 | Et qui alii quadraginta anni, quibus pro Iuda et iniquitatibus eius in dextro iacuerit latere, sive ut narrat sancta Scriptura, dormierit, de Israel hoc dicendum est, quod sub rege Phacee filio Romeliae, qui undevicesimus regnavit in Israel annis viginti, venit Teglatphalasar rex Assur [IV Reg. XV], et cepit Aion, et Abel, domum Maacham, et Ianoe, et Cedes, Azor et Galaad, et Galilaeam, et universam terram Nephthalim, et transtulit eos in Assyrios. |
10 | Post quem regnavit in Israel Osee filius Ela annis novem, captusque est cum omni Samaria a Salmanassar rege Assyriorum, et translatus est in Elam, et Abor fluvios Gozam in civitatibus Medorum. Sexto autem Ezechiae regis anno, ut sancta Regum narrat historia [IV Reg. XVII], captus est Osee: a quo si per ordinem supputemus, quot annis Israel fuerit in angustia et iugo pressus captivitatis, sic invenire poterimus. |
11 | A sexto anno usque ad vicesimum nonum (tot enim Ezechias regnavit annis) supputantur anni viginti quatuor: cui successit Manasses, regnavitque annis quinquaginta quinque. Post hunc Amon regnavit annis duobus. Post quem Iosias annis triginta et duobus. Cui successit Ioacim, qui et Eliacim cognominatus est, et regnavit annis undecim. Post quem Ioachin cognomento Iechonias, qui statim ductus est in captivitatem, regnavitque pro eo Sedecias annis undecim, sub quo capta est Ierusalem templumque destructum. |
12 | Fiunt itaque a prima captivitate Israel, quae facta est sub rege Phacee usque ad undecimum annum Sedeciae, quo Templum desolatum est, anni centum sexaginta [Al. septuaginta] quatuor. A secunda, quando captus est Osee, et omnis subversa Samaria, anni centum triginta quinque [Al. octoginta]. Fueruntque desolationis templi anni septuaginta, qui additi primae captivitati, faciunt annos ducentos triginta quatuor. |
13 | In secundo enim Darii regis Persarum anno templum exstructum est a Zorobabel filio Salathiel, et Iesu filio Iosedec, prophetantibus Aggaeo et Zacharia, qui regnavit annis triginta sex: unoque sublato, adduntur anni eius triginta quinque. Post quem regnavit Xerxes filius Darii, annis viginti. Post quem Artabanus mensibus septem. Et Xerxes, qui cognominabatur Μακρόχειρ, annis quadraginta. |
14 | Post quem Xerxes mensibus duobus, et Sogdianus mensibus septem [Al. quatuor]. Cui successit Darius cognomento Νόθος, qui regnavit annis decem et novem. Post quem Artaxerxes cognomento Μνήμων [Al. Memnon], Darii et Parisatidis filius, regnavit annis quadraginta, qui ab Hebraeis Assuerus appellatur; sub quo Mardochei et Esther narratur historia (Esther VIII): quando omnis populus Iudaeorum de mortis periculo liberatus, recepit pristinam libertatem. Fiuntque a secundo anno Darii usque ad extremum annum Assueri, anni centum quinquaginta quinque, menses quatuor. |
15 | Qui additi superioribus annis ducentis triginta quatuor, faciunt annos trecentos octoginta novem, et menses quatuor. Dextri autem lateris dormitio, id est annorum quadraginta, facile supputantur. Post Eliacim enim qui cognominatus est Ioacim, regnavit filius eius Ioachin cognomento Iechonias mensibus tribus. Quo regnante, «ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis, in Ierusalem, et circumdata est munitionibus: venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam. |
16 | Et egressus est Ioachin rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui, et protulit omnes inde thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae.» Et post paululum: «Transtulit omnem Ierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, et omnem artificem, et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae (Esther VIII).» Quo capto cum infinita populi multitudine, et cunctis opibus Ierusalem, regnavit Sedecias annis undecim: sub quo capta urbs, templumque destructum est. |
17 | Cuius solitudo usque ad secundum Darii annum, permansit annis septuaginta. Tricesimo autem desolationis templi anno, Cyrus regnavit in Persis, subverso Astyage rege Medorum: qui iuxta prophetiam Isaiae [Isai. XLV], quinquaginta ferme hominum millia de tribu Iuda remisit in Ierusalem, et vasa templi quae Nabuchodonosor asportaverat, et caetera quae Ezrae narrat historia (III Esdrae I). Sicut igitur in Israel, hoc est, decem tribubus a Phacee rege Israel, sub quo Salmanasar Israelitici populi multa vastavit, usque ad quadragesimum annum Assueri, supputamus annos trecentos nonaginta, quando universi Iudaici populi persecutio mitigata est: sic a primo anno Iechoniae, quando magna pars Ierusalem translata est in Babylonem, usque ad primum Cyri regis Persarum annum, qui desolationis templi erat annus tricesimus, supputantur anni quadraginta, sub quo Iudaeorum laxata captivitas est, et libertas populo reddita. |
18 | Quidam trecentos nonaginta annos Israelis, et quadraginta Iudae iungentes, faciunt annos quadringentos triginta, et volunt eos impleri a baptismate Salvatoris, usque ad consummationem mundi. Alii vero, et maxime Iudaei, a secundo anno Vespasiani, quando Ierusalem a Romanis capta, templumque subversum est, supputari volunt in tribulatione, et angustia, et captivitatis iugo populi constituti, annos quadringentos triginta; et sic redire populum ad pristinum statum: ut quomodo filii Israel quadringentis triginta annis fuerunt in Aegypto, sic et in eodem numero finiatur extrema captivitas: scriptumque esse in Exodo: Habitatio autem filiorum Israel, qua habitaverunt in terra Aegypti, anni quadringenti triginta. Et iterum: Factum est post annos quadringentos triginta, egressus est omnis exercitus Domini nocte. Satisque miror cur Vulgata exemplaria centum nonaginta annos habeant, et in quibusdam scriptum sit, centum quinquaginta: cum perspicue et Hebraicum, et Aquila, Symmachusque et Theodotio, trecentos nonaginta annos teneant; et apud ipsos LXX, qui tamen non sunt scriptorum vitio depravati, idem numerus reperiatur. |
19 | Difficillimam quaestionem, et ne dicam superbe, a nullo explanatam, non tam nostri scientia, quam Domini gratia exposuisse nos credimus, impleto illo, quod ipse pollicitus est: Quaerite, et invenietis: petite et accipietis: pulsate et aperietur vobis [Matth. VII, 7]. Qui autem voluerit supputare a prima captivitate quae facta est sub Manahen filio Gaddi rege Israel, qui regnavit in Samaria annis decem [IV Reg. XV]: quando venit Phul rex Assyriorum in terram Israel, et mille talenta accepit argenti; et post eum alios duos annos Phacce, quos [Al. qui] regnavit in Israel, inveniet, vicesimo octavo anno regis Assueri compleri trecentos nonaginta annos, quando Esther fertur historia: quod et credibilius est. |
20 | Neque enim finito imperio Assueri, sed adhuc regnante eo, Israel iugum gravissimae servitutis abiecit. |
21 | (Vers. 7.) Et ad obsidionem Ierusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit exertum [Vulg. extentum], et prophetabis adversum eam. LXX: Et ad conclusionem Ierusalem parabis faciem tuam, et brachium tuum roborabis, et prophetabis super eam. Praeparatione vultus opus est ac robore, et confirmatione exerti brachii atque nudati, ut non solum voce, sed et gestu, et habitu prophetantis, urbis obsidio demonstretur. |
22 | (Vers. 8.) Ecce circumdedi te vinculis, et non te convertes de latere tuo in latus alterum, donec compleas dies obsidionis (vel conclusionis) tuae. Sinistrae partes, quia sine templo, et notitia Dei fuerant in Samaria, delegantur Israeli; dextrae, Iudae, in quo [Al. qua] Dei cultus et religio. Et notandum quod in altero sit poena peccantium, in altero virtutis exercitatio. |
23 | Nec convertit se de altero in alterum latus, ut nulla cruciatuum requies indicetur; donec impleatur supradictorum dierum perfecta conclusio. Quod dies prophetae, hoc annus est patientibus [Genes. XXIX]. Et quos annos putabat Laban, Iacob erant quasi pauci dies. Non solum autem in suppliciis varietas est pro diversitate meritorum; sed in bonorum quoque retributione, agni in dextra, et haedi stant in sinistra. |
24 | Unde et in alio loco scriptum est: Cor sapientis in dextra eius, cor autem stulti in sinistra eius [Eccli. X, 1]. Alia sunt Domini vincula, quibus in salutem ligamur; alia diaboli, quibus decem et octo annis ligaverat mulierem in Evangelio [Luc. XIII]. Unde et funibus peccatorum uorum unusquisque constringitur [Prov. V, 22]. Quae solvit Dominus per typum Lazari suscitati, qui fasciolis, et institis vinctus iacuerat in sepulcro [Ioan. XI]. |
25 | (Vers. 9 seqq.) Et tu sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et vitiam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. Cibus autem tuus quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud. |
26 | Et aquam in mensura bibes sextam partem Hin, a tempore usque ad tempus bibes illud. Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore humano operies illud in oculis eorum. Quam nos vitiam interpretati sumus, pro quo in Hebraeo dicitur CHASAMIM: Septuaginta Theodotioque posuerunt ὄλυραν, quam alii avenam, alii sigalam putant. Aquilae autem prima editio et Symmachus ζέας, sive ζείας interpretati sunt: quas nos vel far, vel gentili Italiae Pannoniaeque sermone, spicam, speltamque dicimus. |
27 | In vase quoque Septuaginta addidere fictili, iubetur autem propheta famem futuram, et inopiam populi Israel opere demonstrare. Sicut enim in rerum omnium penuria, non quaeruntur ciborum diversitates et deliciae; sed quomodo venter impleatur: sic nunc propheta frumentum, et hordeum, fabam, lentem, et milium, avenamque mittit in unum vas, facitque trecentos nonaginta panes, quos per singulos dies comedat: qui panes habent vicenos siclos, id est, stateres. |
28 | Siclus autem, id est, stater, habet drachmas quatuor. Drachmae autem octo, Latinam unciam faciunt: ita ut unus panis decem uncias habere dicatur, quo trahitur magis anima quam sustentatur. Sterilitatem cibi, aquae auget sterilitas. Sextam enim partem mensurae Hebraicae, quae appellatur HIN, iubetur per singulos dies bibere. |
29 | Porro HIN duos χόας Atticos facit: quos nos appellare possumus duos sextarios Italicos, ita ut HIN mensura sit Iudaici sextarii, nostrique castrensis, cuius sexta pars facit tertiam partem sextarii Italici. Qui cibus et potus iuxta inclytum Oratorem non vires tribuit, sed mortem prohibet. |
30 | Quod autem dicit: A tempore usque ad tempus comedes, vel bibes, illud, a vespere usque ad vesperam significat: licet quidam male ab anno usque ad annum intelligi putent. Ipsique panes instar hordeacii panis subcinericii fiunt. Diciturque ei, ut humano stercore operiat eos, non ignorantibus his qui comessuri sunt (solet quippe inscitia miserias temperare) sed videntibus, et in oculis eorum, ut ante aspectus horrorem, quam gustus nauseam sustineat. |
31 | Notandum quoque, quod iuxta numerum dierum sinistri lateris, trecenti nonaginta subcinericii panes iubeantur fieri, et per singulos dies comedi; et de quadraginta dierum dextri lateris panibus omnino taceatur: ut occulte sancta Scriptura insinuet, non eamdem poenam populi esse peccatoris, si tamen notitiam habeat Dei, et eius qui a religione veri Dei omnino discesserit. |
32 | Possumus autem et hoc dicere iuxta intelligentiam spiritualem, quod Iudaicus populus post offensam Dei usque hodie subcinericios panes comedat mixtos frumento, hordeo, faba, lente, milio, et avena; quorum alter hominum, alter iumentorum cibus est. In eo enim quod videntur in unum Deum credere, habent aliquid et frumenti. |
33 | Quod autem Filium negant, hordeo iumentorum pascuntur et fabis, quibus comedentium venter inflatur, et mens opprimi dicitur: intantum ut Pythagoraeis quoque cibus detestabilis sit. Propter lentem Esau primogenita perdidit [Genes. XXV]. Milium rusticorum, et agrestium, et altilium cibus est. Avena, sive vitia et olyra, bruta pascuntur animalia. |
34 | Quod autem scribitur, iuxta LXX, Elias fugiens Iezabel invenisse panem ὀλυρίτην, subcinericium [III Reg. XIX], persecutionis et penuriae signum est. Unde et a corvis pascitur, ut quia cibum non invenerat in Israel, nationum quae immundae erant, pasceretur alimentis. Lex quoque ipsa quam legunt, et non intelligunt, subcinericius panis est, et opertus humano stercore. Quamobrem et Paulus apostolus lucra Legis, et pristinarum caeremoniarum observantiam dicit se habuisse sicut stercora, ut Christum lucrifaceret [Philipp. III]. |
35 | (Vers. 13 seqq.) Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas eiiciam eos. Et dixi, ah, ah, ah, Domine Deus: Ecce anima mea non est polluta, et morticinium, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum, boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo. Prophetas iuxta Zachariam [Zach. III] viros esse portentosos, qui suis operibus futura portendant, et de quibus loquitur Deus: In manibus Prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10), in multis locis creberrime legimus. |
36 | Sicut igitur Ezechiel panem comedit in stercore: sic et filii Israel, vel omnis populus Iudaeorum, sive ut alii putant, decem tribus comedent [Al. comedebant] panem pollutum in nationibus: licet ad eos non sit comminatio, qui iam eiecti sunt; sed ad eos qui eiiciendi sunt de terra repromissionis. Quod cum Propheta didicisset, iuxta Aquilam tertio detestatus est, ah, ah, ah. Iuxta Symmachum vero et LXX, respondit μηδαμῶς, quod Latine dicitur nequaquam. Pro quo Theodotio transtulit: O Domine Deus. Ne putemus eum contradicere Domini imperio; sed causas reddere, immo deprecari, cur hoc facere non possit. |
37 | Denique impetrat quod rogavit, et sententiae austeritas mitiori imperio temperata est. Quaeritur cur Ezechiel faciliora renuerit: et Osee scorto statim fuerit copulatus (Osee I), nec contradixerit, immo nec responderit, castum habere se corpus, neque commixtione meretricis debere maculari, dicente Apostolo: Qui adhaeret meretrici, unum cum ea corpus efficitur [I Cor. VI, 16]. Ex quo ostenditur figuram fuisse Synagogae, vel Ecclesiae, non vere iuxta litteram perpetratum: quod ipsum exponentes prophetam plenius disseruimus. |
38 | Morticinium dicitur, quod absque effusione sanguinis amittit vitam, et in quo moritur anima, laceratum a bestiis, quod Graece appellatur θηριάλωτον. Quod autem pro humano stercore, boum conceditur fimus, leviora significantur mala: dum iubentur quidem coctum in bubulo stercore comedere panem; sed ab humani stercoris longe esse immunditia: et usque hodie in populo Iudaeorum servatur ista sententia, ut non comedant panem suum in humano stercore. Neque enim idolis serviunt, nec varia daemonum portenta venerantur; sed in fimo bubulo: dum omnia propter carnem et ventrem, et terrae huius bona operantur, secundum quod dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis [Levit. XVIII, 5] [Deut. IV]. Nos autem terrena contemnimus, et non solum humani stercoris calcamus cibos, ac terrenas delicias putamus esse pro nihilo, sed comedimus panem qui de coelo descendit [Ioan. VI], et fruimur illo cibo, de quo Psalmista decantat: Panem Angelorum comedit homo [Psal. LXXVII, 25]; nequaquam Aegyptiis carnibus, sed mannae tenuitate viventes. |
39 | (Vers. 16, 17.) Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Ierusalem, et comedent panem in pondere, et in sollicitudine, et aquam in mensura et angustia bibent; ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis. Verbum Hebraicum MATE, prima Aquilae editio baculum, secunda et Symmachus Theodotioque στερέωμα, id est, firmamentum interpretati sunt. |
40 | Quod autem opere futurum esse monstraverat, et sermone demonstrat, omnisque sinistri et dextri lateris dormitio, et subcinericii panis, sexque specierum varietate commixti, mundi mala significans, illo tendit, ut inediam ciborum in Ierusalem, et aquae penuriam incredibilem protestetur: ita ut unusquisque corruat ad fratrem suum, ab alio auxilium sperans, quod in se esse non pervidet [Al. praevidet]. Natura enim hominum est, ut prementibus malis et angustiarum pondere, in proximo magis quam in se habeant fiduciam: contabescuntque in iniquitatibus suis, dum pro iniquitatibus cuncta patiuntur. Vereorque ne ista panis contritio etiam in nostra inveniatur Ierusalem, in qua visio pacis cernitur, quem conterit Dominus quando irascitur, et indignos nos suo iudicat pane. |
41 | Atque utinam saltem in pondere eum et sollicitudine mereamur accipere, et arentem linguam nimia siccitate, extremus Lazari digitus irroret [Luc. XVI]. Deficiente autem pane et aqua Ecclesiae, corruet vir contra fratrem suum, et ubique discordia est, scindentibus nobis Christi tunicam, quam nec milites in passione Salvatoris scindere ausi sunt [Ioan. XIX]; et contabescentibus in iniquitatibus nostris, dum Dei iustitiam non habemus. |
42 | Scriptum est in Ieremia quod parvuli, id est, vulgus Ecclesiae petierint panem, et non fuerit qui eis frangeret [Thren. IV, 4]. Paulus vero qui vir Ecclesiae erat, et sciebat Christum panes fregisse legales, ac dedisse discipulis erogandos, loquitur confidenter: Panem quem frangimus, nonne communicatio est Corporis Christi? [I Cor. X, 16.] Baculumque vel fortitudinem panis comedere non possunt, qui lacte infantiae indigent, nec valent accipere solidum cibum. |
43 | Nihilque ita vescentis animum roborat, quomodo panis vitae, de quo scriptum est: Et panis confirmat cor hominis [Psal. CLXXXIII, 15]. |