monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, in Ezechielem, , II <<<     >>> IV

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, Caput III

1 (Vers. 1.) Comede volumen istud, et vade [Vulg. vadens], loquere filiis [Vulg. ad filios] Israel. Nisi ante comederimus apertum volumen, docere non possumus filios Israel. Denique et David postquam ipse misericordiam consecutus est: Docebo, inquit, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur [Psal. L, 15].
2 (Vers. 2.) Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo. Et dixit ad me: Fili hominis. Ego, inquit, aperui os meum, quia mihi dictum est: Aperi os tuum, et comede. Et, aperto ore, Dominus largitus est cibos; ut initia voluntatis in nobis sint, et perfectionem beatitudinis a Domino consequamur. Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis Dei [Rom. IX, 16]. Attamen et velle et currere, nostri arbitrii est.
3 Pro aperui, Septuaginta transtulerunt, aperuit, ut subaudiatur Deus: quia ipse et aperuit os prophetae, et cibavit eum.
4 (Vers. 3.) Venter tuus comedet; et viscera tua complebuntur volumine illo, quod ego do tibi. LXX: Os tuum comedet, et venter tuus implebitur capitulo isto tibi dato. Principia lectionis, et simplicis historiae, esus voluminis est. Quando vero assidua meditatione in memoriae thesauro librum Domini condiderimus, impletur spiritualiter venter noster, et saturantur viscera, ut habeamus cum apostolo Paulo viscera misericordiae [Coloss. III], et impleatur ille venter, de quo Ieremias loquitur: Ventrem meum, ventrem meum ego doleo: et sensus cordis mei conturbant me [Ierem. IV, 19].
5 Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. Loquitur et David: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo [Psal. CXVIII, 103]. Et alibi: Iudicia Domini vera, [Interserit Victor., iustificata in semetipsa, ex psalmi textu.] desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et favum [Psal. XVIII, 10, 11]. Et Samson favum mellis in ore leonis invenit [Iudic. XIV]; et Dominus post resurrectionem partem assi piscis comedit et favum [Luc. II]. Et in Proverbiis de ape dicitur, quamquam hoc Hebraea non habeant exemplaria: Vade ad apem, et disce quomodo operatrix sit, et opus suum castum faciat: cuius laboribus reges et imperiti pro sanitate abutuntur [Prov. VI, 8, sec. LXX]: quod operati sunt Moyses et prophetae, et evangelistae, et apostoli; ut quicumque rex fieret, cuius cor in manu Dei est, dulcibus fruatur cibis.
6 Qui vero simplex et absque serpentis astutia habet innocentiam columbarum, simplici fide credat atque salvetur: quia ubique insidiae sunt, et saepe diabolus transfigurat se in angelum lucis [II Cor. II]: melque distillat de labiis mulieris meretricis, dulcia repromittens ut venena interserat [Prov. V].
7 (Vers. 5.) Et dixit ad me: Fili hominis, vade et ingredere [in Vulg. non est et ingredere] ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos. Cui dicitur: Vade et ingredere ad domum Israel, ostenditur non fuisse cum populo peccatore; licet in eisdem videretur super flumen Chobar finibus commorari. Scriptum est enim: Et ego eram in medio transmigrationis iuxta flumen Chobar. Separata enim erat prophetae conversatio, et iniquorum offendebatur aspectu.
8 Hoc idem faciebat et Moyses [Exod. XXXIII], procul a castris multitudinis figens tabernaculum: quod cum fuisset ingressus, descendebat columna nubis, et stabat ante ostium tabernaculi.
9 (Vers. 5, 6.) Non enim ad populum profundi sermonis, et difficilis [Vulg. ignotae] linguae tu mitteris, ad domum Israel, neque ad populos multos, [Victor., ex Hebraeo et Vulgata Hieronymi editione, restituit ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, impressamque lectionem contendit mancam esse et mutilam. Mss. vero nostri nihil praeterea habent.] et ignoti sermonis, quorum non possis audire sermonem. Et si ad illos mitterem te, ipsi audirent te. Quoniam illi ad te nolunt venire, tu perge ad eos.
10 Non enim habent sani opus medico, sed male habentes [Luc. V, 31]. Neque potes dicere: Non possum loqui ad eos, quia linguae alterius sunt, et invicem nobis barbari sumus, nec mutuum possumus audire sermonem. Quid loquar de uno populo? Si ad diversas te mitterem nationes, tamen auctoritas et potentia mea omnem difficultatem vinceret.
11 Atque utinam tempus instaret, quod ad omnes missurus sum nationes, quo et linguarum daturus sum gratias, ut praedicent apostoli mei, et totum mundum a diversitate linguarum, una fide meo subdant iugo; facilius illi audirent, qui profundi sunt altique sermonis, et nihil habent de levitate Iudaica, sed gravi et solido ingrediuntur pede, et cum ignotae sint linguae, notae fidei sunt. Unde sequitur: Et si ad illos mitterem te, ipsi audirent te. Denique postea misit, et omnes pariter crediderunt. Unde Paulus et Barnabas loquuntur ad Iudaeos [Al. eos]: Vobis quidem oportuerat praedicari verbum Dei: sed quia noluistis suscipere sermonem, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. Et de centurione dicitur: Neque in Israel tantam fidem inveni [Matth. VIII, 10].
12 (Vers. 7.) Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est et duro corde. Ne contristeris, ait, si te audire noluerint. Idcirco te non audient: quia me audire contemnent: iuxta quod et Salvator aiebat: Qui vos non recipit, me non recipit [Matth. X, 40]. In quo aperte liberum monstratur arbitrium.
13 Et duae redduntur causae, quare non audiant: quia perversae, inquit, sunt voluntatis, et attrita fronte, sive, ut Septuaginta verterunt, contentiosi sunt: et subauditur, quod saepe ad salutem provocati, noluerunt audire.
14 (Vers. 8, 9.) Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. Et dixit ad me. Domus Israel attritae frontis est, et procacis audaciae, et duro sic corde, ut scorpionibus comparetur.
15 Ideo dedi tibi vultum durissimum, et frontem quae nullo pudore superetur. Ex quo discimus, interdum gratiae esse Dei impudentiae resistere, et cum [Penes Raban., et cum locus poposcerit.] res poposcerit, frontem fronte concutere. Hoc autem tribuitur, ne nostra verecundia et humanus pudor pertimescat insidias aemulorum.
16 (Vers. 10.) Fili hominis, omnes sermones meos quos loquar ad te, assume in cor tuum, et auribus audi. Iste est cibus voluminis, et haec sunt verba quibus pro diversitate audientium, vel lamenta, vel carmen, vel vae hominibus loquitur [Al. loquimur]. Et tamen notandum, quod ante sermones Dei in nostro corde condendi sunt audiendique et intelligendi diligentius; et sic ad populum proferendi.
17 (Vers. 11.) Vade, ingredere ad transmigrationem (sive captivitatem) ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant: Et Dominus noster venit ad populum Iudaeorum, mittente Patre, ut praedicaret captivis remissionem, et impleretur in eo quod scriptum est: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus [Psal. LXVII, 19].
18 (Vers. 12.) Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo. Deus de quo scriptum est: Assumens mansuetos Dominus [Psal. CXLVI, 6], ipse assumpsit et prophetam, qui non erat in carne, sed in spiritu, et ambulans in spiritu, carnis opera non implebat: spiritus enim Dei erat in eo.
19 Quamobrem et terrena contemnens rapitur a spiritu, et audit post se vocem commotionis magnae, praeteritorum obliviscens, et in futurum se extendens, ut inimicorum insidias post tergum relinqueret. Tale quid et in Exodo legimus [Exod. XXIV], quando Pharao et omnis exercitus eius persequebatur Israel, et angelus in columna nubis deseruit priora castrorum; venitque post tergum, et tota nocte stetit inter Israel et Aegyptios: ut, perterritis adversariis, audiret Israel: Benedicta gloria Domini de loco suo. Locus autem Domini est omnis in quibus hospitium invenit.
20 Aut certe Filius locus est Patris, sicut et Pater locus est filii, dicente Domino Salvatore: Ego in Patre, et Pater in me [Ioan. XIV, 11]. Hoc idem significat et Michaeas: Ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet super excelsa terrae, et commovebuntur montes subter eum, et valles tabescent sicut cera a facie ignis, et sicut aqua quae defertur in praeceps [Mich. I, 3, 4]. Descendente enim Domino Salvatore, et proficiscente de Patre, excelsa terrae montesque commoti sunt, et inferiora vallium liquefacta. Potest locus esse gloria Domini, et lux inaccessibilis, de qua Apostolus loquitur: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem [I Tim. VI, 16]. Quando praeterita iudicia Domini animo revolvimus, audimus vocem post tergum commotionis magnae. Quando futura corde meditamur, auditur vox de prioribus, et ex his quae ante sunt.
21 (Vers. 13.) Et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae. Pro eo quod subauditur, ἀπὸ κοινοῦ iuxta Hebraicum: audivi post me vocem commotionis magnae, et audivi vocem alarum animantium, et vocem rotarum, addidere LXX: Et vidi vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et reliqua iuxta illud quod in Exodo legitur: Et videbat omnis populus vocem Dei [Exod. XX, 18]: ut vocem quae veniebat post tergum, audierit propheta: quae autem ante se erat, viderit.
22 Sed melius et verius est, auditam vocem intellexisse, quam visam, tam alarum percutientium se mutuo, quam rotarum, de quibus supra diximus, et commotionis magnae quae Dei iram super Israel populum venturam esse monstrabat.
23 Vers. 14. Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me, et abii amarus in indignatione spiritus mei. LXX: Et spiritus elevavit me, et suscepit me, et abii sublimis in impetu spiritus mei. Postquam elevatus a spiritu est, et assumptus ab eo, tunc in indignatione et in amaritudine spiritus sui abiit quo ferebatur, intelligens indignationem Dei, et quid significaret visio, mente pertractans.
24 Sive sublimis ipso spiritus sui impetu ferebatur, cupiens ire quo Dominus imperabat. Spiritum autem eius, non Spiritum sanctum, sed spiritum hominis intelligamus, de quo in multis locis dicitur, ut in Isaia: De nocte consurgit spiritus meus ad te, Deus [Isai. XXVI, 9]. Transferturque propheta (non ut quidam aestimant) in spiritu, sed in ipso corpore, quod et de Abacuc iuxta Theodotionem legimus [Dan. XIV].
25 (Vers. 15.) Manus enim Domini erat mecum confortans me. Et veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar. Et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum. LXX: Et manus Domini facta est super me fortis, et intravi ad captivitatem sublimis.
26 Et circuivi habitantes super fluvium Chobar, qui erant ibi: Et sedi ibi septem diebus conversans in medio eorum. Pro eo quod nos vertimus, acervum novarum frugum, Aquila, Symmachus, et Theodotio ipsa verba posuere Hebraica THEL ABIB: quod Septuaginta transtulerunt, sublimis et circuivi; melius esse credentes aliquid dicere, quam imponere quod lectori faceret quaestionem.
27 Nos autem ab Hebraeis [Vitiose antea erat dicimus.] didicimus, Thel abib significare, quando nova frumenta, vel hordea congregantur, et post famem et penuriam, antequam terantur in area, spem ciborum aliquam repromittunt. Ita et Israel parvus et tenuis, qui habitabat in ripis Chobar fluminis, quasi reviviscens, ortusque de terra, sementem Iudaici populi promittebat.
28 Manus autem Domini fit super prophetam, confortans eum, ut possit nomen speculatoris accipere, et docere quod didicit. Septemque prius diebus versatur inter eos, videns cuncta quae gererent, ut postea sciret quae corriperet. Moeret autem, sive conversatur in medio eorum, videns scelera, et iustam Dei pro peccatorum iniquitate sententiam.
29 Pro eo quod nos diximus, maerens, et in Hebraeo scriptum est MASMIM, Theodotio transtulit, admirans, ut stuporem Prophetae iniquitates eorum cernentis exprimeret. Aquilae vero secunda editio, quam Hebraei κατὰ ἀκρίβειαν nominant, transtulit: ἠρεμάζων, id est, quiescens, et seorsum positus, ut fuisse quidem in medio captivorum, sed ab eis separatum mente, monstraret.
30 (Vers. 16, 17.) Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Qui speculator futurus est, et Dei verba populo narraturus, multo tempore debet quiescere, et dolere ad ea quae videat: nihilque habere eorum in conscientia, quae in aliis correpturus est.
31 (Vers. 18, 19.) Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab [Victor. cum Vulgata, ab impietate tua et, etc., negans, ab inquitate, lectionem esse Hieronymi; sed LXX: τῆς ἀνομίας αὐτοῦ.] iniquitate, et a via sua impia: ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Duo sunt impii, sive iniqui, ut LXX transtulerunt.
32 Unus qui nihil audit a speculatore, et in sua impietate moritur; cuius sanguis de speculatoris quaeritur manibus. Alter, cui speculator annuntiat, et ille audire contemnens, suo vitio moritur: ita dumtaxat, ut speculator a culpa alienus sit. Ex quo intelligimus ideo Dominum impio comminari, et dicere: Morte morieris, ut avertatur a via sua impia, et vivat.
33 Comminatio enim non in homines, sed in peccata [Al peccatores] est, nec in eos qui convertuntur a vitiis, sed qui in peccato permanent. Magnumque discrimen est, Dei tacere sermones, ob triplicem causam: vel propter timorem, vel propter pigritiam, vel propter adulationem. Unde et Isaias: Vae, inquit, mihi misero, quia tacui (Isa VI, 5). Quodque sequitur: Tu autem animam tuam liberasti, illud Apostolicum sonat: Si cuius opus arserit, damnum patietur, ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem [I Cor. III, 14]; ut [Idem, probetur utrum speculator externus causa sit mortis, etc. Nullis quod sciam mss. suffragantibus.] probet utrum speculator externus a causa sit mortis eius qui periit, an reus.
34 Opus enim magistri, salus discipuli est.
35 (Vers. 20, 21.) Sed et si conversus iustus a iustitia sua [Ad Vulgatae Editionis fidem rescribit Victorius: a iustitia sua fuerit, et fecerit, etc.] fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo. Ipse morietur, quia non annuntiasti ei; in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit: sanguinem vero eius de manu tua requiram. Sin autem tu annuntiaveris iusto, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit: vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. Sicut impios, vel iniquos duos legimus: Unum, qui non audivit, et periit; alterum, qui audivit, et perseveravit in nequitia: sic duo iusti sunt, unus qui non audivit, et [Apud Raban. cum interposita negandi particula, et non periit.] periit; alter qui audivit, et conversus ad poenitentiam, salvavit animam suam.
36 Notandumque quod possit iustus cadere; et si habuerit magistrum, ad meliora converti. Et bona igitur opera indigent assiduo praeceptore, ne lapsus ab optimo cursu, retrahat pedem. Et impius quidem, vel iniquus si conversus non fuerit, in impietate et iniquitate sua morietur. Iustus autem si fecerit impietatem atque peccatum, non statim moritur; sed ponitur offendiculum coram eo, sive tormentum; et ut Theodotio dixit, infirmitas: ut torqueatur, et planam viam non inveniat, et intelligat se languidum, de quibus et Apostolus dicit: Ideo infirmantur multi apud vos, et dormiunt multi (Ibid; XI, 30. Prodest enim iusto intelligere delictum suum, conscientiaeque tormentum, et dicere cum Psalmista: Conversus sum in aerumna mea, dum mihi infigitur spina [Ps. XXXI, 4]. Et quomodo impio non sunt obviae iniquitates, si avertatur a via sua impia et vivat: sic iusto non prosunt antiquae iustitiae, si novis facinoribus opprimatur.
37 Quod autem intulit: Ipse morietur, quia non annuntiasti ei, subauditur, potuisse eum vivere, si speculator magisterque docuisset.
38 (Vers. 22.) Et facta est ibi [Vulg. tacet ibi] super me manus Domini, et dixit ad me: surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. Quod ex Hebraeo transtulimus, ibi, et in LXX non habetur, significanter positum est, nec dubium quin locum significet. Supra enim legimus: Et veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant iuxta fluvium Chobar [Ezech. III, 15]. Recteque ei [Antea vitiose erat, qui dixerat.] cui dixerat, sedi, iubetur ut surgat.
39 Et qui ingressus fuerat ad transmigrationem, audit, egredere: non in confragosas valles, non in praeruptas rupes, sed in campi latitudinem quae possit capere gloriam Domini. Unde et Corinthiis dicitur: Dilatamini [I Cor. VI, 13]. Quando ingreditur ad captivos, de quibus dictum est, quod insaniant et persequantur eum, forti manu indiget, ut possit resistere, et furorem persequentium sustinere.
40 Quando autem egreditur in campum, fit quidem super eum manus Domini: quia absque illius adiutorio exire non poterat, sed non additur fortis. Ad videndam enim gloriam Dei, non ad pugnandum egreditur. Et hoc animadvertendum, quod in medio captivorum sedentium, ipse sedens Propheta gloriam Domini non viderit.
41 (Vers. 23.) Et surrexi [Vulg. surgens] et egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar. Iubente Domino, ingreditur, et iubente egreditur, sedetque cum sedentibus; quia stantem illum numerus captivorum audire non poterat. Egressusque in campi latitudinem, vidit stantem gloriam Domini, quam prius viderat ambulantem, et elevantem se, et interdum stantem.
42 Quia iuxta fluvium saeculi huius Chobar, qui interpretari potest [Al. interpretatur] gravissimus, gloria cernebatur: quod significat, omnem mundi huius gloriam praeterfluere, et gradum stabilem non habere. Gloria autem Domini stans, et perseverans, cum stante Propheta videtur in campo: quae in medio captivorum, nec stare poterat, nec videri.
43 (Vers. 24.) Et cecidi in faciem meam, et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos: et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuae. Stantem gloriam Domini ferre non sustinens, cecidit in faciem suam, ut ab ingrediente in eum spiritu levaretur. Qui spiritus statuit eum super pedes suos, et locutus est ei, dicens: Intra et includere in medio domus tuae. Et est sensus: Quia corroboratus es aspectu Dominicae maiestatis, nullum timeas, nec aliquem pertimescas; sed revertere in domum tuam: vel ad necessitates corporis, ut quidam putant, vel in signum futurae obsidionis.
44 Et quomodo Isaias discalciatus et nudus [Isai. XX], trium annorum captivitatem, et nuditatem populi nuntiavit, ita et tu clausus domo, opere ipso propheta vicinam obsidionem urbis Ierusalem.
45 (Vers. 25, 26.) Et tu, fili hominis: ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te eis, et non egredieris de [Vulg. in] medio eorum, et linguam tuam adhaerere faciam palato, vel gutturi tuo, et eris mutus, nec ut vir obiurgans eos [A Vulg. abest eos]: quia domus exasperans est. Quod in domo clauditur, quod vinculis alligatur, quod non egreditur ad eos, inter quos habitat, sed inter multitudinem captivorum, solitudinem carceris patitur (ut supra dixi) obsidionis indicium est, quod clausa Ierusalem atque circumdata ab exercitu Chaldaeorum, nullum habitantium foras exire permittet.
46 Haec est olla de qua Ieremias loquitur [Ierem. I], et ipse hic Propheta in consequentibus; in qua carnes populi consumuntur. Quod autem lingua Prophetae palato (vel gutturi) cohaeret et mutus effectus, auctoritatem non habet increpantis, causa perspicua est: quia inquit, domus exasperans est. Et est sensus: Tantae sunt [Cum Victorio ex Florent. codd., amaritudinis et contentionis reponimus, concinniori sensu: pro quo antea erat amaritudines et contentiones.] amaritudinis, et tantae adversus Deum contentionis, ut obiurgantem non mereantur audire.
47 Ex quo perspicuum est, ubi multitudo fuerit peccatorum, indignos esse peccantes, qui a Domino corrigantur.
48 (Vers. 27.) Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat: et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. Illud quod in Ecclesiaste legimus: Tempus tacendi, et tempus loquendi [Eccles. III], etiam in sermone prophetico comprobatur: quod eiusdem sit sapientiae et tacere et loqui pro tempore, et dare conservis suis in tempore suo cibaria. Unde et Isaias ad populum non credentem: Tacui, numquid semper tacebo? dicit Dominus [Isai. LXV]. Qui igitur ob multitudinem peccatorum diu clausum os tenuit: quia vidit aliquos posse converti, de quibus dictum est: Qui audit audiat, et qui a malis quiescit quiescat, et desinat: idcirco aperto ore, et non propria voluntate, sed Domini iussione loquitur ad populum.
49 Id autem quod nos posuimus: Qui audit audiat: et qui quiescit, quiescat: pro quo LXX interpretati sunt: Qui audit audiat: et qui incredulus est, incredulus sit: secunda Aquilae editio ita transtulit: Qui audit audietur: et qui relinquit, relinquetur. Et est sensus: Qui habet dabitur ei: qui autem non habet, etiam id quod videtur habere auferetur ab eo [Marc. IV, 25].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, , II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Hieronymus > 3