monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, in Ezechielem, , I <<<     >>> III

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, Caput II

1 (Vers. 1.) Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis. Non est elatus visionum magnitudine, sed conscientia fragilitatis humanae procidit in faciem suam. Unde et apostolus Paulus post ascensionem coeli et paradisi, et auditionem verborum ineffabilium, datum sibi dicit angelum Satanae, qui se colaphizet, ne extolleretur [I Cor. XII]. Et Abraham cecidit in faciem, postquam audivit sermones Dei.
2 Et tamen quia non peccato, sed humilitate corruerat, a Domino sublevatur, et verba eius iubetur audire [Gen. XVII]. Sciendum quoque, quod aliud sit in faciem cadere, aliud retrorsum. Abraham, postquam audivit de nativitate Isaac, cecidit in faciem, et risit [I Reg. IV]. Heli autem, qui peccaverat, retrorsum cecidit. Et de Dan in Genesi scriptum est: Fiat Dan coluber in semita, mordens plantam equi, et cadet eques retrorsum, salutem expectans Dei [Gen. XLIX, 17, 18]. Quia enim ad morsum colubri ceciderat ex equo, propterea Salvatoris exspectat adventum.
3 Et in Evangelio secundum Ioannem, qui ad comprehendendum venerant Dominum, postquam ille respondit: Ego sum, ceciderunt retrorsum in terram [Ioan. XVIII, 6]; sermonem eius, qui Moysi dixerat: Vade, dic filiis Israel: Qui est, misit me ad vos [Exod. III, 14], minime sustinentes.
4 Et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tibi [Vulg. tecum]. Iacens sermonem Dei audire non poterat, sed audit cum Moyse: Tu vero hic sta mecum [Exod. XXXIV, 2]. Quod et Daniel sibi accidisse commemorat [Dan. X].
5 (Vers. 2.) Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos. Et audivi loquentem ad me, et dicentem: Fili hominis. LXX: Et venit ad me spiritus, et assumpsit me, et elevavit, et statuit me super pedes meos: et audivi eum loquentem ad me, et dixit mihi: Fili hominis. Praeceperat prophetae sermo divinus et iusserat: Sta super pedes tuos (Psal XXXIX, 3); sed sine auxilio Dei et adventu Spiritus sancti stare non poterat: propterea ingreditur in eum, sive assumit et suscitat, ut firmo sit gradu, et possit dicere: Statuit supra petram pedes meos [Ephes. VI, 14]. Nullumque peccatorem stantem legimus, sed ad sanctos dicitur: State ergo succincti lumbos vestros. Peccator autem illud Deuteronomii meretur audire: Non erit stabile vestigium pedis tui [Deut. XXVIII, 56]. Crebro ad Ezechiel dicitur: Fili hominis [Matth. VIII, 20], et ad Daniel raro: quorum uterque in persona eius qui dixerat: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet, captivum populum consolatur, et retrahit ad poenitentiam.
6 (Vers. 3.) Mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me. Ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc. Nequaquam populum Dei Israel, sed gentes apostatrices vocat eos, qui a Domino recesserunt, non solum patres, sed et filii. Nec peccato patrum filii viderentur obnoxii; sed ut par et patrum et filiorum esset impietas.
7 Porro quod LXX transtulerunt, irritantes me, sive in amaritudinem convertentes, illud significat, quod Deus benignus et dulcis natura nostris vitiis mutetur in amaritudinem. Sicut enim sanctis dicitur: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]; sic peccatores eum amarum sentiunt.
8 Unde et Apostolus bonitatem et severitatem Dei super sanctos et peccatores refert [Rom. XXI]. Et de peccatoribus qui iacebant, scriptum est: Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos, Dominus solvit compeditos [Psal. CXLV, 8]. Sanctis vero stantibus praemia pollicetur.
9 (Vers. 4.) Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Hoc in LXX non habetur. Magnaeque clementiae est ad tales Deum mittere, nec desperare eorum salutem; et confidentiae prophetalis, quod ad tales quoque ire non timeat. Indomabili autem corde, et dura facie, iuxta illud debemus accipere quod peccatori dicitur: Nervus ferreus collum tuum, et frons tua aenea [Isai. XLVIII, 6]. Qui et in consequentibus arguuntur cordis lapidei, quod Deus evulsurum esse se dicit, et pro illo carneum redditurum: ut mollitie sua, Dei praecepta suscipiat.
10 (Vers. 5.) Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant: quoniam domus exasperans est, et scient quia propheta fuerit in medio eorum. Simile quid in Ieremia scriptum est: Si forte audiant et agant poenitentiam [Ier. XXVI, 3]. Et in Evangelio: Forsitan filium meum verebuntur [Matth. XXI, 37]. Loquitur autem haec Deus ambigentis affectu, [Confer Rabanum ubi hunc ex Hieronymo locum laudat in Epist. ad Heberardum comitem contra haeresim Gothescalchi.] ut liberum hominis monstret arbitrium, ne praescientia futurorum mali vel boni immutabile faciat quod Deus futurum noverit. Non enim quia ille ventura cognoscit, necesse est nos facere quod ille praescivit: sed quod nos propria voluntate sumus facturi, ille novit futurum quasi Deus.
11 (Vers. 6.) Tu ergo, fili hominis, non timeas eos, neque [Vulg. ne] sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum. LXX: Et tu, fili hominis, non timeas eos, nec a facie eorum formides: quoniam insanient, et congregabuntur contra te in circuitu. Licet dura cervice sint, et corde indomabili, tamen mea sunt fortiora praecepta.
12 Nec te putes esse deceptum, si mittaris ad eos qui te loquentem non audiant. Ecce praedico tibi quod insaniant, et congregentur adversum te, et circumdent te, nullum tibi effugium relinquentes. Hoc autem facient, quia increduli sunt, et Dei imperia contemnentes.
13 Et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. Qui possint ferire, qui arcuato percutere vulnere, et aculeo fistulato, ut eadem plaga et cutem aperiat, et venena diffundat. Unusquisque pro moribus suis sortitur vocabulum. Scribis et Pharisaeis dicitur: Generatio viperarum [Matth. XXIII, 33]. Et de Herode qui versipellis erat: Ite et dicite vulpi huic [Luc. XIII, 32]. Et pseudoprophetae in hoc eodem Propheta vulpibus comparantur.
14 Et nunc corde indomabili scorpiones esse dicuntur. Unde et in Evangelio legimus: Omnes qui ante me venerunt, fuerunt fures et latrones, et non audierunt eos oves [Ioann. X, 8]. Et quomodo oves perditae domus Israel audierunt adversarios? Ex quo ostenditur, eos qui audierint fures et latrones, ovium vocabulum perdidisse, et alia assumpsisse nomina, ut non quasi oves perierint, sed quasi viperae, vulpes et scorpiones.
15 (Vers. 7, 8.) Et loqueris verba mea ad eos: si forte audiant, et timeant, [Victor., inverso ordine, et quiescant, vel timeant: quod enim ait Hebraice est , Hieron. vertit quiescant; LXX. vero πτοηθᾶσιν timeant. Porro Hieronymianam interpretationem Septuagintavirali continuo facit praecedere.] vel quiescant, quoniam irritatores sunt. Tu autem, fili hominis, audi quod ego loquor [Vulg. quaecumque loquor] ad te. Non ergo cessandum, licet mali sint, quibus loquimur; quin secundum Apostolum [II Tim. IV], opportune, importune verbum Dei praedicemus, quia potest fieri, ut et durus corrigatur ad mollitiem, et qui obediens est, mutata voluntate non audiat.
16 Noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est. Semel diximus exasperationem, sive irritationem, Septuaginta amaritudinem ponere. Quod ergo dicit, hoc est: Non debes eos imitari, ad quos corrigendos mitteris, ne peccatum simile similem mereatur et poenam.
17 Aperi os tuum, et comede quae ego do tibi. Dignum te, inquit, praebe sermonibus meis, et cibum suscipe spiritualem, ut quomodo in Evangelio dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat [Luc. VIII, 8]; et hic dicatur: Qui habet apertum os ad comedendum, comedat. Unde et Psalmistae Dominus loquitur: Aperi os tuum, et implebo illud [Psal. LXXX, 11]. Et ille respondit: Os meum aperui, et attraxi spiritum [Psal. CXVIII, 131]. Et apostolus Paulus, qui habebat in se thesauros sapientiae et scientiae, et in quo Christus Dominus loquebatur, scribit Corinthiis: Os meum apertum est ad vos, o Corinthii [II Cor. VI, 11]. Et de Salvatore Matthaeus refert: Aperiens os suum, docebat discipulos [Matth. V, 2].
18 Et vidi, et ecce manus missa ad me. Pro manu missa, extentam Septuaginta transtulerunt. Quae mittitur et extenditur ad eos, qui beneficia consequuntur. Contrahitur autem ab his quibus loquitur per prophetam: Numquid abbreviata et contracta est manus Domini [Isa. L, 2]? Et in Psalmo: Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem [Psal. LXXIII, 11]? Denique extendit in passione pennas suas, suscepitque discipulos, et portavit illos in humeris suis, et locutus est: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem [Isa. LXV, 2], ut congregaret filios Israel, sicut gallina congregat pullos sub alas suas: et extensione manuum Moysi, Israel superat Amalec [Exod. XVII].
19 (Vers. 9.) In qua erat involutus liber, et expandit illum coram me, et [Vulg. qui] erat scriptus intus et foris: scriptaeque erant in eo lamentationes, et carmen, et vae. Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede. Pro involuto libro, Septuaginta capitulum libri transtulerunt. In manu Domini sedenti super thronum, quae missa est et extenta.
20 De quo et in Psalmis dicitur: In capitulo libri scriptum est de me [Psal. XXXIX, 8]. Capitulum intelligamus exordium. Iste liber involutus atque signatus, scriptusque intus et foris, vel ante et post, tantae difficultatis fuit, ut nullus potuerit neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire illum et legere, nisi solus leo de tribu Iuda, radix David et Iesse, quem Ioannes in Apocalypsi devorasse se dixit [Apoc. V], non totum, sed in capitulo, id est, in principio.
21 Neque enim fieri potest, ut humana natura totos libri huius thesauros devoret. Et expandit illum coram propheta, et legendum cognoscendumque praebuit, qui in Isaia populo non eredenti dicitur esse signatus [Isai. XXIX]. Usque hodie enim velamen Iudaeis in veteri positum est Testamento. Scriptusque erat ante et retro; de futuris et de praeteritis.
22 Vel certe foris, in historiae littera, intus, intelligentia spirituali, de qua et Psalmista: Omnis, inquit, gloria filiae regis ab intus [Psal. XLIV, 14]. Scriptaeque erant in eo tam intus quam foris lamentationes, et carmen, et vae. Lamentationes, de his qui ad poenitentiam provocantur, sicut Samuel et Apostolus Paulus plangebant atque lugebant Saul et Corinthios, quos salvare cupiebant [II Par. XVI] [II Cor. XII]. Carmen super his, qui Dei digni sunt testimonio, et quibus Psalmista praecipit: Cantate Domino canticum novum [Psal. XCV ] [et XCVII, 1]. Porro vae super illis qui penitus desperantur, et cum venerint in profundum peccatorum, contemnunt [Prov. XVIII].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, , I <<<     >>> III
monumenta.ch > Hieronymus > 2