monumenta.ch > Hieronymus >
>>> Hieronymus, in Ezechielem, , I

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, Praefatio

1 Finitis in Isaiam decem et octo Explanationum voluminibus, ad Ezechiel, quod tibi, et sanctae memoriae matri tuae Paulae, o Virgo Christi Eustochium, saepe pollicitus sum, transire cupiebam, et extremam, ut dicitur, manum operi imponere prophetali: et ecce subito mors mihi Pammachii atque Marcellae, Romanae urbis obsidio, multorumque fratrum et sororum dormitio nuntiata est.
2 Atque ita consternatus obstupui, ut nihil aliud diebus ac noctibus nisi de salute omnium cogitarem: meque in captivitate sanctorum putarem esse captivum, nec possem prius ora reserare, nisi aliquid certius discerem: dum inter spem et desperationem sollicitus pendeo, aliorumque malis me crucio. Postquam vero clarissimum terrarum omnium lumen exstinctum est, immo Romani imperii truncatum caput: et, ut verius dicam, in una Urbe totus orbis interiit, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis [Psal. XXXVIII, 4]: nec putavi illam sententiam negligendam: Musica in luctu importuna narratio [Eccli. XXII, 6]. Verum quia et tu indesinenter hoc flagitas, et magno vulneri cicatrix paulatim obducitur: [Rufinus in Sicilia mortuus.] Scorpiusque inter Enceladum et [Ex ingenio quidem, certa tamen emendatione, substituo Porphyrionem, pro quo mendose hactenus obtinuit Porphyrium. Constat vero fabulam Gigantum alludi, quorum alter Enceladus omnium maximus, alter Porphyrion statura insolentior et minax, in Siciliae insula a Iove percussi sunt. Vide Claudian. in Gigantomachia. Elegantissime autem (Hor. Carm. 3, 4, 53): $1$ Sed quid Typhoeus, et validus Mimas, $2$ Aut quid minaci PORPHYRION statu, $2$ Quid Rhoecus, evulsisque truncis $2$ Enceladus iaculator audax? etc. $3$ Porphyrium, quod legebatur antea, non gigantis, sed ethnici philosophi, quod nihil ad rem facit, est nomen. Rufinum vero hic acriter perstringi in Sicilia fato functum, ac duobus monstris Encelado ac Porphyrioni iunctum dici nemo non videt.] Porphyrionem Trinacriae humo premitur, et Hydra multorum capitum contra nos aliquando sibilare cessavit: datumque tempus, quo non haereticorum respondere insidiis, sed Scripturarum expositioni incumbere debeamus, aggrediar Ezechiel prophetam, cuius difficultatem Hebraeorum probat traditio.
3 Nam nisi quis apud eos aetatem sacerdotalis ministerii, id est, tricesimum annum impleverit, nec principia Geneseos, nec Canticum Canticorum, nec huius voluminis exordium et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam, et mysticos intellectus, plenum humanae naturae tempus accedat. Quod opus si per Domini misericordiam ad calcem usque perduxero, transibo ad Ieremiam, qui in Lamentationibus suis, sub typo Ierusalem quatuor plagas mundi, quadruplici plangit alphabeto.
Hieronymus HOME