Hieronymus, Commentarii, in Epistolam ad Philemonem, Prologus
1 | Qui nolunt inter Epistolas Pauli eam recipere quae ad Philemonem scribitur, aiunt, non semper Apostolum, nec omnia, Christo in se loquente, dixisse: quia nec humana imbecillitas unum tenorem sancti Spiritus ferre potuisset: nec huius corpusculi necessitates [Al. necessitas] sub praesentia Domini semper complerentur: velut disponere prandium, cibum capere, esurire, saturari, ingesta digerere, exhausta complere; taceo de caeteris, quae exquisite et coacte [Al. coacta] replicant: ut affirment fuisse aliquod tempus in quo Paulus dicere non auderet: Vivo, iam non ego, vivit vero in me Christus [Galat. II, 20]; et illud: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]? Quale, inquiunt, experimentum Christi est, audire: Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens tecum affer [II Tim. IV, 13]. Et illud ad Galatas: Utinam et excidantur qui vos conturbant [Gal. V, 12]. Et in hac ipsa Epistola: Simul autem et praepara mihi hospitium. Hoc autem non solum apostolis, sed prophetis quoque similiter accidisse: unde saepius scriptum feratur: Factum est verbum Domini ad Ezechiel [Ezech. XXII], sive ad quemlibet alium prophetarum: quia post expletum vaticinium, rursum in semet revertens, homo communis fieret e propheta; et excepto Domino nostro Iesu Christo in nullo sanctum Spiritum permansisse [Al. remansisse]. Quod signum et Ioannes Baptista acceperat, ut super quem vidisset Spiritum sanctum descendentem et manentem in eo, ipsum esse cognosceret [Ioan. I]. Ex quo ostendit [Al. ostenditur] super multos quidem descendere Spiritum sanctum; sed proprium hoc esse Salvatoris insigne, quia permaneat in eo. His et caeteris istiusmodi, volunt aut Epistolam non esse Pauli, quae ad Philemonem scribitur: aut etiam si Pauli sit, nihil habere quod aedificare nos possit; et a plerisque veteribus repudiatam, dum commendandi tantum scribatur officio, non docendi. |
2 | At econtrario qui germanae auctoritatis eam esse defendunt, dicunt numquam in toto orbe a cunctis Ecclesiis fuisse susceptam, nisi Pauli apostoli crederetur: et hac lege ne secundam quidem ad Timotheum, et ad Galatas eos debere suscipere, de quibus et ipse humanae imbecillitatis exempla protulerit: Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens tecum affer; et: Utinam excidantur qui vos conturbant. Inveniri plurima et ad Romanos, et ad caeteras Ecclesias maximeque ad Corinthios remissius et quotidiano pene sermone dictata, in quibus Apostolus loquatur: Caeteris autem ego dico, non Dominus. Quas et ipsas quia aliquid tale habent, aut Pauli epistolas non putandas: aut si istae recipiuntur, recipiendam esse et ad Philemonem, ex praeiudicio similium receptarum. Valde autem eos et simpliciter errare, si putent cibum emere, hospitium praeparare, vestimenta conquirere, esse peccatum, et asserere fugari Spiritum sanctum, si corpusculi paulisper necessitatibus serviamus. |
3 | Nolite, inquit Apostolus, contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis in die redemptionis [Ephes. IV, 30]. Quibus operibus Spiritus sanctus contristetur propheta commemorat, multis in ordine vitiis peccatisque digestis, ad extremum inferens: In omnibus istis contristabas me. Alioqui calicem aquae frigidae porrigere, pedes lavare, immolare vitulum, prandium praeparare, peccatum sit: cum sciamus ex his rebus in Dei quosdam filios adoptari? Non est huius temporis ad omnia respondere: quia nec omnia, quae illi proponere solent, intulimus. Quod si non putant eorum esse parva quorum et magna sunt, alterum mihi Conditorem, iuxta Valentinum, Marcionem et Apellen, formicae, vermium, culicum, locustarum: alterum coeli, terrae, maris, et angelorum debent introducere. |
4 | An potius eiusdem potentiae est, ingenium quod in maioribus exercueris, etiam in minoribus non negare? Et quoniam Marcionis fecimus mentionem, Pauli esse Epistolam ad Philemonem saltem Marcione auctore doceantur. Qui cum caeteras Epistolas eiusdem vel non susceperit, vel quaedam in his mutaverit atque corroserit, in hanc solam manus non est ausus mittere: quia sua illam brevitas defendebat. |
5 | Sed mihi videntur, dum epistolam simplicitatis arguunt, suam imperitiam prodere, non intelligentes quid in singulis sermonibus virtutis ac sapientiae lateat. Quae, orantibus vobis, et ipso nobis sancto Spiritu suggerente, quo scripta sunt, suis locis explanare conabimur. Si autem brevitas habetur contemptui, contemnatur Abdias, Naum, Sophonias, et alii duodecim prophetarum [Al. prophetae], in quibus tam mira et tam grandia sunt quae feruntur, ut nescias utrum brevitatem sermonum in illis admirari debeas, an magnitudinem sensuum. |
6 | Quod si intelligerent hi, qui Epistolam ad Philemonem repudiant, numquam brevitatem despicerent: quae pro laciniosis Legis oneribus, evangelico decore conscripta est, dum breviatum consummatumque sermonem facit Dominus super terram. Sed iam ipsa Apostoli verba ponenda sunt, quae ita incipiunt. |