1 | (-Vers. 1.) Statimque cum aperuisset ostia, aspiciens rex super mensam [Vulg. ostium intuitus rex mensam], exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te ullus dolus. Hoc quod Scriptura nunc dicit: Exclamavit voce magna, quia de idololatra et ignorante Deum, dicitur, videtur observationem nostram subvertere, qua dudum asseruimus vocem magnam in sanctis tantum reperiri. |
2 | Quod solvet facile qui hanc historiam in libro Danielis apud Hebraeos dixerit non haberi. Si quis autem potuerit eam approbare esse [Recole Epist. ad African. num. 4 et 5.] de canone, tunc quaerendum est quid ei respondere debeamus. |