Hieronymus, Commentarii, in Danielem, Caput VII
1 | (Vers. 1.) Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit. Visio autem capitis eius in cubili suo. Et somnium scribens, brevi sermone comprehendit, summatimque perstringens, ait. Haec pericope, quam nunc conamur exponere, et sequens, de qua dicturi sumus, priores sunt, iuxta historiam, quam duae superiores. |
2 | Ista enim et sequens, primo et tertio anno Balthasar regis accidisse memorantur [Ier. XXXIX]. Illa autem quae ante superiorem lecta est, novissimo anno, immo novissima die regni Balthasar scribitur. Et hoc non solum in Daniele, sed in Ieremia quoque et Ezechiele legimus [Ezech. XVII]: sicut in locis ipsis, si vita comes fuerit, docere poterimus. |
3 | Sed in superioribus ordo sequitur historiae: quid sub Nabuchodonosor et Balthasar, et Dario, sive Cyro mirabilium signorum acciderit. In his vero narrantur somnia quae singulis sint visa temporibus: quorum solus propheta conscius est, et nullam habent apud barbaras nationes signi vel revelationis magnitudinem; sed tantum scribuntur, ut apud posteros eorum quae visa sunt, memoria perseveret. |
4 | (Vers. 2, 3.) Videbam in visione mea nocte: et ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se. Quatuor ventos coeli, quatuor arbitror angelicas potestates, quibus principalia regna commissa sunt, iuxta illud quod in Deuteronomio legimus: Quando dividebat Altissimus gentes: quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum angelorum Dei. |
5 | Pars autem Domini populus eius: Iacob funiculus haereditatis eius [Deut. XXXII, 8]. Mare autem mundum istum, saeculumque significat, salsis amarisque fluctibus redundantem: sicut Dominus in parabola sagenae missae in mare interpretatur [Matth. XIII]. Unde et draco rex dicitur omnium quae in aquis sunt, et cuius secundum David in mari confringuntur capita [Psal. LXXIII]. Et in Amos legimus: Si descenderit in profundum maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eum (Amos IX, 3). Quatuor autem bestias, quae ascendebant de mari, et erant diversae inter se, angelo disserente noscamus. Hae, inquit, quatuor bestiae magnae, quatuor regna consurgent de terra. Quatuor autem venti qui pugnabant in mari magno, ideo venti coeli esse dicuntur: quia unusquisque angelus facit pro eo regno quod sibi creditum est. |
6 | Et hoc notandum, quod regnorum feritas atque crudelitas bestiarum nomine demonstretur. |
7 | (Vers. 4.) Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae. Aspiciebam donec evulsae sunt alae eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit [Al. steterit], et cor eius datum est ei. Regnum Babylonium propter saevitiam, et crudelitatem, sive propter luxuriam, et vitam libidini servientem, non leo, sed leaena appellatur. |
8 | Aiunt enim hi qui de bestiarum scripsere naturis, leaenas esse ferociores, maxime si catulos nutriant, et semper gestire ad coitum. Quod autem habebat alas aquilae, superbiam significat regni potentissimi, cuius princeps loquitur per Isaiam: Super sidera coeli ponam thronum meum: et ero similis Altissimo [Isai. XIV]. Unde dicitur ad eum: Si alte feraris ut aquila, inde te detraham (Abdia.). Alioquin, ut leo inter bestias, ita aquila inter aves regnum tenet. |
9 | Sed et hoc dicendum, aquilam multo tempore vivere, et regnum Assyriorum multis aetatibus fuisse dominatum. Quod autem evulsae sunt alae eius, id est, leaenae, sive aquilae, caetera regna significat, quibus prius imperabat, et volitabat in mundo. Et sublata est, inquit, de terra; subverso videlicet imperio Chaldaeorum. Quodque sequitur: Et super pedes quasi homo stetit, et cor eius datum est ei, si de Nabuchodonosor intelligimus, perspicuum est quod postquam perdidit regnum, et potentia eius ablata est, rursum in pristinum statum restitutus sit, et non leaenam, sed hominem se esse didicerit, et cor receperit quod amiserat. |
10 | Sin autem generaliter de regno Chaldaeorum hoc sentiendum est, quod interfecto Balthasar, et Medis Persisque imperio succedentibus, Babylonii homines, et humilis fragilisque naturae se esse intellexerint. Nota ordinem: qui in imagine caput aureum dicitur, hic leaena appellatur. |
11 | (Vers. 5.) Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit, et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius; et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. Bestia secunda urso similis, ipsa est de qua in visione statuae legimus [Dan. II, 32]: Pectus eius et brachia de argento, haec ob duritiam, et ferocitatem urso comparatur. |
12 | Rigidum enim et parcioris victus in morem Lacedaemoniorum, regnum Persarum fuit: ita ut in pulmento sale uteretur et cardamo. Legamus Cyri maioris infantiam (Educationem sive institutionem). Quodque dicitur: In parte una stetit, sic Hebraei interpretantur, nihil eos adversum Israel crudele gessisse. Unde et in Zacharia Propheta, equi albi appellantur [Zach. I]. Tres autem ordines, sive versus qui erant in ore eius, et in dentibus, quidam sic interpretatus est, ut regnum Persarum in tres principes diceret fuisse divisum: sicut in περικοπῇ Balthasar et Darii legimus, tres fuisse principes, qui centum viginti satrapis praefuerint. Alii autem, tres reges post Cyrum fuisse Persarum autumant, et quae illis sint nomina reticent. Nos vero cum post Cyrum qui regnavit annis triginta, sciamus apud Persas regnasse Cambysen filium eius, et fratres magos, et deinceps Darium, cuius secundo anno coeptum est aedificari templum in Ierusalem. |
13 | Quintum, Xerxem filium Darii: sextum, Artabanum: septimum, Artaxerxem, qui μακρόχειρ, id est, longimanus cognominatus est: octavum, Xerxem: nonum, Sogdianum: decimum, Darium cognomento νόθον: undecimum, Artaxerxem, qui appellatus est μνήμων, id est, recordans: duodecimum, alium Artaxerxem, qui et ipse cognominatus est Ochus: tertium decimum, Arsen, Ochi filium: quartum decimum, Darium Arsami filium, qui ab Alexandro Macedonum rege superatus est: Quomodo tres reges Persarum fuisse dicemus? nisi forte eligamus aliquos saevissimos, quos ex historiis reperire non possumus. |
14 | Ergo tres ordines in ore regni Persarum, et in dentibus eius, tria regna debemus accipere, Babyloniorum, Medorum, atque Persarum: quae in unum redacta sunt regnum. Quodque infertur. Et sic dicebant ei: comede carnes plurimas, illud tempus significat, quando sub Assuero, quem Septuaginta Artaxerxem vocant, ad suggestionem Aman Agagitae, una die omnes Iudaei iussi sunt trucidari [Esther. III]. Et pulchre non ait, devorabat eos; sed, sic dicebant ei: ut conatus tantum fuerit, et nequaquam rei exitus sit consecutus. |
15 | (Vers. 6.) Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat avis quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. Tertium regnum Macedonum, de quo in statua legimus: Venter et femora eius ex aere, pardo bestiae velocissimae et ὁρμητικῇ comparatur, quae praeceps fertur ad sanguinem, et saltu in mortem ruit. Et alas habebat quatuor. Nihil enim Alexandri victoria velocius fuit, qui ab Illyrico, et Adriatico mari usque ad Indicum Oceanum, et Gangem fluvium, non tam praeliis, quam victoriis percurrit, et in sex annis partem Europae, et omnem sibi Asiam subiugavit. |
16 | Quatuor autem capita eosdem dicit duces eius, qui postea successores regni exstiterunt, Ptolomaeum, Seleucum, Philippum, Antigonum. Quodque additur: Et potestas data est ei, ostendit, non Alexandri fortitudinis, sed Domini voluntatis fuisse. |
17 | (Vers. 7.) Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans. Quartum quod nunc urbem tenet terrarum, imperium Romanorum est, de quo in statua dicitur: Tibiae eius ferreae: pedum quaedam pars ferrea, quaedam fictilis; et tamen ipsius ferri ex parte nunc meminit, dentes eius ferreos, et magnos esse contestans. Satisque miror, quod cum supra leaenam, et ursum, et pardum, in tribus regnis posuerit, Romanum regnum nulli bestiae compararit: nisi forte ut formidolosam faceret bestiam, vocabulum tacuit, ut quidquid ferocius cogitaverimus in bestiis, hoc Romanos intelligamus. |
18 | Hoc quod hic tacitum est, Hebraei in Psalmis dictum putant; Devastavit eam aper de silva; et singularis ferus depastus est eam [Ps. LXXIX, 14]. Pro quo in Hebraeo habet: Omnes bestiae agri laceraverunt eam; dum in uno imperio Romanorum, omnia simul regna cognoscimus, quae prius fuerant separata. Illud autem quod sequitur: Comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans, significat omnes nationes, vel interfectas ab eis, vel tributo, et servituti subiugatas. |
19 | Dissimulis autem erat caeteris bestiis quas videram prius [Vulg. ante eam]. In prioribus enim bestiis singula formidinum signa, in hac omnia sunt. |
20 | Et habebat cornua decem. Porphyrius duas posteriores bestias, Macedonum et Romanorum, in uno Macedonum regno ponit, et dividit: Pardum volens intelligi ipsum Alexandrum: bestiam autem dissimilem caeteris bestiis, quatuor Alexandri successores, et deinde usque ad Antiochum cognomento Epiphanen, decem reges enumerat, qui fuerunt saevissimi: ipsosque reges non unius ponit regni, verbi gratia, Macedoniae, Syriae, Asiae, et Aegypti, sed de diversis regnis unum efficit regnum ordinem, ut videlicet ea quae scripta sunt: Os loquens ingentia, non de Antichristo, sed de Antiocho dicta credantur. |
21 | (Vers. 8.) Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis et vulsa sunt a facie eius. Et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. Frustra Porphyrius cornu parvulum, quod post decem cornua ortum est, Epiphanen Antiochum suspicatur, et de decem cornibus tria evulsa cornua, sextum Ptolemaeum cognomento Philometorem, septimum Ptolemaeum Evergetem, et Artarxiam regem Armeniae, quorum priores multo antequam Antiochus nasceretur, mortui sunt. |
22 | Contra Artarxiam vero dimicasse quidem Antiochum novimus: sed illum in regno pristino permansisse. Ergo dicamus quod omnes scriptores ecclesiastici tradiderunt: in consummatione mundi, quando regnum destruendum est Romanorum, decem futuros reges, qui orbem Romanum inter se dividant, et undecimum surrecturum esse regem parvulum, qui tres reges de decem regibus superaturus sit, id est, Aegyptiorum regem, et Africae et Aethiopiae, sicut in consequentibus manifestius dicemus. |
23 | Quibus interfectis, etiam septem alii reges victori colla submittent. Et ecce, ait, oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto. Ne eum putemus iuxta quorumdam opinionem, vel diabolum esse, vel daemonem; sed unum de hominibus, in quo totus satanas habitaturus sit corporaliter. Et os loquens ingentia (II. Thes. II). Est enim homo peccati, filius perditionis, ita ut in templo Dei sedere audeat, faciens se quasi Deum. |
24 | (Vers. 9.) Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda. Thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus: fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius. Simile quid et in Ioannis Apocalypsi legimus [Apoc. IV, 2 et seqq.]. Post haec statim sui in spiritu, et ecce thronus positus erat in coelo, et super thronum sedens, et qui sedebat, similitudinem habebat lapidis iaspidis et sardini, et iris erat in circuitu throni similis aspectui smaragdino, et circa thronum alii throni viginti quatuor et super viginti quatuor thronos, viginti quatuor senes sedentes, amicti vestibus candidis, et super capita eorum corona aurea, et de throno egrediebantur fulgura, et voces, et tonitrua. |
25 | Et septem lampades ardentis ignis in conspectu throni, quae septem sunt spiritus Dei. Et in conspectu throni, sicut mare vitreum simile chrystallo. Multi igitur throni quos vidit Daniel, hi mihi videntur esse, quos Ioannes viginti quatuor thronos nuncupat. Vetustus autem dierum ille est, qui apud Ioannem solus in throno sedet. |
26 | Filius quoque hominis, qui venit ad vetustum dierum, ipse est qui apud Ioannem leo dicitur de tribu Iuda [Apoc. V]; radix David, et caetera his similia: Hos thronos esse reor, de quibus Paulus Apostolus loquitur: Sive throni, sive dominationes [Coloss. I, 16]. Et in Evangelio legimus: Vos autem sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. X, 28]. Sedens autem et vetustus dierum dicitur Deus, ut aeterni iudicis habitus demonstretur. |
27 | Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius, quasi lana munda. Et Salvator transformatus in monte, et gloriam divinae maiestatis assumens, in candidis videtur vestibus [Matth. XVII]. Quodque capilli eius lanae mundissimae comparantur, purum ostenditur sincerumque iudicium, et nullam personam in iudicando recipiens. |
28 | Senex quoque describitur, ut maturitas comprobetur sententiae. Thronus eius flammae ignis, ut peccatores tormentorum magnitudinem pertimescant, et iusti salventur, sic tamen quasi per ignem. Rotae eius ignis accensus, sive currus eius. Et in Ezechiel quadrigae sedens inducitur Deus [Ezech. I], et omnia Dei flammea sunt. De quo et alibi dicitur: Deus ignis consumens est [Deut. IV, 24]: ut lignum foenum, stipulam, arsura in die iudicii noverimus. |
29 | Et in Psalmis legimus: Ignis ante eum praecedet, et inflammabit in circuitu omnes inimicos eius [Ps. XCVI, 3]. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius, ut peccatores traheret in gehennam. |
30 | (Vers. 10.) Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Non quo iste ministrorum Dei numerus definitus sit, sed quo maiorem multitudinem humanus sermo explicare neqniverit. Ista sunt millia, et istae myriades, de quibus in Psalmis legimus: Currus Dei decem millibus, multiplex millia laetantium, Dominus in eis [Ps. LXVII, 18]. Et in alio loco: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem [Ps. CIII, 4]. Duplex autem angelorum officium est: aliorum qui iustis praemia tribuunt, aliorum qui singulis praesunt cruciatibus. |
31 | Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Conscientiae, et opera singulorum in utramque partem, vel bona, vel mala omnibus revelantur. Bonus liber ille est, quem saepe legimus, liber viventium. Malus liber, qui in accusatoris tenetur manu, qui est inimicus, et vindex, de quo et in Apocalypsi legimus: Accusator fratrum nostrorum [Apoc. XII, 10]. Liber iste terrenus est, de quo et Propheta dicit: In terra scribantur [Ier. XVII, 13]. |
32 | (Vers. 11.) Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur. Dei iudicium venit propter humiliandam superbiam. Idcirco Romanum delebitur imperium, quia cornu illud loquebatur grandia. |
33 | Et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius. In uno Romano imperio propter Antichristum blasphemantem, omnia simul regna delenda sunt, et nequaquam terrenum imperium erit, sed sanctorum conversatio, et adventus Filii Dei triumphantis, de quo dicitur: |
34 | (Vers. 13.) Et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat. Qui in somno Nabuchodonosor, lapis scribitur abscissus sine manibus, et crevisse in montem magnum, et comminuisse testam, ferrum, aes, argentum, et aurum, nunc sub persona filii hominis introducitur, ut assumptio carnis humanae significetur in filio Dei, iuxta illud quod in Actibus Apostolorum legimus: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Iesus qui assumptus est a vobis in coelum: sic veniet quaemadmodum vidistis eum euntem in coelum [Actor. I, 11]. |
35 | (Vers. 14.) Et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum, et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Totum quod dicitur, oblatum eum omnipotenti Deo, et accepisse potestatem, et honorem, et regnum, iuxta illud Apostoli accipiendum est: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [Philipp. II, 6-8]. Quae cuncta si haeresis Arianorum pio vellet advertere sensu, nequaquam Filio Dei calumniam inaequalitatis moveret. |
36 | Et omnes populi [Al. omne populi], tribus, et linguae ipsi servient. Potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, etc. Hoc cui potest hominum convenire, respondeat Porphyrius: aut quis iste tam potens sit, qui cornu parvulum, quem Antiochum interpretatur, fregerit atque contriverit? Si responderit Antiochi principes, a Iuda Machabaeo fuisse superatos, docere debet quomodo cum nubibus coeli veniat, quasi filius hominis, et offeratur vetusto dierum, et detur ei potestas, et regnum, et omnes populi, tribus ac linguae serviant illi, et potestas eius aeterna sit, quae nullo fine claudatur. |
37 | (Vers. 17.) Hae quatuor bestiae magnae, quatuor sunt regna quae consurgent [Vulg. quatuor regna consurgent] de terra. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi. Quatuor regna, de quibus supra diximus, fuere terrena. Omne enim quod de terra est, revertetur interram [Eccl. III, 20]: sancti autem nequaquam habebunt terrenum regnum, sed coeleste. |
38 | Cesset ergo mille annorum fabula. |
39 | Et obtinebunt regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum, etc. Si hoc de Machabaeis intelligitur, doceat qui ista contendit, quomodo regnum eorum perpetuum sit. |
40 | (Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur [Al. loquitur]. Sive ut interpretatus est Symmachus: Sermones quasi Deus loquitur, ut qui Dei assumit potentiam, verba quoque divinae sibi vendicet maiestatis. |
41 | Et sanctos altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora et leges. Praeliabitur enim Antichristus contra sanctos, et superabit eos: in tantamque erigetur superbiam, ut leges Dei, et caeremonias mutare conetur, et elevetur supra omne quod dicitur Deus, religionem cunctam suae subiiciens potestati. |
42 | Et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Tempus, annum significat. Tempora, iuxta Hebraici sermonis proprietatem, qui et ipsi dualem numerum habent, duos annos praefigurant. Dimidium autem temporis, sex menses: quibus sancti potestati Antichristi permittendi sunt, ut condemnentur Iudaei, qui non credentes veritati, susceperunt mendacium. |
43 | De quo tempore et Salvator in Evangelio loquitur. Nisi abbreviati essent dies illi, nequaquam salva esset omnis caro [Mat. XXIV, 22]. Non convenire haec tempora Antiocho, in extrema visione dicemus. |
44 | (Vers. 6.) Et iudicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. Hoc de Antichristo, id est, de cornu parvulo, quod grandia loquebatur, quia regnum eius destruendum sit in perpetuum. |
45 | (Vers. 27.) Regnum autem et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne coelum, detur populo sanctorum altissimi, cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. Hoc loquitur de Christi imperio, quod sempiternum est. |
46 | Huc usque finis verbi. Istius verbi atque sermonis, quem mihi in praesenti visione Dominus revelavit. |
47 | (Vers. 28.) Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi. Hactenus liber Danielis Chaldaico Syriacoque sermone conscriptus est. Caetera quae sequuntur usque ad finem voluminis, Hebraice legimus. |