Hieronymus, Commentarii, in Danielem, Prologus
1 | Contra prophetam Danielem duodecimum librum scripsit Porphyrius, nolens eum ab ipso, cuius inscriptus est nomine, esse compositum: sed a quodam qui temporibus Antiochi qui appellatus est Epiphanes, fuerit in Iudaea, et non tam Danielem ventura dixisse, quam illum narrasse praeterita. Denique quidquid usque ad Antiochum dixerit, veram historiam continere: si quid autem ultra opinatus sit, quia futura nescierit, esse mentitum. |
2 | Cui solertissime responderunt Eusebius Caesariensis Episcopus tribus voluminibus, id est, octavo decimo, et nono decimo, et vicesimo; Apollinarius quoque uno grandi libro, hoc est, vicesimo sexto, et ante hos ex parte Methodius. Verum quia nobis propositum est, non adversarii calumniis respondere, quae longo sermone indigent: sed ea quae a propheta dicta sunt nostris disserere, id est, Christianis, illud in praefatione commoneo, nullum prophetarum tam aperte dixisse de Christo. |
3 | Non enim solum scribit eum esse venturum, quod est commune cum caeteris: sed etiam quo tempore venturus sit docet; et reges per ordinem digerit, et annos enumerat, ac manifestissima signa praenuntiat. Quae quia vidit Porphyrius universa completa, et transacta negare non poterat, superatus historiae veritate, in hanc prorupit calumniam, ut ea quae in consummatione mundi de Antichristo futura dicuntur, propter gestorum in quibusdam similitudinem sub Antiocho Epiphane impleta contendat. |
4 | Cuius impugnatio testimonium veritatis est. Tanta enim dictorum fides fuit, ut propheta incredulis hominibus non videatur futura dixisse; sed narrasse praeterita. Et tamen sicubi se occasio in explanatione eiusdem voluminis dederit, calumniae illius strictim respondere conabor, et philosophiae artibus, immo malitiae saeculari, per quam subvertere nititur veritatem, et quibusdam praestigiis clarum oculorum lumen auferre, explanatione simplici contraire. |
5 | Itaque obsecro vos, Pammachi φιλομαθέστατε, et Marcella, unicum Romanae sanctitatis exemplar, iunctos fide et sanguine, ut conatus meos vestris orationibus adiuvetis: ut Dominus atque Salvator pro causa sua, suo sensu, meo ore respondeat, qui loquitur ad prophetam: Aperi os tuum, et implebo illud [Ps. LXXX, 11]. Si enim cum apprehensi fuerimus ante iudices et tribunalia, monet ne cogitemus quid respondere debeamus [Luc., XII]: quanto magis contra adversarios blasphemantes, sua potest bella bellare, et in servis suis vincere? Unde et psalmi plurimi illud Hebraicum, quod in titulis ponitur LAMANASSE, pro quo LXX transtulerunt, in finem, magis pro victoria continent. |
6 | Aquila enim interpretatus est τῷ νικοποιῷ, hoc est, ei qui praebet victoriam. Symmachus ἐπινίκιον, quod proprie triumphum palmamque significat. |
7 | Sed et hoc nosse debemus inter caetera, Porphyrium de Danielis libro nobis obiicere, idcirco illum apparere confictum, nec haberi apud Hebraeos, sed Graeci sermonis esse commentum, quia in Susannae fabula contineatur, dicente Daniele ad presbyteros, ἀπὸ τοῦ σχίνου σχίσαι, καὶ ἀπὸ τοῦ πρίνου πρίσαι, quam etymologiam magis Graeco sermoni convenire, quam Hebraeo. |
8 | Cui et Eusebius et Apollinarius pari sententia responderunt: Susannae Belisque ac Draconis fabulas non contineri in Hebraico, sed partem esse prophetiae Abacuc filii Iesu de tribu Levi: sicut iuxta LXX interpretes in titulo eiusdem Belis fabulae ponitur: Homo quidam erat sacerdos, nomine Daniel, filius Abda, conviva regis Babylonis: cum Danielem et tres pueros de tribu Iuda fuisse, sancta Scriptura testetur. |
9 | Unde et nos ante annos plurimos cum verteremus Danielem, has visiones obelo praenotavimus, significantes eas in Hebraico non haberi. Et miror quosdam μεμψιμοίρους indicari mihi, quasi ego decurtaverim librum: cum et Origenes et Eusebius et Apollinarius aliique ecclesiastici viri et doctores Graeciae has, ut dixi, visiones non haberi apud Hebraeos fateantur, nec se debere respondere Porphyrio, pro his, quae nullam Scripturae sanctae auctoritatem praebeant. |
10 | Illud quoque lectorem admoneo, Danielem non iuxta LXX interpretes, sed iuxta Theodotionem Ecclesias legere, qui utique post adventum Christi incredulus fuit: licet eum quidam dicant ebionitam, qui altero genere Iudaeus est. Sed et Origenes de Theodotionis opere in editione Vulgata asteriscos posuit, docens defuisse quae addita sunt, et rursus quosdam versus obelis praenotavit, superflua quaeque designans. |
11 | Cumque omnes Christi Ecclesiam tam Graecorum quam Latinorum, Syrorumque et Aegyptiorum hanc sub asteriscis et obelis editionem legant, ignoscant invidi labori meo, qui volui habere nostros, quod Graeci in Aquilae et Theodotionis ac Symmachi editionibus lectitant. Et si illi in tantis divitiis doctrinarum non contemnunt studia hominum Iudaeorum: cur Latina paupertas despiciat hominem Christianum? Cuius si opus displiceat, certe volunluntas recipienda est. |
12 | Verum iam tempus est, ut ipsius prophetae verba texamus, non iuxta consuetudinem nostram proponentes omnia, et omnia disserentes, ut in duodecim prophetis fecimus; sed breviter et per intervalla ea tantum, quae obscura sunt explanantes, ne librorum innumerabilium magnitudo lectori fastidium faciat. Ad intelligendas autem extremas partes Danielis, multiplex Graecorum historia necessaria est: Sutorii videlicet Callinici, Diodori, Hieronymi, Polybii, Posidonii, Claudii, Theonis, et Andronici cognomento Alipii, quos et Porphyrius esse secutum se dicit: Iosephi quoque et eorum quos ponit Iosephus, praecipueque nostri Livii, et Pompeii Trogi, atque Iustini, qui omnem [Al. omnes] extremae visionis narrant historiam, et post Alexandrum usque ad Caesarem Augustum, Syriae et Aegypti, id est, Seleuci, et Antiochi, et Ptolemaeorum bella describunt. |
13 | Et si quando cogimur litterarum saecularium recordari, et aliqua ex his dicere quae olim omisimus, non nostrae est voluntatis, sed, ut dicam, gravissimae necessitatis: ut probemus ea quae a sanctis prophetis ante saecula multa praedicta sunt, tam Graecorum, quam Latinorum, et aliarum gentium litteris contineri. |