Hieronymus, Commentarii, in Amos, 3, Caput IX
1 | (Vers. 1.) Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam. Non erit fuga eis: fugiet [Vulg. eis, qui fugient], et non salvabitur ex his qui fugerit. LXX: Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute super propitiatorium, et commovebuntur vestibula: et disiice in capita omnium, et reliquos eorum gladio interficiam. |
2 | Non fugiet ex eis, qui fugerit: et non salvabitur ex illis, qui fuerit resalvatus. Qui cum Ezechiele et Ioanne Baptista apertos viderit coelos [Ezech. I] [Mat. III], et velamen, quod positum erat ante faciem Moysi [Exod. XXXIV], ab oculis eius fuerit ablatum, ut impleatur in eo quod scriptum est: Mandatum Dei lucidum illuminans oculos [Ps. XVIII, 9]; iste videbit stantem Dominum super altare, et praecipientem prophetae, sive, ut multi putant, angelo, qui reddendis peccatorum suppliciis mancipatus est, ut percutiat cardines templi, sive propitiatorium, et commoveantur superliminaria eius, sive vestibula. |
3 | Cumque, ait, templum propter malitiam hominum dissipatum fuerit et destructum, et ira mea a sanctuario meo coeperit, unusquisque cognoscat se non posse evadere, avaritia omnia possidente, et novissima sua esse mortem, nullaque praesidia ad evadendam sententiam Dei posse succurrere: quodque iuxta LXX legimus: ut disiiceret in capita omnium, pulchre eorum capita dividuntur, qui ab eo, qui est caput omnium, sua sponte divisi sunt atque dixerunt: Non habemus regem nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15], qui voce impia clamaverunt: Crucifige, crucifige talem. Et: Sanguis eius super nos, et super filios nostros. Quae omnia et ad haereticos referre possumus, quorum altare percutitur, et omnes initiationes et sacramenta sacrilega commoventur, qui avaritiam habuerunt in capitibus suis, clamante per eos perdice, et congregante quos non peperit, et faciente divitias absque iudicio [Ier. XVII]. Unde et novissima eius sive reliquias Dominus interficiet, ut coeptum capitulum compleatur, et novissimum eius erit insipiens. Cum autem Dominus percusserit cardines, et induxerit super eos gladium, nullus erit qui possit evadere, et impendentem Domini gladium declinare. Simulque et hoc erit notandum, quod, stante super altare Domino, primum percutitur propitiatorium, sive cardines templi, deinde commoventur vestibula, tertio capita omnium dividuntur, quarto qui reliqui sunt, interficiuntur gladio. |
4 | Nisi enim superbiam haereticorum suo Dominus calcaverit pede, et perversam sceleratamque doctrinam spirituali mucrone percusserit, et magistros eorum, qui accipiuntur in capitibus, inter se diviserit, atque in bonam partem occiderit, non possunt discipuli vivificari, secundum illud quod scriptum est: Ego occidam, et vivificabo: ego percutiam, et sanabo [Deut. XXXII, 39]. Occiduntur et percutiuntur magistri, ut vivificentur discipuli: capita dividuntur, ut caetera membra sanentur. |
5 | (Vers. 2 seqq.) Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in coelum, inde detraham eos: et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos: et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos: et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescit [Vulg. tabescet], et lugebunt omnes habitantes in ea, et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti. LXX: Si defossi fuerint in inferno, inde manus mea evellet eos: et si ascenderint in coelum, inde detraham illos: si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde [Al. ibi] scrutans auferam eos: et si demerserint se ab oculis meis in profundum maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eos: et si abierint in captivitatem ante faciem inimicorum suorum, ibi praecipiam gladio, et interficiet eos, et obfirmabo oculos meos super illos in mala, et non in bona. |
6 | Et Dominus Deus omnipotens qui tangit terram, et commovet eam, et lugebunt omnes habitatores eius, et ascendet sicut fluvius consummatio eorum, et descendet sicut flumen Aegypti. Qui supra dixerat, non erit fuga eis: fugiet, et non salvabitur qui fugerit, nunc ipsam fugam in partes secat, et hyperbolice etiamsi hoc et hoc fecerint, evadere eos non posse testatur. |
7 | Si descenderint, ait, usque ad infernum, inde manus mea educet eos: non quod ullus ante resurrectionis diem ab inferis retrahatur; sed quod et in inferno positi, in illius potestate sint. Quod super Dathan et Abiron impletum esse cognoscimus, quos viventes terrae hiatus absorbuit [Num. XVI]. Et si ascenderint, inquit, usque ad coelum, inde detraham eos: quia et Enoch et Elias rapti cum corporibus in coelum [Gen. V] [IV Reg. II], Dei reguntur arbitrio. Et cerne proprietates: ad infernum descenditur, ad coelum conscenditur: de inferno educimur, de coelis detrahimur. In altero extrema desperatio est, in altero superbiae magnitudo. |
8 | Si absconditi fuerint in vertice Carmeli, vel iuxta Phoenicis terminos in septentrionali plaga, vel ad meridiem propter eremi vastitatem, ubi habitavit quondam Nabal Carmelius [I Reg. XXV], inde, inquit, scrutans auferam eos: et si in profundo maris (Ionae I), atque ut de propheta loquar, in Tharsis, Dei oculos vitare conentur, ibi mandabo serpenti, quem [Al. qui] in hoc loco Leviathan, sive cete significat, ut servet metaphoram, et per serpentem atque cetum [Al. cete] ad hostes veniat. Et mordebit eos, id est, suis faucibus devorabit. |
9 | Et ne forsitan per superiora quae dixit, aliud quidquam captivitatem ab hostibus sentiremus, iuxta morem suum aperit [Al. aperuit] Scriptura quod prius sub aenigmatibus dixerat. Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, ne scilicet extrema malorum suorum aestiment servitutem; sed etiam captos hostilis mucro confodiat: et qui superesse potuerint et mortem evadere, Dei aspectum non effugiant; sed ponat super eos oculos suos in malum, et non in bonum, ut semper eos visitet, et ad poenitentiam per tormenta compellat. Et haec facturum esse se dicit omnipotens Deus, ad cuius tactum et nutum terrae fundamenta quatiuntur, sive tabescunt, et omnis eius habitator planctu et luctibus occupatur. |
10 | Quae loquitur, ut ostendat magnitudinem divinae potentiae, ne forsitan velit quidem facere quod minatur; sed vires non impleant voluntatem. Sin autem terra tabescit, sive concutitur, et Creatorem suum insensibilis quoque natura praesentit [Al. persentit]: quanto magis homo, fragile animal, cuius animae thesaurus in vasis fictilibus atque corporeis clauditur? Et quomodo Aegypti fluvius decurrit in mare atque sorbetur: ita et terra Israel, de qua supra dixerat: Qui tangit terram, et tabescit, ibit in captivitatem, et ab hostibus devorabitur: μετωνυμικῶς, ab eo quod habet, id quod habetur, divino significante sermone. Et haec quidem sequentes historiae ordinem, utcumque potuimus interpretati sumus: si tamen in quibusdam nos intelligentia non defecit. |
11 | Caeterum omnem loci istius περιοχὴν David explicat, dicens: Domine, probasti me, et cognovisti me [Ps. CXXXVIII, 1]. Statimque infert: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum ibi es. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua [Ps. CXXXVIII, 7-9]. In Deuteronomio quoque simile quid legimus: Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est: neque procul positum, nec in coelo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ad coelum valet conscendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis e nobis transfretare poterit mare, et illud ad nos usque deferre ut possimus audire, et facere quod praeceptum est? sed iuxta te est sermo valde in ore tuo, et in corde tuo ut facias illum [Al. illud] [Deut. XXX, 11, 12]. Quando enim anima vinculis laxata corporeis, volandi quo velit, sive quo ire compellitur, propter tenuitatem substantiae habuerit libertatem, aut ad inferna ducetur (de quibus scriptum est: Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum [Ps. IX, 18]. Et: In inferno quis confitebitur tibi [Psal. VI, 6]? Et: Descendit in infernum gloria tua [Ps. XLVIII, 18]. Aut certe ad coelestia sublevabitur, ubi sunt spiritualia nequitiae in coelestibus, et si sibi verae circumcisionis scientiam voluerit vindicare, hoc enim interpretatur Carmelus, et humilitate contempta, habitare in montibus, et ibi scrutantem manum Dei evadere non valebit. |
12 | Quod si desperans salutem, oculos Domini vitare tentaverit, et in ultimos falsorum fluctuum terminos pervenire, etiam ibi mandabit Dominus serpenti tortuoso et antiquo [Apocal. XX], qui est inimicus et ultor, et mordebit eam. Capta quoque vitiis atque peccatis gladio Domini punietur, et ponet oculos suos super eam in malum, et non in bonum, ut per cruciatus atque supplicia ad Dominum revertatur. |
13 | Cumque Deus omnipotens tetigerit terram eorum atque concusserit, et tabescere fecerit cuncta terrena, intelligentes scelera sua, vertentur in luctum, et ipse Dominus dupliciter ascendet atque descendet. Ascendet super sanctos quasi fluvius consummationis eius, id est, terrae: ut opera eorum terrena consumat. Descendet super peccatores quasi flumen Aegypti, ut in tormentorum amaritudinem impetu Domini detrudantur. |
14 | (Vers. 6.) Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen eius. LXX: Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et promissionem suam super terram fundat: qui vocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae: Dominus omnipotens nomen eius. Dominus Deus omnipotens, qui respicit, sive tangit terram, et commovet eam, ipse est qui quotidie aedificat in coelo [Al. coelum] ascensionem suam, et dicit in Evangelio: Pater meus usque modo operatur, et ego operor [Ioan. V, 17]. Et non solum de costa Adam in typum Ecclesiae semel aedificavit Evam [Genes. II], sed quotidie credentes et membra corporis sui aedificat, et de terris ad coelum levat, ut in illis ipse conscendat. |
15 | Ascendit Dominus in coelum cum Enoch [Genes. V], ascendit cum Elia [IV Reg. II], ascendit cum Moyse, cuius sepulturae locus, quia in coelum ascenderat, in terra non potuit inveniri [Deut. XXXIV]. Ascendit cum Paulo qui vas electionis, in apostolum de persecutore mutatus est [II Cor. XII], et de humilibus raptus in sublimia, ita ut ascenderet in coelum tertium, et per Spiritum sanctum et Filium perveniret ad Patrem, et audiret verba ineffabilia, mysterii [Al. mysteria] Trinitatis, quae hominibus audire non licitum est. |
16 | Iste ergo qui quotidie ascendit in sanctis, fasciculum suum fundavit super terram, de quo in Evangelio loquitur: Ne timeas, grex parvule, quia complacuit Patri meo habitare in te [Luc. XII, 32]. Iste fasciculus una Domini religione constrictus est. Unde et ipsa religio a religando, et in fascem Domini vinciendo nomen accepit. |
17 | Porro iuxta Septuaginta, repromissionem suam fundat [Al. fundavit] super terram, ut omnes illius repromissiones quas sancti prophetae suo ore cecinerunt, non inanem sonum habeant, et cassa solius tropologiae nomina; sed fundentur in terra. Et cum historiae habuerint fundamenta, tunc spiritualis intelligentiae culmen accipiant: ut vere Christus de Virgine natus sit, vere Lazarum mortuum suscitarit, vere ad tactum eius αἱμοῤῥοῦσα sanata sit, vere in adventu Domini caeci viderint, claudi cucurrerint, contractae manus extensae sint, lepra mundata sit; licet secundum tropologiam quotidie de anima virginali nascatur sermo divinus, quotidie peccato mortui, et vitiorum funibus alligati, de sepulcro scelerum suorum iubeantur exire, quotidie sanguinis opera constringantur, caeci in fidelitate Christi lumen aspiciant, claudicantes prius fide, currant in via Domini, et aridae manus avaritia, extendantur ad eleemosynam, et lepra Mariae, quae contaminat quidquid attigerit, recipiat pristinam puritatem [Num. XII]. Iste autem Dominus amarissimas quoque aquas maris vocat, et effudit [Al. fundit] eas super eos, qui faciem suam verterunt ad Dominum. |
18 | Ideo autem vocat amaras aquas, ut dulces faciat, et educat ventos de thesauris suis, et graves salsugine aquas sua in altum iussione suspendat, eliquansque eas, et aethereo calore decoquens, dispenset in pluvias, et emittat super faciem terrae, ut arentia quaeque rigentur imbribus, et ubi abundavit peccatum, superabundet gratia. |
19 | (Vers. 7, 8.) Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel, ait Dominus? Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae: verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit Dominus. LXX: Nonne ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel, dicit Dominus? Nonne [Al. Non] Israel eduxi de terra Aegypti, et alienigenas de Cappadocia, et Syros de fovea? Ecce oculi Domini Dei super regnum peccatorum, et auferam illud a facie terrae. |
20 | Verumtamen non in finem auferam domum Iacob, dicit Dominus. Pro Cyrene, Aquila et quinta editio ipsum verbum Hebraicum posuerunt CIR, Septuaginta foveam, id est, βόθρον, Theodotio parietem, Symmachus Cyrenem: quem et nos in hoc loco secuti sumus. |
21 | Totam loci huius quem proposui, et omnium quae hoc capitulo continentur, intelligentiam brevi sermone concludam, usque ad eum locum in quo scriptum est: Qui dicunt, non appropinquabit, et non veniet super nos malum, ut possimus nosse quod dicitur: Ego Dominus Deus omnipotens, quem celari [Al. celare] nihil potest, qui tango terram, et movebitur: qui aedifico in coelo ascensionem meam: qui voco aquas maris, et effundo eas super faciem terrae: cuius est nomen Dominus, qui creator sum omnium: cunctas gentes de eodem finxi luto, et aequali sorte generavi. |
22 | Denique Aethiopes, Palaestinos, Syros atque Iudaeos, distantes locis atque corporibus, mortalitatis lege sociavi, et pro arbitrio meo servos meos huc illucque commuto, et in universas provincias transfero. Ne erigamini in superbiam, quod vos de Aegypto eduxerim, et quasi peculiarem populum meum Pharaoni servire non passus sim: hoc idem feci et Palaestinis, quos Septuaginta alienigenas transtulerunt, qui Hebraice appellantur CAPHTHORIM, ut transferrem eos de Cappadocia, et in Palaestinae regionibus collocarem: Syros quoque, id est, ARAM transtuli de Cyrene: ex quo qui aequali conditione sunt facti, aequali iudicii mei sententia punientur, et omnia absque discretione personarum, impia regna subvertam. Vos autem, o filii Israel, de quibus dixi: Primogenitus filius meus Israel [Exod. IV, 22]. Et: Ex Aegypto vocavi filium meum (Osee XII, 1), percutiam in virga, et visitabo peccata vestra; sed non in perpetuum conteram, et misericordiam meam non auferam a vobis [Ps. LXXXVIII], et quasi in cribro agitatos atque concussos, mundabo et eligam, ut qui lapillus fuerit, et per poenitentiam roboratus, de cribro meo non excidat: qui autem instar pulveris ceciderit in terram, percutiatur gladio, ut [Al. et] moriantur peccatores populi mei: non quia ante peccaverint; sed quia usque ad mortem perseveraverint in peccatis. |
23 | Omnis autem qui est Israel et prius Deum mente conspiciens, eductusque de Aegypto, si desiderans vitia Aegypti, et saeculi voluptates, non solum in Aegyptum, sed in Aethiopiam revertatur, in qua qui fuerit, iuxta Ieremiam [Ier. XIII], pellem suam mutare non potest, Christi salvatur [Al. salvat] adventu, et impletur in eo quod scriptum est: Aethiopia praeveniet manus eius Deo [Ps. LXVII, 32]. Cumque eum adoraverit, dicetur de illo: In conspectu eius procident Aethiopes [Ps. LXXI, 9]. Qui cum prociderint, et trans flumina Aethiopiae inde detulerint victimas Domino, dicere poterunt: Nigra sum et speciosa, quoniam decoloravit me sol [Cant. I, 4]. Corpora enim umbris otioque marcentia, tentationes et aestus saeculi ferre non possunt: quae autem ad luctam et ad certamina praeparantur, sole siccata superant mundi iniurias, et benedictionem sancti Spiritus consequuntur, dicentis ad iustum: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem [Psal. CXX, 6]. Aethiopes ergo vertuntur in filios Dei, si egerint poenitentiam, et filii Dei transeunt in Aethiopes, si in profundum venerint peccatorum. |
24 | Ipse enim Creator omnium Deus Cappadoces vertit in Palaestinos, et eos qui versabantur in frigore fidei, et Aquiloni vento durissimo subiacebant, fecit bibentes cadere, et deposita superbia, Domini sentire iudicium. Syros quoque, id est, excelsos atque sublimes, qui dicuntur ARAM transtulit de Cyrene, infirmo pariete, sive quae imminebat amarissimo mari, et vicina Syrtibus erat, et iuxta LXX in fovea tenebatur, mutavit in bonam partem, ut excelsos faceret. |
25 | Oculi enim Domini super omnia sunt regna peccantia, quae ostendit diabolus Domino [Matth. IV], et de quibus Apostolus dicit: Non regnet peccatum in mortali vestro corpore, ad obediendum desideriis eius [Rom. VI, 12]. Verumtamen cum in virga visitet peccatores, et conterat eos atque percutiat, qui permanserint in peccato: eas animas, quae appellantur domus Iacob, et supplantant peccatum, et in certamine superant, et plantam cruenti fratris invadunt, in aeternum perire non patitur. |
26 | (Vers. 9, 10.) Ecce enim ego mandabo, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur [Addit Vulg. triticum] in cribro, et non cadet lapillus super terram. In gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum. LXX: Quia ecce ego praecipio et ventilabo in cunctis gentibus domum Israel, sicut ventilatur in ventilabro, et non cadet contritio super terram. |
27 | In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit, neque venient super nos mala. Deus qui mensus est aquas manu, et coelum palmo, et omnem terram concludit pugillo [Isai. XL], ipse pro magnitudine sua, utraque manu tenens margines terrae, quasi cribrum huc illucque concutiet: ut paleis ac sordibus peccatorum in terram cadentibus, purum frumentum remaneat, quod condatur in horrea: sive ut LXX transtulerunt, ventilabrum tenebit in manu, et purgabit aream suam, et triticum condet in horreis, paleas autem comburet igni inexstinguibili; de quibus loquitur per Ieremiam: Quid paleis ad frumentum, dicit Dominus [Ier. XXIII, 28]? De hoc eodem sub figura alterius parabolae, sagena illa demonstrat, quae mittitur in mare huius saeculi, et extrahit pisces omnium generum, proiectisque malis piscibus, boni tantummodo reservantur [Matth. XIII]: ita et Dominus miserabilem domum Israel toto orbe dispersit, et concussit in cribro et ventilavit pala: lapillisque et calculis super terram non cadentibus, morientur in gladio, qui propter sordes et pulverem peccatores populi nominantur. |
28 | Et hoc patientur quia non credunt vaticinia prophetarum, nec putant esse ventura quae per eos Dominus comminatur. Cumque sibi prospera repromittant, mala postea sustinebunt, e regione sanctis timentibus, et non peccantibus, et idcirco nequaquam morientibus gladio, quia dixerunt: Appropinquabunt nobis mala, et venient super nos supplicia, quae peccata nostra meruerunt, de quo plenius in Ieremia loquitur Deus: Assumam, et loquar super gentem et regnum, ut auferam eam et disperdam; si conversa fuerit gens illa a malis suis, et ego agam poenitentiam de his quae cogitaveram facere ei [Ier. XVIII, 7, 8]. Non ergo Deus mutatur, qui semper est immutabilis; sed nos eum nostra conversione mutamus. |
29 | Saevit, irascitur, comminatur, et dicit se illaturum esse supplicia: si agamus poenitentiam, ipsum quoque suae poenitebit sententiae. Rursum iuxta eumdem Ieremiam [Ier. XVII] promittit prospera: si negligentia dissolvamur, et illum poenitebit sponsionis suae, promissaque mutabit. Cuius rei exemplum Ninivitas et Ierusalem habere possumus, quorum alii de imminentibus suppliciis liberati sunt: alii quae patribus promissa fuerant, perdiderunt. |
30 | (Vers. 11 seqq.) In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum eius, et ea quae corruerant instaurabo, et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis, ut possideant reliquias Idumeae, et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec. LXX: In die illa suscitabo tabernaculum David quod ceciderat, et reaedificabo ea quae corruerant, et quae suffossa sunt suscitabo, et instaurabo ea sicut dies antiquos, ut quaerant me reliqui hominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec omnia. Ubi apostolorum praecedit auctoritas, maxime Petri et Iacobi, quos columnas Ecclesiae Vas electionis vocat [Galat. II], ibi omnis variae explanationis tollenda suspicio est, et quod a tantis viris exponitur, hoc sequendum. |
31 | In Actibus apostolorum quaestione inter apostolos suscitata, cur homines ex gentibus, Paulus et Barnabas absque circumcisione et observantia sabbati suscepissent, Petrus respondit, ut debuit: cuius sententiam probans Iacobus, haec locutus est: Viri fratres, audite me: Simon enarravit, quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo, et huic concordant verba prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et aedificabo tabernaculum David quod cecidit, et diruta eius reaedificabo, et erigam illud: ut requirant caeteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec: notum a saeculo est Domino opus suum [Act. XV, 13 et seqq.]. Hoc igitur tabernaculum David quod ceciderat (ceciderat autem in his qui dicunt, non appropinquabit, et non veniet super nos malum: quos Dominus cribro suo concusserat et probaverat, et quorum aream maiestatis suae purgaverat ventilabro, et quicumque peccatores fuerant interfecit gladio) nunc iuxta consuetudinem Scripturarum, post tormenta, post poenas, prospera et laeta promittens, suscitaturum esse se dicit, et in resurrectione Domini omnia restituturum, ut quod in synagogis ceciderat, surgat in Ecclesiis, et possideant credentes reliquias Idumaeae, et omnes nationes, ut quidquid reliquum fuerit de regno sanguinario atque terreno, in coelestia regna mutetur, et omnes gentes quae oblitae sunt Dominum, convertantur et revertantur ad eum. |
32 | Sin autem iuxta LXX legere voluerimus, ut quaerant me reliqui hominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, reliquos hominum eos debemus accipere, qui de Iudaico populo crediderunt, et quasi lapillus non ceciderunt de cribro, nec cum pulvere paleisque et sordibus sunt proiecti. |
33 | Reliquiae enim in principio fidei salvae fient, et in fine mundi, ut cum subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat [Al. fiet] [Rom. XI]. Nomen autem Domini quod invocatur super reliquos et super omnes gentes, illud est de quo Salvator dicit: Pater, revelavi nomen tuum hominibus [Ioan. XVII, 6]. Et ne longo sermone regulam differam sponsionum, et in hoc propheta, et in caeteris quaecumque de aedificatione Ierusalem [Al. muri Ierusalem] et templi, et rerum omnium beatitudine praedicantur, Iudaei in ultimo tempore vana sibi exspectatione promittunt, et carnaliter implenda commemorant. |
34 | Nos autem qui non occidentem litteram; sed spiritum sequimur vivificantem, iam in Ecclesia convincimus expleta, et quotidie impleri in singulis, qui ruentes per peccatum, reaedificantur per poenitentiam. |
35 | (Vers. 14, 15.) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen. Et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt. Et convertam captivitatem populi mei Israel, et aedificabunt civitates desertas, et habitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum. |
36 | Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus. LXX: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et apprehendet tritura vindemiam, et variabitur uva in semente. Et stillabunt montes dulcedinem, et omnes coles consiti erunt. Et convertam captivitatem populi mei Israel, et aedificabunt civitates dissipatas, et habitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructum eorum. |
37 | Et plantabuntur super terram suam, et non avellentur amplius de terra sua quam dedi eis, dicit Dominus Deus omnipotens. Suscitato tabernaculo David quod ceciderat, et reaedificatis his quae fuerant lapsa atque subversa, describitur rerum omnium abundantia, quomodo hi qui prius euntes, ibant, et flebant, portantes semina sua, venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos [Psal. CXXV]: ut consequatur manipulorum tritura vindemiam, sive arator messorem et uva varietur, ac ducat colorem in tempore seminis: sive, ut verius est, calcator uvae comprehendat sementem, et sic sibi invicem cuncta succedant, ut nulla dies sit absque frumento, vino et gaudio. |
38 | In illo tempore, plenis torcularibus uva calcabitur, et de Christi ac martyrum sanguine rubentia musta fundentur, et huiuscemodi calcator uvae erit seminarium sermonis Dei, ut sanguis eorum magis clamet in mundo, quam clamavit sanguis Abel iusti. Quicumque autem merito virtutum suarum ad montana conscenderit, melle sudabit, immo stillabit dulcedinem sermonis Dei, de quo scriptum est: Gustate et videte quam suavis est Dominus [Ps. XXXIII, 9]: Et, Quam dulcia eloquia tua gutturi meo, super mel et favum ori meo [Ps. CXVIII, 103]. Et qui infra montes, immo secundi a montibus fuerint, quos sponsus transilit in Cantico Canticorum [Cant. II], et appellat colles, consiti erunt et imitabuntur paradisum Dei: ut omnia in illis poma pendeant doctrinarum. |
39 | Tunc si quis infidelitate captivus est, et necdum credidit in nomine Domini, et est de reliquiis populi quondam eius Israel, revertetur ad fidem Christi, ut quem in Prophetis audierat, in Evangelio teneat. Hi autem montes qui stillabunt dulcedinem, et colles qui consiti fuerint, postquam converterit Dominus captivitatem populi sui Israel, aedificabunt civitates antea desertas, et habitabunt in eis: ut unaquaeque civitas exstructa dicat: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur (Prov. sec. LXX), et de qua Dominus in Evangelio loquitur: Non potest civitas abscondi super montem posita [Mat. V, 14]. Et in Psalmis dicitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Ps. XLV, 4]. Plantabunt quoque vineas cum Noe [Gen. IX], et bibent vinum earum, et inebriabuntur, et audient a Domino Salvatore: Bibite, amici mei, et inebriamini [Cant. V, 1]. Bibent autem vinum, quod se in regno Patris cum apostolis suis novum bibiturum esse pollicitus est [Marc. XIV]. Haec est vinea Sorec, cuius vinum quotidie in mysteriis bibimus. |
40 | Nec harum rerum felicitate contenti, propter delicias facient hortos, et irrigabunt eos: ut nulla desint in eis genera virtutum, et comedent fructus eorum: qui enim plantaverit et rigaverit, ipse et comedet. Cumque haec omnia montes et colles fecerint, stillantes dulcedinem, et aedificantes civitates, et habitantes in eis, plantantes vineas, et bibentes vinum earum, facientes hortos, et comedentes fructus eorum: tunc ipsos plantatores plantabit Dominus super terram suam, de qua dicitur: Credo videre bona Domini in terra viventium [Ps. XXVI, 13]. Et in Evangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Mat. V, 4]. Postquam autem plantaverit eos, et firma [Al. firmas] in altum radice [Al. radices] solidarit, non evellet ultra de terra, quam dederat eis [Al. dederit]. Ex quo intelligimus Ecclesiam usque ad finem mundi, concuti quidem persecutionibus, sed nequaquam posse subverti; tentari, non superari. |
41 | Et hoc fiet, quia Dominus Deus omnipotens, sive Dominus Deus eius, id est, Ecclesiae, se facturum esse pollicitus est: cuius promissio, lex naturae est. |