monumenta.ch > Hieronymus > 7
Hieronymus, in Amos, , VI <<<     >>> VIII

Hieronymus, Commentarii, in Amos, 3, Caput VII

1 (Vers. 1-3) Haec ostendit mihi Dominus Deus: Et ecce [Mendose retinuit Martian. victor, quod et Victorius pridem, et mss. omnes, resque demum ipsa clamat emendandum fictor.] fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, [Unus Cisterciens ms. ferme ad Hebraic. ac Vulgatam editionem: Et ecce serotinus post tonsorem (sive tonsuram) regis. Impressam lectionem probat magis Hieronymi subnexa expositio.] et ecce post serotinum tonsor (sive tonsura) regis. Et factum est cum consummasset comedere herbam terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: non erit, dixit Dominus. LXX: Sic ostendit mihi Dominus: Et ecce fetus locustarum veniebat matutinus: et ecce bruchus [Idem ms. in pro unus: et quidem pro εἷς, Graeca Complutens. editio εἰς praefert.] unus Gog rex. Et erit si compleverit, ut devoret fenum terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto: quis suscitabit Iacob, quoniam modicus est.
2 Poeniteat te, Domine, super hoc: et hoc non erit, dicit Dominus. Non solum ea quae multa post saecula futura sunt propheticus sermo praedicit, sed et vicina, et quae statim vaticinium consequantur. Solemus enim homines multo plus de nobis, quam de posteris cogitare, dicente Ezechia: Fiat pax in diebus meis [IV Reg. XX]. Ut qui viderint rebus expleta quae ante nuntiata sunt, convertantur ad cultum Dei, in cuius prophetis divinationis est veritas.
3 Ostendit igitur Dominus Sennacherib regem Assyriorum cum infinita exercitus multitudine, instar locustae universa tondenti, esse venturum in principio imbris serotini, quando extrema Dei omnipotentis misericordia indigebat Israel: huius autem locustae fictor et creator est Dominus. Quae locusta venit in principio imbris serotini, quando cuncta virent et parturit omnis ager, et diversarum arborum flores in sui generis poma rumpuntur.
4 Et ut uno sermone indicem quod volo, cunctarum abundantiam rerum, flores arborum, atque herbae segetum pollicentur. Has autem locustas, quae primo vere volitabant, bruchus innumerabilis sequebatur, qui veniebat post imbrem serotinum, et appellabatur tonsor vel tonsura regis eoquod universa vastaverit, et nihil penitus reliquerit herbae virentis in terra.
5 Hunc tonsorem, sive tonsuram, Isaias acutam novaculam vocat [Isai. VII], quae pilos omnes et capillos Israelitici corporis raserit. Cumque, ait, dubitarem, quae esset ista novacula, statim intulit, regem Assyriorum. Novacula igitur et tonsor regis, exercitus Chaldaeorum est, qui in modum bruchi universa populatus est, et non solum fruges, sed ligna, fenum, stipulamque consumpsit.
6 Factum est autem cum consummasset bruchus qui venerat post locustam comedere herbam terrae, et propheta intelligeret quod videbat, ad preces vertitur, et ait: Domine Deus, propitius esto, obsecro. Nolo in subversione populi mei mea verba compleri: nolo me ad hoc electum de pastorum numero, ut ruinam decem tribuum nuntiem.
7 Quis enim poterit suscitare Iacob, nisi tu solus? quo allidente, nullus est qui suscitet. Parvulus est Iacob, et crebra hostium incursione deletus. Cumque ille precaretur, et interioris hominis lacrymas funderet, misertus est Dominus super hoc, et respondit: Non perdam omne genus Israel, reliquiae salvae erunt. Aut certe sic accipiendum: duo pariter futura conspexit.
8 Primum locustam, deinde bruchum. Pro utroque Dominum deprecatus est, et in uno tantum exauditur, ut bruchus usque ad internecionem cuncta non vastet. Locusta autem volitans quaedam devoret, quaedam integra derelinquat. Videntur mihi LXX interpretes, verbum Hebraicum GOZI, quod interpretatur tonsor, sive tonsura, intellexisse [Iterum idem ms. GOI pro GOG quod quidem verius videatur, si quod ait Hieron. dumtaxat in vau commutarunt zain perquam similem litteram. Verum legisse eos liquet γὼγ, gog. Quamobrem Victorius, si, inquit, LXX quod Hebraice est Gozi, interpretati sunt Gog, necesse est ut pro zain non vau, sed gimel acceperint. At vero cum Goi legerint, ad Gog significandum illud retulisse potuerunt.] GOG, ZAI litteram VAU arbitrantes, et bruchi innumerabilem multitudinem Gog genti saevissimae comparasse, quae terram Iudaeam vastatura describitur.
9 Quid autem voluerit Aquila dicere: Ecce serotinus post Gazae regem, cum Gaza verbo Hebraico AZA appelletur, non satis intelligo, nisi forte ipsum sermonem GOZI posuit, et paulatim Gazam errore corruptus est. Dicamus et spiritualiter: qui post opera iustitiae (de quibus in propheta dicitur: Seminate vobis in iustitia, et innovate vobis novalia: et ne seminetis super spinas (Osee X; et [Ier. IV] gravia peccata commiserint, inducitur super eos fetus, vel generatio locustarum veniens matutina, quando transeuntibus noctis tenebris incipiunt sua peccata cognoscere, et quia non egerunt poenitentiam adducitur bruchus, qui appellatur Gog rex: Gog autem in linguam nostram vertitur [Duo mss., vertitur δῶμα, id est, tectum.] tectum, superba quaedam et arrogans fortitudo.
10 Cumque terrae nostrae fenum stipulamque consumpserit, quicumque sanctim populo fuerint, veniam precabuntur, et dicent: Domine Deus, propitius esto. Quis enim alius suscitare poterit Iacob [Isa. X]? quis medicorum sanare αἱμοῤῥοῦσαν, nisi tu solus, ad cuius tactum fimbriae, statim sanitas redit [Luc. VIII]? Parvulus est enim Iacob, sive modici numeri, quia nulla in eis vel pauca virtutum remansere vestigia.
11 Poeniteat te, Domine, super hoc, quod te facturum tuo populo comminatus es. Poenitentiam autem Dei in Scripturis sic debemus accipere, quomodo somnum et iram: non quod Deum poeniteat, aut mutet sententiam, qui loquitur per prophetam: Ego Deus, et non mutor [Mal. III, 6]. Et cui nos dicimus: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Ps. CI, 28]; sed quod, nobis ad meliora conversis, et ipsum poeniteat sententiae suae, ut nec iusto reddat praemia quae promisit, si declinaverit ad iniquitatem, nec peccatori poenas, quas comminatus est, si conversus fuerit ad salutem.
12 Dicitur ad eum qui acturus est poenitentiam: Ne dederis somnum oculis tuis, neque dormitationem palpebris tuis, ut libereris quasi damula de cassibus, et sicut avis ex laqueis [Prov. VI, 4, 5]. Qui si Domini primum mandata contempserit, et postea in angustiis constitutus evigilare coeperit, suscitat Dominum dormientem sibi, et dicit: Exsurge, quare obdormis, Domine [Ps. XLIII, 23]? Econtrario, qui thesaurizaverit sibi iram in die irae, Deum iratum sentiet [Rom. II]. Quod si egerit poenitentiam, ira vertetur in misericordiam, et cum perturbationibus nostris atque virtutibus in utramque partem poenarum atque clementiae Dominus commutabitur.
13 (Vers. 4 seqq.) Haec ostendit mihi Dominus Deus, et ecce [Sic Palatin. mss. quibus fere concinit et Cistere. Vulgata, vocabat. Antea erat, vocabit. Mox quoque pro comedet, unus Cisterc., iuxta Vulgat., comedit.] vocavit iudicium ignem Dominus Deus: et devoravit abyssum multam et comedet simul partem. Et dixi: Domine Deus: quiesce, obsecro: quis suscitabit Iacob, qua parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. LXX: Sic ostendit mihi Dominus Deus, et ecce vocavit iudicium in igne Dominus Deus, et devoravit abyssum multam, et comedit partem, et dixi: Domine Deus, desine, quis suscitabit Iacob, quoniam parvulus est? Poeniteat te, Domine, super hoc, et hoc non fiet, dicit Dominus Deus. Primum Dominus ostendit prophetae fictorem locustarum in principio germinantium serotini imbris, et post imbrem serotinum, tonsorem regem, sive regis, et ut verbum exprimamus e verbo, tonsuram regis Sennacherib, qua cuncta decem tribuum totonderit atque vastaverit.
14 Nunc idem Dominus ostendit Nabuchodonosor, immo vocat et venire praecipit contra Iudam et Ierusalem. Vocat autem, ut templum et Ierusalem igne succendat, et faciat in igne iudicium, de eo qui quondam fuit populus suus. Cumque venisset ignis ad iudicium, ut impleret Domini iussionem, devoravit abyssum multam, et comedit simul partem, cunctas urbes Iudaeae, et partem Domini quae vocabatur templum eius.
15 Cumque hoc propheta vidisset, dixit ad Dominum, non ut supra, propitius esto, obsecro: sed quiesce, vel desine; ut quem coepisse iam viderat, cessare precibus impetraret: praesertim cum nullus sit alius qui iacentem et parvulum et humiliatum Iacob valeat suscitare, nisi Dominus qui potest captos in Chaldaeamque translatos reducere in terram Iudam.
16 Quia vero semel iuxta Osee prophetam et Psalmistam dicentem: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli [Ps. LXXVII, 9], decem tribus ad haereticorum personam retulimus, quae appellabantur Israel, et duas, quibus Iudas praeerat, ad Ecclesiam et Ecclesiae peccatores, qui confitentur quidem rectam fidem, sed propter vitiorum sordes purgantibus se indigent flammis: idcirco nunc Dominus ad ignem iudicium vocare se monstrat: ut uniuscuiusque opus quale sit ignis probet [I Cor. III], et impleatur illud quod scriptum est: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis [Isai. L, 11]. Unde et ad Babylonem dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos; hi erunt tibi in adiutorium [Isai. XLVII, 14, sec. LXX]. Et in psalmo, Lingua dolosa et plena mendaciis, igne carbonum dicitur esse purganda: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis [Ps. CXIX, 3, 4]. De his altaris carbonibus desolator carbo duorum Testamentorum forcipe prenditur, et Isaiae labia purgat immunda, ut possit verbum Domini prophetare [Isai. VI]. Vocatus autem ignis ad iudicium, devorat primum abyssum, id est, omnia genera peccatorum, ligna, fenum, stipulam, et postea comedit simul partem, hoc est, ad sanctos illius pervenit, qui in peculium Domini et in eius parte reputantur; tempus enim est ut incipiat iudicium a domo Domini.
17 Et in Ezechiele praecipitur his qui poenas illaturi sunt: A sanctis meis incipite [Ezech. IX]. Et in Apostolo legimus: Si cuius opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem [I Cor. III]. Cumque omnes fuerimus in peccato, et iacuerimus ad sententiae veritatem, miserebitur Dominus nostri, et quia parvuli sumus, resurrectionis nos tempore suscitabit, sive suscitabit per virtutes qui in vitiis iacebamus, hoc Domino promittente, atque dicente: Sed et istud non erit. Pulchre autem dixit, sed et: quia iam supra dixerat: hoc non erit. Non enim in finem irascetur, neque in aeternum comminabitur [Ps. CII]. Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
18 Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
19 (Vers. 7 seqq.) Haec ostendit mihi: Et ecce Dominus stabat [Vulg. stans] super murum litum, et in manu eius trulla caementarii. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam caementarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel. Non adiiciam ultra superinducere eum, et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio. LXX: Sic ostendit mihi Dominus: Et ecce vir stabat super murum adamantinum, et in manu eius adamas.
20 Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Adamantem. Et dixit Dominus ad me: Ecce ego iniiciam adamantem in medio populi mei Israel. Nequaquam ultra addam ut pertranseam eum, et dissipabuntur arae risus, et sacrificia Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio. Priusquam de adamante disseramus, quem Symmachus et LXX, pro eo quod in Hebraico ENACH scriptum est, transtulerunt, dicendum est breviter, quod hoc verbum [More suo mutant hanc lectionem Graecam Erasmus et Marianus, fictam aliam ponentes, ἀλείφωσιν scilicet, quae causa erroris fuit lexicographis, praesertim medico Constantino, qui hanc vocem ex Hieronymo sumptam Amos cap. VII interpretatur in hunc modum: Ἀλείφωσις;-εως, ἡ, stagnatura: sic Hieronymus in cap. IX Amos prophetae. Porro γάνωσις, genuina vox Aquilae et lectio Hieronymi, interpretatur a nobis splendor, et illustratio sive illustramentum, quod maxime convenit stanno, sive stannaturae, de qua sermo est in hoc commentario. MART.] Aquila γάνωσιν, Theodotio τηκόμενον interpretati sunt: quorum alterum stannaturam, alterum tabescentem significat; ut illa sartago (quam legimus in Ezechiele [Ezech. IV], in qua populi obsidione vallati, frixura significatur [Al. signetur], etiam in decem tribubus, et in regno Ieroboam (qui nepos erat Iehu, sub quo prophetia haec cernitur) [IV Reg. I] per stannaturae vocabulum demonstretur. Dominus itaque cernitur stans supra murum stannatum sive litum, et in manu eius stannatio sive trulla caementarii, qua solent superinduci parietes, et non solum pulchritudinem accipere, sed et fortitudinem contra iniuriam imbrium et creberrimas tempestates. Legimus in Ezechiele [Ezech. XIII], Dominum comminantem, quod tempestate et grandine consurgente, nequaquam linat nec vestiat parietem Israel, sed dimittat eam pluviis dissipari. Unde et nunc dicit ille, de quo scriptum est: Structor maceriae vocabitur, ipse angularis lapis, aedificator domus, quod deponat trullam in medio populi sui Israel, et cessare faciat atque torpere, ut nequaquam ultra superinducat eum, et suo vestiat ac tueatur auxilio.
21 Cumque Dominus protectionem suam, et, ut ita dicam, parietis vestimentum trulla cessante subtraxerit, tunc demolientur excelsa idolorum, quae Hebraice appellantur BAMOTH, et sanctificationes decem tribuum desolabuntur, ut destruantur Dan et Bethel, in quibus adorabantur vituli aurei. Diximus ut potuimus quid ab Hebraeis nobis iuxta historiae sit traditum veritatem: transeamus ad anagogen, de [Non illo quidem celeberrimo Platonis auditore, cuius vitam et scripta recensuit Laertius; sed iuniore alio Aphrodisiensi, qui medicam callebat artem, et claruit Tiberii aetate, passimque a Plinio et Galeno, Tralliano et Aetio laudatur. Quin etiam librum, ex quo isthaec Hieronymus describit, eumdem colligas esse, quem citat Galenus lib. X Simplicium Medicamentorum, ubi de vespertilionum agit sanguine: videlicet περὶ τῆς ἀπὸ τῶν ζώων ὠφελείας, De percipienda ab animantibus utilitate. Enim vero ita persuadent, quae hic de hirci sanguine emolliendo adamanti disputantur.] Xenocrate, qui scribit super lapidum gemmarumque naturis pauca verba ponentes: «Adamas sui nominis lapis est, quem Latine indomitum possumus appellare: eo quod nulli cedat materiae, nec ferro quidem.
22 Nam si ponatur super incudem, et gravi ictu feriatur mallei, antea incus et malleus vulnus accipiunt, quam adamas conteratur. Cumque ignis omnia domet, et universa metalla consumat, reddit adamantem duriorem, ut ne parvulum quidem in eo angulum vis nimii ardoris obtundat. Vidi et in auro adamantem magnitudine millii: cumque vicinum consumantur aurum longo usu ac nimia vetustate, solus adamas non atteritur, et nulla lima imminui potest: sed econtrario limam terit, et quidquid attigerit, lineis sulcat.
23 Hic lapis durissimus et indomabilis solo hircorum cruore dissolvitur, et missus in calidum sanguinem, perdit fortitudinem suam. Est autem parvus et indecorus, ferrugineum habens colorem, et splendorem crystalli. Quatuorque adamantis genera describuntur. Primus est Indicus: secundus Arabicus: tertius Macedonicus: quartus Cyprius, pro qualitate regionum plus vel minus duritiam possidentes. Dicitur quoque in electri similitudinem venena deprehendere, et maleficis resistere artibus.» Talis est Dominus et Salvator: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humilians semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [Phil. II]. De quo Isaias scribit: Non est species illi [Al. illius], neque decor: vidimus eum et non erat pulchritudo: despectum et novissimum hominum, virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem [Isai. LIII, 2]. Hic stat supra murum adamantinum, id est, super sanctos et apostolos suos, quibus donavit, ut et ipsi adamantes vocarentur, et a nullo superati dicerent: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Et iterum: Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro [Rom. VIII, 35 seqq.]. Petrus quoque qui erat fortissimus adamas, portae inferorum non praevaluerunt adversus eum [Matt. XVI]. Hic vir et Dominus, qui stat super murum adamantinum, habet in manu sua adamantem, qui nisi Dei teneatur manu, et illius valletur auxilio, omnem perdit fortitudinem, dicente Domino in Evangelio: Nemo potest rapere de manu Patris mei [Ioan. X, 29]. Et intantum robustus est, ut dicatur ad eum: Si transieris per ignem, flamma non comburet te [Isai. XLIII, 2]: quantoque magis tentationibus caeditur, tanto fortior fit, et pro nomine Salvatoris inter flagella laetatur. Cumque a nullo superari queat, solo mortiferae libidinis calore dissolvitur.
24 Haec enim sanguinis hircorum et ipsius hirci dicitur esse natura, ut sit ad libidinem calidissimus, et quod ignis edomare nequeat, solus illius dissolvat cruor. Ponit ergo Dominus huiuscemodi adamantem in medio populi sui Israel, et ultra non transit eum, nec dimittit ut dissipentur arae, quae risu et subsannatione sunt dignae, et omnia haereticorum mysteria domumque Ieroboam, qui primus Dei populum separavit, percutiat gladio, atque subvertat.
25 (Vers. 10 seqq.) Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: Non poterit terra sustinere universos sermones eius. Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Ieroboam: Israel autem captivus migrabit de terra sua. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere [Al. egredere]: fuge in terram Iuda, et comede ibi panem, et ibi prophetabis, et in Bethel non adiicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis et domus regni est. LXX: Et misit Amasias sacerdotes Bethel ad Ieroboam regem Israel, dicens: Congregationes facit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere omnes sermones eius.
26 Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Ieroboam: Israel autem captivus ducetur de terra sua. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, egredere [Al. gradere], recede in terram Iuda, et ibi vive, et ibi prophetabis: in Bethel autem non adiicies ultra prophetare, quia sanctificatio regis est, et domus regni. Salomonis proverbium est, immo mandatum: Noli arguere malos, ne oderint te [Prov. IX, 8]: Et econtrario de bonis praecepit: Argue sapientem, et diliget te. In alio quoque loco: Qui arguit, inquit, hominis vias, gratiam habebit magis quam is qui loquitur quae delectent [Prov. XXVIII, 23]. Itaque et Amos emendationis affectu loquebatur ad populum, et ex sermonibus Dei terribilia minabatur, ut agentes poenitentiam, reverterentur ad Deum et idola desererent.
27 Tunc sacerdos Bethel, in qua erat vitulus aureus, quem constituerat Ieroboam filius Nabath [III Reg. XII], et alii qui illi in imperio successerant, mittit ad Ieroboam nepotem Iehu, qui ei nuntiet, dicens: Rebellavit contra te Amos, sive congregationes facit atque conventus in medio regni tui, Israel, et tanta loquitur, ut terra regni tui verba eius sustinere non possit.
28 Audet autem mittere ad regem Israel quasi pontifex: metuens ne si populus convertatur ad cultum Dei, ille sacerdotii perdat gloriam. Cumque duo audierit, demolientur excelsa idolis, sive arae risus, et sanctificationes, vel caeremoniae Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio, eo quod idola penitus destruantur, quibus praeerat Amasias sacerdos, et contra Ieroboam Deus consurgat in gladio, nisi egerit poenitentiam: ille de sua non mandat iniuria, ut de regis tantum contumelia dolere videatur. Haec enim, inquit, dicit Amos. Erras, calumniator. In omnibus enim sermonibus suis non quasi ex se propheta loquitur, sed semper praeponit in titulo: Haec dicit Dominus. Igitur quae locutus est Dominus, Amos prophetam dixisse commemorat, ut magis regem provocet ad vindictam.
29 Quae sunt quae dicit Amos? In gladio morietur Ieroboam. Et in hoc mentiris: non enim dixit, morietur; si enim hoc dixisset, videbatur non suscipere poenitentiam; sed, consurget Dominus super domum Ieroboam in gladio: comminans poenam, non inferens. Nec dixit: In gladio morietur Ieroboam: sed, consurgam in gladio super domum Ieroboam. Ieroboam quippe gladio non est mortuus, sed domus eius, id est, filius Zacharias, Deo percutiente, deletus est.
30 Et Israel, inquit, captivus migrabit de terra sua: adde et caetera, si non egerit poenitentiam. Porro Ieroboam vanissima Amasiae mandata contemnens, nihil ad ea quae ille mandaverat voluit respondere: unde ipse sibi assumit auctoritatem sacerdotalis fastigii, et loquitur ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Iuda. Prophetae, ut crebro diximus, prius appellabantur videntes, quia quae ventura dicebant, cordis oculis intuebantur.
31 Quaerat prudens lector, quare videntem vocet et nomine prophetali, quem de terra Israel exire compellit? Cui respondendum est: aut cum irrisione eum dicere κατὰ ἀντίφρασιν, quod omnia mentiatur: aut quia videbat multos esse in populo, qui cum libenter audirent: propter quod et regi retulit, congregationes facit contra te Amos: aperte iniuriam non audet facere, ne audientes laedere videatur.
32 Vade, inquit, in terram Iuda, in qua natus es, ubi libenter audiuntur insani: et comede ibi panem tuum, vel ibi vive, aut certe exerce artem tuam per quam tibi reperias cibos, et ibi vaticinare, qui habes multos quos consuevisti seducere: in Bethel autem, in qua ego sum sacerdos, ultra non adiicies prophetare, quia sanctificatio regis est, et domus regni.
33 Et hoc quasi falsus sacerdos loquitur, adulans regali fastigio, ut non dicat: sanctificatio Dei nostri est, et domus idoli; sed sanctificatio regis, et domus regni: hanc habentibus cunctis qui falsos deos colunt consuetudinem, ut superbiam suam regibus imputent, et quod ipsi faciunt, rex fecisse videatur. Omnia quae de Amasia, et Ieroboam, et Israel, et Amos interpretati sumus, τροπολογικῶς ad haereticos referenda sunt: quorum sacerdos Amasias solet interdum mittere ad Ieroboam regem haereticum, atque haereticorum patronum, et sanctos viros ac praecones fidei accusare apud eum, et iubere doctoribus, ne praedicent in Israel, ne contra regis faciant voluntatem; quia Bethel, hoc est, domus Dei, et falsa Ecclesia sanctificatio regis sit, et domus regni.
34 Solent enim dicere: Imperator nobis communicat, et si quis eis restiterit, statim calumniantur: ergo tu contra imperatorem facis? Augusti mandata contemnis? Et tamen consideremus, quod multi reges Christiani qui persecuti sunt Ecclesiam Dei, et Arianam impietatem in toto orbe fundare conati sunt, vincant in scelere Ieroboam regem Israel.
35 Ille enim falsi sacerdotis mandata despexit, nec ad suggestionem eius quidquam voluit respondere. Isti autem cum multis Amasiis sacerdotibus suis, fame et penuria, carceribus et exsiliis Amos prophetam et sacerdotes Domini necaverunt.
36 (Vers. 14 seqq.) Et respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta ego, et non sum filius prophetae, sed [Victor., ad Vulgat. edit. armentarius, pro opilio posuit, quod et Hieron. in subnexa probat expositione.] opilio ego sum vellicans sycomoros, et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit ad me [Vulg. addit Dominus]: Vade, propheta ad populum meum Israel, et nunc audi verbum Domini: tu dicis, Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli. Propterea haec dixit [Vulg. dicit] Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui, et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur, et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua. LXX: Et respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non eram propheta ego, neque filius prophetae, sed pastor vellicans sycamina [Al. mora], et tulit me Dominus ex ovibus, et dixit Dominus ad me: Vade, et prophetiza super populum meum Israel, et nunc audi sermonem Domini: tu dicis, Noli prophetare super Israel, et ne congreges audientes contra domum Iacob.
37 Propterea haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et terra tua funiculo dividetur, et tu in terra immunda morieris; Israel autem captivus ducetur de terra sua. Hoc quod beatos apostolos fecisse Scriptura commemorat, quando denuntiaverunt eis Scribae et Pharisaei ne docerent in nomine Iesu; et illi responderunt dicentes: Obedire Deo magis oportet, quam [Al. an] hominibus [Act. IV, 16], etiam Amos prophetam fecisse cognoscimus, qui iubente idolorum pontifice, ne prophetaret; in Bethel, non solum prophetat, et ostendit se magis Deum timere mittentem, quam illum prohibentem; sed audacter et libere ipsi denuntiat supplicia qui vetare conatus est, et Dei impedire sermonem.
38 Non solum, inquit, non sum propheta, sive non eram (quorum alterum humilitatis, alterum veritatis est) nec filius prophetae, nec de prophetali stirpe descendens; sed cum essem armentarius et ruborum mora distringerem, tulit me Dominus sequentem greges. Pro armentario, qui Hebraice dicitur BOCER, Aquila et Symmachus et Theodotio, et quinta editio βουκόλον transtulerunt, qui armenta pascit; non oves.
39 Soli Septuaginta αἰπόλον dixerunt: qui proprie pastor caprarum appellatur ἀπὸ τοῦ αἰπολίου, quod interpretatur quidem grex, qui in altioribus conversatur: ut ostendat greges caprarum semper rupes et asperas cautes et altiora conscendere.
40 Sed quoniam infert: Et tulit me Dominus ἐκ τῶν προβάτων, id est, de pecoribus, videtur oves magis significare, quam capras: licet in principio Levitici legerimus, et oves et capras, pecorum nomine demonstrari. Ita enim Dominus loquitur.
41 Si obtulerit ἀπὸ τῶν προβάτων, id est, de pecoribus Domino agnum, vel haedum, et ovem, sive capram [Levit. I, 10]. Porro hoc quod ait, vellicans sycamina, quod Aquila interpretatus est, scrutans sycomoros, et Symmachus, habens sycomoros, quidam ita edisserunt, ut sycamina velint appellari genus arborum, quae Palaestinae nascuntur in campestribus, et agrestes afferunt ficus, quae si non vellicentur, amarissimas cariculas faciunt, et a culicibus corrumpuntur.
42 Nobis autem (quia solitudo in qua morabatur Amos, nullam huiuscemodi gignit arborem) magis videtur rubos dicere, qui afferunt mora, ac pastorum famem et penuriam consolantur. Utcumque voluerit lector accipere, hoc dicendum est, [Aepolus fuit Amos propheta iuxta LXX, consequenter et infimus inter pastores: nam Donatus in Vita Virgilii ait αἰπόλους infirmos esse inter pastores. Est autem αἰπόλος pastor proprie caprarum, id est, caprarius, sive ποιμὴν τῶν αἰγῶν, et αἰγονόμος, hoc est caprarum ductor. Vidi ego saepius in Vasconia huiuscemodi pastores ruborum mora distringentes, quia maxima est in regionibus nostris copia ruborum mora nigra afferentium, quae famem et penuriam pauperum consolantur; qui si multa comederint, statim in morbum dysentericum incurrunt. MART.] quod humilem pastorem et rusticum assumpserit Dominus, et miserit ad populum suum Israel, et praeceperit ei, ut egrediens de terra sua, Samariam pergeret: et ibi quae ventura sunt prophetaret.
43 Quia igitur Domino, inquit, iubente ut loquar, tu Amasia dicis mihi: Noli prophetare super Israel, et non stillabis super domum idoli: audi quae contra te Dominus comminetur. Pro domo idoli, in Hebraico scriptum est BETH ISAAC , id est, domus risus (Isaac enim risus interpretatur), quod LXX transtulerunt, domum Iacob, nomen pro altero nomine, et non rem intelligentes. Rursum ubi nos posuimus, Et non stillabis: Symmachus interpretatus est, non increpabis. Stillare autem prophetas, idioma Scripturarum est: quod non totam Dei simul inferant iram, sed parvas stillas commihatione denuntient.
44 Quia ergo dixisti mihi, non prophetabis, uxor tua in civitate fornicabitur, quod melius interpretatus est Symmachus, πορνευθήσεται: non quod ipsa fornicetur, sed quod passivo genere, ab aliis constuprata sustineat fornicationem. Grandis autem dolor, incredibilisque ignominia, quando maritus in media civitate, praesentibus cunetis, uxoris iniuriam prohibere non potest.
45 Filii quoque, inquit, tui, et filiae tuae gladio cadent. Non est tantus dolor in filia constuprata; quantus in uxore polluta, nec tantus dolor in uxore occisa, quantus in filiis trucidatis. Maritus enim libentius [Nostri omnes mss. habet, pro audit: et paulo inferius moriatur, constanter, pro morietur. Denique unus Palatinus, servientem idolis videat, etc.] audit uxorem interfici, quam pollui. Nec hoc sufficit ad iniuriam, nisi et terra ipsius funiculo ab hostibus dividatur, et novos cultores recipiat.
46 Ipse quoque Amasias, qui nunc gloriatur in sacerdotii potestate, nequaquam morietur in terra sua, sed ductus in captivitatem morietur in terra quae polluta est idolis, et non ante morietur, nisi populum quem deceperat, servientem videat atque captivum. Secundum tropologiam, Amasias sacerdos interpretatur robustus et rigidus [Al. frigidus], eo quod rebellis et ferox ecclesiasticum virum et vere prophetam vetet Dei [Duo Palatin. vetet Dei proferre doctrinam, etc.] verba proferre et doctrinam, et errantem populum corrigere prohibeat.
47 Huius uxor falsa Ecclesia, patebit fornicationi omnium: et filii eius ac filiae quas male in errore generavit, Domini mucrone ferientur: humus quoque illius et universa possessio erit pars daemonum, et ipse morietur in terra polluta, quae non habeat habitatorem Deum, sed multis pravae religionis contaminetur erroribus, et omnis populus qui falsum sibi nomen assumit Israel, captivus migrabit de terra sua, ut non serviat Deo, sed haereticorum ac daemonum iugo colla submittat.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Amos, , VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Hieronymus > 7