monumenta.ch > Hieronymus > 6
    >>> VII

Hieronymus, Commentarii, in Amos, 3, Caput VI

1 (Vers. 2 seqq.) Transite in Chalane, et videte: et inde ite in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum: ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: qui canitis ad vocem psalterii.
2 Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti sunt, et nihil patiebantur super contritione Ioseph. LXX: Domus Israel, transite omnes, et videte [Voces in Chalanem in Cisterciens. ms. non sunt. Absunt quoque a Graeco textu, si unum aut alterum exemplar excipias. Legendi tamen e Graecis Patribus Theodoritus atque Iustinus.] in Chalanem, et pertransite inde in Emath Rabba, et descendite in Geth alienigenarum optimas ex omnibus regnis his, si ampliores sunt termini eorum terminis vestris, qui venitis in diem malum, [Deerat qui relativum, quod et mss. praeferunt, et Graecus textus.] qui appropinquatis et tangitis sabbata mendacia.
3 Qui dormitis in lectis eburneis, et affluitis deliciis in stratis vestris, et comeditis haedos de gregibus, et lactentes vitulos de medio armentorum, qui concrepatis ad vocem organorum: quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia; qui bibitis vinum defaecatum, et primis unguentis ungimini, et nihil patiebamini super contritione Ioseph. Transite omnes in Chalane, quae nunc appellatur Ctesiphon, et transite omnes. Qui sunt isti omnes? utrique illi de quibus supra dixerat: Optimates, capita populorum, et qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae. Vos igitur transite in Persidis civitatem, et diligenter attendite, et inde pergite in Emath magnam, quae nunc [Vereor, ne dictandi festinatione hic erret S. Doctor. Nam Antiochia quae conditores suos Syriae reges agnoscit, immane quantum Amoso recentior est. Et vero Emath, quae ob amplitudinem Magna, sive Emath-Rabba dicebatur, non Antiochiam, sed Emesam esse docet Theodoritus in Ierem. XXXIX, celebrem nempe Syriae urbem ad Orontem Libano proximam. Convenit et corruptum nomen Emas, quod mox Hieronymus notat, adeoque et ipsum Emath; t enim et s ex Orientalium linguarum ingenio facile commutantur. Ad haec et Reblatha, quam tertio loco nominat, in eius erat regione constituta, ut aliis Scripturae locis docemur. Alteram Emath, sive Minorem, novit etiam Iosephus Antiquitt. lib. I, cap. 7, qui eamdem esse atque Epiphaniam, ut et Hieronymus, tradit. Confer Quaest. Hebraic. in Genesim, cap. 10.] Antiochia nominatur.
4 Magnam autem vocat, ad distinctionem minoris Emath, quae appellatur Epiphania. Unde usque hodie pergentibus Mesopotamiam prima mansio vocatur Emmas, corrupto quidem vocabulo; sed pristini nominis vestigia retinens, cuius regio appellatur Reblatha, in qua praesente Nabuchodonosor, regis Iudaeae [Al. Iudae] Sedechiae interfecti sunt filii, et oculi illius excaecati.
5 Et descendite, inquit, in Geth Palaestinorum [IV Reg. 25]. Vos qui habitatis in monte Sion, et in monte Samariae, descendite ad Palaestinos, qui morantur in campestribus, et ad optima quaeque regna horum, quae diversis civitatibus subiacent, Gazae et Ascaloni, Azoto, Accaron, et Geth, et videte si latior terminus eorum termino vestro sit, utrum vos, an illi, maiores obtineatis provincias: vos, inquam, vos de populo Israel, qui separati estis in diem malum, in diem videlicet captivitatis, et appropinquatis solio iniquitatis, ad iniquum iudicem pergentes regem Babylonium.
6 Qui cum haec passuri sitis, nunc dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis mollibus, ut somno libidinem copuletis. Qui comeditis non ad repellendam famem, et ad sustentandum corpus humanum; sed ad delicias atque luxuriam, ut quidquid in gregibus et in armentis tenerum atque pingue est, vestrae gulae paretis: quibus non sufficit libido penis, et gutturis, et [Tres mss., aestuans cibis aqualiculus.] aestuantis cibis aqualiculi, nisi et tibiarum et psalterii et lyrae canticis aures vestras mulceatis, ut quod David fecit in cultum Dei [1 Par. XXIII-XXVI], Levitarum ordines, et organorum reperiens varietates, vos ad voluptatem et luxuriam conferatis.
7 Et bibitis in phialis vinum, non ad satiandam sitim, sed ad opprimendum animum. Et ungimini, non ad labores corporis mitigandos, oleo purissimo, sed unguentis pretiosissimis. Cumque his affluatis, si quos videritis perire de populo, nulla misericordia super inferfectione eorum flectimini, sed contemnitis quasi bruta animalia, et in suo bestias cruore pereuntes.
8 Hunc eumdem sensum etiam Ezechiel propheta sub pastorum ponit exemplo: Qui comedunt lac de ovibus, et vestiuntur lanis, et quidquid primum est devorant, et vulnerata non sanant, confracta non solidant, pereuntia non requirunt [Ezech. XXXIV, 3, 4]. Cuncta quae iuxta historiae diximus veritatem, secundum Septuaginta interpretes, ad allegoriae nubilum transferamus. Domus Israel, quae a me recessisti, quae confidis in monte Samariae, quae vindemiasti primitias nationum, transi, et vide, et perge ad muros plurimos, hoc enim interpretatur Emath Rabba: atque inde clementer descende in torcular eorum, qui cadunt bibentes: Geth enim et Philistiim hoc resonant.
9 Et omnia contemplare, praecipueque optima [Al. omnia] regna, vel optimas civitates de omnibus regnis: et considera si plures sint termini eorum quam vestri. Si enim voluerimus mente tractare, et universarum gentium discutere philosophiam, Aegyptiorum, Indorum, atque Persarum, reperiemus angustiores earum terminos sanctarum terminis Scripturarum: In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae [Al. terrarum] verba eorum [Ps. XVIII]. Isti quibus supra dixerat: Domus Israel, transite omnes, et videte, a qualibus vitiis ad meliora transire iubeantur, sequens sermo describit: Qui veniunt in diem malum, parantes sibi vitio suo diem malum: non quo dies ullus sit malus; sed quo unusquisque paret sibi malum, iuxta illud quod in Ecclesiaste legimus: Ne dixeris, dies priores meliores erant mihi quam isti: quoniam non in sapientia interrogas super hoc [Eccl. VII, 11]: stultum est enim referre ad tempora, cum in nostra sit potestate, vel bonum diem nobis facere, vel malum. Isti [Nostri mss.: Isti appropinquant, atque contingunt sabbata facere mendacia: quomodo enim concisio carnis, etc.] sunt qui appropinquant atque contingunt sabbata mendacia. Quomodo enim circumcisio carnis, et circumcisio cordis apellatur, et sunt in manifesto Iudaei, et in occulto, quorum alterum abiicitur, et alterum comprobatur: ita sunt sabbata Domini sancta, et veritate subnixa, et alia non sancta atque mendacia, quae occidentis litterae sequuntur otium.
10 Quodque sequitur: qui dormitis super lectos eburneos, sic interpretari possumus: Qui athleta est Domini, et exercetur ad luctam, et praeparat se contra adversarias potestates, dormit in nuda humo imitans Iacob [Gen. XXVIII]; et ponit sibi lapidem ad caput, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli [Ps. CXVII] [et Act. IV]. Qui vero deliciis vacant atque luxuriae, et omnia causa ventris faciunt, dormiunt in lectis eburneis mortui animalis, et immundis haerent ossibus; et quia pulchra videntur vitia, et praesenti nitore delectant, requiescunt in eorum lectulis, et sopore gravissimo deprimuntur. Isti non comedunt solidum cibum et athleticum, de quo roborantur vires luctantium, sed mollem, et tenerum et sinistrarum partium: quales sunt haedi de gregibus et vituli saginati, et tenelli, immo adhuc lacte nutriti: hoc enim significat μοσχάρια γαλαθηνὰ. Concrepant quoque manibus ad vocem organorum et sonitum, ut omnia opera eorum exspectent voluptatem: nihilque faciunt nisi quod ventri procurant et libidini.
11 Nec statim nobis illud prudens lector opponat, et quomodo scriptum est: Flumina concrepent manibus [Ps. XCVII, 8]. Et: Omnes gentes, plaudite manibus (Ps XLVI, 1). Et: Iubilate Deo adiutori nostro [Ps. LXXX, 1]. Ibi enim non ad organorum sonitum dicuntur concrepare; sed in laude Dei habere unum consensum. Post organorum vocem intulit: quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia. Res enim saeculi, et omnia corpora, secundum Epicurum, per momenta fluunt et abeunt, et nihil in suo consistit statu, sed vel crescunt omnia, vel decrescunt, et aquarum more torrentium labuntur in praeceps.
12 Unde et in saeculari litteratura legimus (Verg. Georg. 3, 284):
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus.
Et in alio loco (Hor. Carm. 2,14,1):
Eheu fugaces, Posthume, Posthume,
Labuntur anni.
Nihil enim fugacius saeculo rebusque saeculi. Quam dum tenemus amittimus, et per infantiam, pueritiam, iuventutem, ac virilem et ingravescentem ac maturam aetatem, annosque ultimos senectutis, in quae septem spatia Philo vitam describit humanam, mutamur, et currimus, et nescientes ad mortis terminos pervenimus.
13 Quodque sequitur: Qui bibunt defaecatum vinum, proprie referri ad haereticos potest, qui quasdam scripturas probant, quasdam reprobant, defaecata cupientes vina potare: cum in sanctis Scripturis nihil turbidum atque coenosum sit, sed totum de superiori unda purissimum. Isti primis unguntur unguentis, qui non habentes artem unguentariam, absque ulla scientia Scripturarum, et traditionibus atque doctrina apostolorum, vindicant sibi sacerdotii dignitatem, et unctos Domini dicunt se esse: oleumque purissimum sensus sui faece contaminant. Cumque haec faciant in interfectionem eorum quos deceperunt, nullo dolore cruciantur; sed gaudent in alienis mortibus, et miserorum sanguine delectantur.
14 Sensus iste pulcherrimus in quo dicitur: quasi stantia putaverunt, et non quasi fugientia, in Hebraico non habetur; sed pro eo scriptum est: sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Unde videtur mihi ab interpretibus additum, qui in descriptione luxuriae, contra vitia et voluptates huiusmodi sententiam protulerunt, ut non verterent quod scriptum erat, sed de suo, quod sibi videretur, adderent, immo mutarent.
15 (Vers. 7 seqq.) Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Iacob, et domos eius odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis: quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc apud te est? et respondebit, finis est; et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. LXX: Propterea nunc captivi erunt ab initio fortium, et auferetur hinnitus equorum ex Ephraim; quia iuravit Dominus per semetipsum, dicit Dominus Deus virtutum: quia ego abominabor omnem contumeliam Iacob, et regiones eius odi, et auferam civitatem cum omnibus habitatoribus suis. Et erit, si remanserint decem viri in domo una, et mortui fuerint; et tollent domestici eius, et conabuntur ut auferant ossa eorum de domo; et dicent his qui praesunt domui: Si adhuc est apud te? et dicet, nequaquam; et dicet, Tace, nec nomines nomen Domini. Propter superiores causas quas propheticus sermo describit (eorum qui dormiunt in lectis eburneis, et lasciviunt in stratis, et comedunt agnos de grege, et vitulos de medio armenti, et canunt ad vocem psalterii et bibunt in phialis, et optimo unguento delibuti sunt, et insuper nihil patiuntur super contritione populi eius, qui de Ioseph stirpe generatus est), nunc Dominus comminatur, et dicit: Quia ista et ista fecerunt, nunc migrabunt in capite transmigrantium. Et est sensus: Nequaquam in futurum poena differtur, nec de longis post saeculis prophetatur: quod nunc ingruit, nunc venturum est, meus sermo praedicit, eos ituros esse in principio transmigrantium, principes videlicet et potentes, quibus supra dixerat: Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae (Amos IV, 1). Et rursum: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Vos qui primi estis divitiis, primi captivitatis sustinebitis iugum, secundum illud quod in Ezechiele scriptum est: A sanctuario meo incipite [Ezech. IX, 6]. Non a sanctis, ut plerique aestimant; sed a subversione templi, quod sanctum fuit.
16 Potentes enim potenter tormenta patientur [Sapien. VI], et cui plus creditur, plus exigetur ab eo [Luc. XII]. Et auferetur, inquit, factio lascivientium, qui in capiendis voluptatibus unum habuere consensum, et comessationes exercuere ac symbola: hi pariter auferentur, ut quorum una fuit luxuria, una sit poena. Pro quo LXX interpretati sunt, auferetur hinnitus [Victor. equorum, quod et plurium numero in Graeco sit, ἴππων.] equi de Ephraim: quod in Hebraico non habetur, et ex superfluo disseretur a nobis, cum tropologiam texere coeperimus.
17 Iuravit Dominus in semetipso, sive ut in Hebraeo legimus, in anima sua, iuxta illud quod in Isaia scriptum est: Neomenias et sabbata vestra, et dies festos odit anima mea [Isa. I, 13]: non quo Deus animam habeat, sed quo humanis loquatur affectibus. Nec mirum si animam habere dicatur, cum etiam membra caetera, quae viliora sunt anima, pedes, manus, et ventrem, et artus caeteros se habere testetur.
18 Quod si opposuerint nobis hi, qui Christum negant humanam habuisse animam; sed in humano corpore Deum fuisse pro anima, audiant in Christo substantiam animae demonstrari: quomodo et membra corporis eius habuere substantiam. In Deo autem Patre [Fortasse rectius Cisterciens. ms., In Deo autem Patre, ut caetera quae dicuntur, etc.] caput et pedes et caetera, quae dicuntur, non sunt membra, sed per eorum vocabula efficientiarum diversitas indicatur: sic et animam non esse substantialem, sed affectum mentis internae, et cogitationum locum, per quem Deus suam indicet voluntatem.
19 Iuravit ergo Dominus, Deus exercituum, id est, Sabaoth (pro quo, virtutum Septuaginta transtulerunt), se detestari superbiam Iacob, et domos eius odisse. Hic Iacob secundum superius capitulum, ubi scriptum est: Et nihil patiebantur super contritione Ioseph, aut decem tribus accipe, aut certe universam domum duodecim tribuum. Et traditurum civitatem cum habitatoribus suis; vel Samariam, vel certe Ierusalem, vel in communi utramque.
20 Quod ad tempus Domini Salvatoris referre possumus; post cuius adventum et passionem detestatus est Deus omnem superbiam, vel iniuriam Iacob, qua [Al. quia] illum fabri filium et Samaritanum, et habentem daemonium conclamabant [Matth. XIII] [Ioan. VIII]: idcirco Ierusalem tradita est cum habitatoribus suis Romanis exercitibus. Et intantum contra eos Dei ira desaevit, ut etiamsi remanserint decem viri in domo una, ipsi quoque moriantur, et propinquus, sive vicinus comburat cadavera mortuorum, ut efferat ossa de domo sua; quia prae morientium turbis, integra corpora efferri non valeant.
21 Cumque iam lassus fuerit asportando, interroget eum qui in penetralibus domus est, utrum supersint quos sibi tradere debeat, et ille respondeat: Finis est, iam non habeo quem tibi tradam ad sepeliendum; et antequam non habere se iuret, ille, qui interrogaverat, et foris erat, et non esse cognoverat, imperat ei, et dicit: Tace, et non recorderis nominis Domini. Hoc autem idcirco commemorat, ut ostendat, nec malorum quidem pondere et necessitate compulsos velle nomen Domini confiteri, et in tantam apud Israel oblivionem, Dei venisse vocabulum, ut ne in simplici quidem iuramento nomen eius dignetur audire. Tenues historiae lineas duximus, nunc allegoriae imprimamus manum.
22 Principes haereticorum, qui propter delicias suas meum populum devorabant, et nihil patiebantur super contritione Ioseph, primi ducentur ad poenas, et auferetur hinnitus equi ex Ephraim: qui in Scripturis sanctis dupliciter accipitur, aut in superbiam potentiamque eorum, qui hinniunt, aut in libidinis magnitudinem. In superbiam malorumque consensum, ut ibi: Hi in curribus, et hi in equis [Ps. XIX, 8]. Et: Fallax equus ad salutem [Ps. XXXII, 17]. Et regibus Israel praecipitur, ne sibi multiplicent equos [Deut. XVII]. Et in libro Iob, vox equi clangori tubae comparatur [Iob. XXXIX]. In Zacharia quoque legimus, quod Evangelii testimonio comprobatur, et refertur ad praesentiam Salvatoris: Gaude nimis, filia Sion: praedica, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et Salvator: ipse mansuetus, et ascendens super asinam et pullum asinae: et disperdet quadrigas ex Ephraim, et equos de Ierusalem [Zach. IX, 9]. In libidinis vero magnitudinem, et effrenatum coitus desiderium, ut in Ieremia, qui luxuriosos adulterosque describens, intulit: Unusquisque super uxorem proximi sui hinniebat [Ier. V, 8]. Tales equos, Christi adventus, et Dei ira subnervat. Et iurat Dominus per semetipsum (quia maiorem per quem iuret non habet) se detestari omnes haereticorum contumelias, et universas regiones eorum odisse [Hebr. VI]. Quidquid enim loquuntur iniuria est, et dignum Dei odio.
23 Et ablaturum civitatem et conciliabula eorum cum his qui habitant, et populum videlicet, et magistros, etiamsi reliqui fuerint decem viri (qui si fuissent in Sodomis et Gomorrhis [Genes. XIX], nequaquam super eas descendisset incendium), omnes esse morituros ea morte, quae ducit ad tartarum, de qua Ezechiel scribit: Anima quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVIII]. Istorum ossa sepeliunt propinqui et domestici eorum, de quibus dicitur: Sine, mortui sepeliant mortuos suos [Luc. IX, 60]. Et ille qui foris est, et domum non ingreditur mortuorum; sed magis mortuos foras eiicit, imperat ei qui comburit mortuos, et dissolvit in cineres, et eorum ossa comminuit, ut taceat: et purissimum Dei nomen mortuo ore non maculet.
24 Peccatori enim dicit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum [Ps. XLIX]? Unde et nos providere debemus, ne mortui sepeliamus mortuos; sed ut magis viventes, eos qui sunt mortui, [Maluit Victor. perducamus.] producamus ad vitam. Quod si non fecerimus, imperatur nobis et dicitur: Tace, quia indigni Dei nomine iudicamur.
25 (Vers. 12 seqq.) Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus: numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? Quoniam convertistis in amaritudinem iudicium, et fructum iustitiae in absinthium. Qui laetamini in nihili, qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conterent vos ab introitu Emath, usque ad torrentem deserto. LXX: Propterea ecce Dominus mandabit, et percutiet domum magnam ruinis, et domum parvam scissionibus.
26 Si persequentur in petris equi: si reticebunt ad feminas? quoniam convertistis in furorem iudicium, et fructum iustitiae in amaritudinem. Qui laetamini super nullo verbo [Additum bono Cisterc. ms. reticet, neque est in Graeco textu, exceptis Barberino atque Aldino codicibus.] bono, qui dicit: Nonne in fortitudine nostra habuimus cornua? Quia ecce ego suscitabo super vos, domus Israel, ait Dominus Deus [Reponimus ex Cisterc. ms. virtutum: quae propria est τῶν LXX interpretatio δυνάμεων: antea erat exercituum. Tum maluit Victor. ut non introeatis, pro non ut, etc.] virtutum, gentem, et conterent vos: non ut introeatis in Emath, et usque ad torrentem Occidentis. Quia in tantam rabiem prosiliistis, ut etiam mortis tempore, et imminentibus malis, nolueritis nomen Domini nominare: ideo mandabit Dominus, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
27 Si mandat, quomodo percutit? Si percutit, quomodo mandat? Sed in eo quod mandat et iubet ministris, videtur ipse percutere. Quomodo in iubente Patre et faciente Filio, facit ipse qui iussit, impleto illo versiculo: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit et creata sunt [Ps. CXLVIII, 5]. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, [Recole quae in cap. Ezechiel XXXVII, col. 432 et seq. annotamus. Mox habent mss. nostri, Et in Aegypto primogenita, absque intermedio ubi.] quod factum est (Ioan I). Et in Aegypto, ubi primogenita quae ab exterminatore caesa referuntur, se Dominus interfecisse testatur [Exod. XII]. Sic et in praesenti loco mandat Dominus, et ipse percutit per ministros domum maiorem ruinis, id est, decem tribus, quae appellabantur Israel, et domum minorem scissionibus, duas tribus, quae regebantur a stirpe domus David. Et nota singulorum proprietates. Israel, quia maiora peccaverat, feritur ruinis, et in aeternam traditur captivitatem.
28 Domus autem Iuda, in qua erat templum, et quae ex parte peccaverat, LXX annorum captivitate retinetur, et non percutitur ruinis, sed scissionibus. Scissa enim domus sarciri potest: ruinae non tam instaurationem, quam aedificationem desiderant. Cuius utriusque domus ruinas, scissiones, equis et bubalis comparat, quorum priores in petris currere nequeunt, posteriores tam indomiti sunt, ut iugum cervicibus non recipiant, et cum silvestres boves sint, propter feritatem nolint terram vomere scindere.
29 Vos autem cum equi et bubali naturam suam mutare non possint, mutastis naturam Dei, ut dulcem amarum faceretis, et fructum iustitiae eius in absinthium verteretis, quae est herba amarissima. Qui laetamini in nihili, vel idolis vitulisque aureis, qui nihil sunt, dicente Esther ad Dominum: Ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt (Esther XIV, 11), vel in nihili atque mendacio. Qui propria fortitudine putatis assumpsisse vos cornua et reges et potentiam, quibus ventilaretis inimicos. Quia igitur ista fecistis, ecce ego suscitabo super vos, o domus magna, et domus minor, quae feriendae estis ruinis et scissionibus, id est, o domus Israel et omnes duodecim tribus, gentem saevissimam Assyriorum et Chaldaeorum, quae vos conterat atque subvertat a principio usque ad finem, a capite usque ad caudam, a terminis terrae vestrae, qui solem respiciunt, usque ad torrentem deserti, sive Occidentis, ut LXX transtulerunt, id est, ab Emath, usque ad Rhinocoruram, inter quam et Pelusium rivus Nili, sive torrens de eremo veniens, mare ingreditur.
30 Emath supra Epiphaniam diximus, quae ab Antiocho cui cognomentum Ἐπιφανὴς fuit, nomen sortita est. Qui autem putant quod hic domus Israel decem tribus significet, explanare non poterunt, quomodo in comminatione dicatur adversus decem tribus, quod conterendae sint ab Epiphania usque ad terminos Aegypti: quibus terminis, non utique decem tribus, sed omnes duodecim concluduntur, in quibus fuit etiam Iudas et Beniamin.
31 Quidam iuxta anagogen, domum magnam et domum minorem, Iudaicum populum significari putant, et de gentibus Ecclesiam congregatam. Illi enim magni propter patres vocantur, et legem, et prophetas: nos minores, quia absque Testamento fuimus et mandatis Dei, de quibus et in Cantico legimus: Soror mea parvula est, et ubera non habet [Cant. VIII, 8]. Quae domus magna et parva, in unam Dei familiam congregata, si non habuerit disciplinam, et Dei mandata non fecerit, percutietur ruinis et scissionibus. Quotiescumque ergo vel in persecutionibus, vel in haeresibus et schismatibus domus Dei, quae est Ecclesia, corruit atque laceratur, Dei percutientis ostendit manum: quam si volumus effugere, comparationis audiamus et faciamus exemplum.
32 In petris equi persequi non valent. Petra Christus est [I Cor. X], qui donavit apostolis suis, ut ipsi quoque petrae vocentur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Mat. XVI, 18]. Qui in istis petris fuerit, adversariae potestates, quae appellantur equi, de quibus supra diximus, persequi eum non poterunt, cursibus praepeditis, et per singulas petras corruentibus.
33 Veniamus et ad aliam similitudinem, iuxta consuetudinem nostram, editionem LXX interpretum disserentes, ne si haereamus omnino Hebraico, illusisse lectoris diligentiae, et tacendo de editione Vulgata, frustra eam proposuisse videamur. Aut reticebunt, inquit, in [Supra ubi textum proposuit, ad feminas legit: et quamquam, inquit Victor. Graece legitur ἐν θηλείαις, in feminis: clarior tamen sensus, ad feminas: quem ipse quoque D. Hieron. sequitur, dum statim subdit: Isti equi, id est, contrariae fortitudines, qui insaniunt ad feminas, etc. Non reticere autem ad feminas, significat se ad aspectum feminarum continere non posse, cuiusmodi est illud Ieremiae: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.] feminis, haud dubium quin equos significet, de quibus supra dixerat. Si persequentur in petris equi. Isti equi, id est, contrariae fortitudines, qui insaniunt ad feminas, quando virilem viderint animum, et Dei fortitudine roboratum, non audent accedere.
34 Quando vero effeminatam mentem, et unguentis et deliciis enervatam, et in muliebrem versam mollitiem, statim insaniunt, et se tenere non possunt; et gestiunt ad libidinem. Sequitur: Quia convertistis in furore iudicium. Convertit in furorem iudicium, qui iratus iudicat, et dicente Domino: Non accipies personam in iudicio [Deut. XVI, 19]. Et in alio loco: Non misereberis pauperis in iudicio; quia Dei iudicium est [Exod. XXIII, 3]: ille irata ad iudicandum mente descendit, immo cum causam nesciat, nec iudicii noverit veritatem, ante praeiudicat qualem debeat ferre sententiam: fructum quoque iustitiae, qui dulcissimus est, vertit in amaritudinem.
35 Quod de una virtute diximus, intelligamus et de reliquis, prudentia, fortitudine, temperantia, quarum qui iratus fuerit, fructus capere non poterit, et cum ceperit, amari erunt. Unde dicitur in Isaia: Vae qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce [Isai. V, 20]. Hoc autem illi dicunt, qui non causas in iudicando, sed personas considerant, et fructum Christi iustitiae, qui est dulcissimus, vertunt in amaritudinem.
36 Quicumque igitur aut consanguinitate, aut amicitia; et econtrario, vel hostili odio, vel inimicitiis in iudicando ducitur, pervertit iudicium Christi, qui est iustitia; et fructum illius vertit in amaritudinem. Qui hoc faciunt, laetantur in nullo verbo bono, sive frustra, ut Symmachus transtulit, id est, ἀλόγως, et erecti in superbiam dicunt: Nonne in fortitudine nostra habuimus cornua? cum e regione iustus in Domino glorietur, et dicat: In te inimicos nostros ventilabimus cornu. Et in alio [Al. eodem] loco: Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me [Psal. XLIII, 6, 7]. Unde et in Exodo iuxta Hebraicum, et Aquilae editionem, legimus: Et Moyses nesciebat, quia cornuta erat species [Al. facies] vultus eius [Exod. XXXIV, 29], qui vere dicere poterat: In te inimicos meos cornu ventilo. Legimus et in alio loco: Et exaltabit cornu populi sui: Et: Exaltabit cornu Christi sui [Ps. CXLVIII, 14, ] [et I Reg. II, 10], et cornu altaris, et munda animalia atque cornuta, quae sola offeruntur Deo, quorum interpretatio non huius est temporis.
37 Ob haec tanta peccata et extremam superbiam, quae iniquitatem loquitur contra Deum, et ponit in excelso os suum, gentem saevissimam Dominus Deus omnipotens se suscitaturum esse dicit, quae conterat, et tribulet eos, immo prohibeat ingredi in Emath, et usque ad torrentem Occidentis. Emath interpretatur murus, aut murata. Vetabuntur itaque ab hac gente saevissima, cui supplicia delegata sunt, confugere ad civitatem munitam, quae est coelestis Ierusalem, ne introeant et salventur: in modum illius capituli quod in Genesi legimus, ubi posuit Deus Cherubim et flammeam rompheam [Genes. II], quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae, ut qui eiectus fuerat de paradiso, nequaquam illuc ingrederetur indignus.
38 Quodque sequitur: Usque ad torrentem Occidentis, de sexagesimo septimo Psalmo interpretabimur, in quo scriptum est: Cantate Domino, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi [Psal. LXVII, 5]. Nisi enim mala opera in nobis occiderint, Christus non ascendet super nos.
39 Cumque illa occiderint, et Christum habuerimus aurigam: tunc nobis proficientibus et ad meliora pergentibus in eodem psalmo imperabitur: Cantate Deo, psallite Domino qui ascendit super coelum coeli ad Orientem [Psal. LXVII, 33, 34]. Unde et in mysteriis, primum renuntiamus ei qui in Occidente est, nobisque moritur cum peccatis, et sic versi ad Orientem, pactum inimus cum sole iustitiae, et ei servituros nos esse promittimus.
40 Pro torrente Occidentis, Symmachus interpretatus est, vallem campestrem: Theodotio, torrentem [Haud equidem opinor Arabiae, sed Araba, Graece τῆς Ἀραβὰ, versum a Theodotione, quae solemnis est illi vocis usurpatio ad planitiem significandam. Diximus hac de re saepius ad librum Nominum: dicendumque erit non semel infra.] Arabiae: Aquila, torrentem qui est in planitie. Quibus verbis ostenditur nequaquam in eis a murata civitate exclusis, [Falsam hic lectionem obtrudunt Erasmus et Marianus, nempe: Quibus verbis ostenditur nequaquam in eis a murata civitate exclusis muniri posse peccata, etc., quod quid significet scire non possum. MART.---Duo Palatin. mss. muniri, pro mori, quemadmodum et veteres editiones Erasmi ac Victorii, quae praeterea addunt contra peccata.] mori posse peccata, nec pervenire illos ad torrentem campestrem et planum sive deserti, qui torrens dicitur voluptatis, iuxta illud quod legimus: De torrente voluptatis tuae potabis eos [Psal. XXXV, 9].
Hieronymus HOME



    >>> VII
monumenta.ch > Hieronymus > 6