1 | Praepostero ordine atque confuso duodecim prophetarum opus et coepimus, et Christo adiuvante, complebimus. Non enim a primo usque ad novissimum, iuxta ordinem quo leguntur, sed ut potuimus, et ut rogati sumus, ita eos disseruimus. Naum, Michaeam, Sophoniam, et Aggaeum, primo φιλοπονοτάταις Paulae eiusque filiae Eustochio προσεφώνησα: secundo in Abacuc duos libros Chromatio Aquileiensi episcopo delegavi: tertio post longi temporis silentium, Abdiam et Ionam tibi (Pammachio) imperanti edisserui: praesenti anno, qui sexti consulatus Arcadii Augusti, et Anitii Probi fastis nomen imposuit, Exsuperio Tolosanae Ecclesiae pontifici Zachariam, et eiusdem urbis Minervio et Alexandro monachis Malachiam prophetam interpretatus sum. |
2 | Statimque recurrens ad principium voluminis, Osee et Ioel, et Amos, tibi negare non potui. Et post gravissimam corporis aegrotationem, dictandi celeritate ostendi temeritatem meam: ut quod alii stylum saepe vertendo non audent scribere, ego committerem casui, qui semper dictantes sequitur, et de ingenio atque doctrina, audaciae periculum facit: quoniam, ut saepe testatus sum, laborem propria scribendi manu ferre non valeo, in explanatione sanctarum Scripturarum, non verba composita, et oratoriis floribus adornata, sed eruditio et simplicitas quaeritur veritatis. |