monumenta.ch > Hieronymus > 6
Hieronymus, in Amos, , V <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, Caput VI

1 (Vers. 1.) Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. LXX: Vae qui despiciunt Sion, et confidunt in monte Samariae: vindemiarunt primitias gentium, et ingressi sunt sibi [Verba domus Israel, quae subsequenti Hieron. aptat versiculo, continuo hic subdit Cisterc. ms.]. Ad Sion, ut supra diximus, et ad montem Samariae, id est, ad duas tribus, quae appellabantur Iuda, et ad decem, quae Israelis nomine vocabantur, prophetae sermo confertur, maxime ad eos, qui in utroque populo optimates sunt [Copulam et suffecimus, tum vacant legimus pro vacabant, ad mss. fidem. Persaepe vero id genus levia menda taciti castigamus.] et principes, et vacant deliciis in exemplum illius divitis purpurati, qui laetabatur in convivio, et in tantam erigebatur superbiam, ut Lazarum ante ostium suum plenum ulceribus indignaretur aspicere, et ne hoc quidem ei tribueret, quod periturum esset ex mensa [Luc. XVI]. Isti sunt capita populorum, qui confidunt in divitiis, et opulenti sunt in Sion, et habent fiduciam in monte Samariae, et ingrediuntur pompatice domum Israel, ut tumorem animi corpus ostendat, et pomparum ferculis similes esse videantur.
2 Iuxta leges autem tropologiae et Septuaginta interpretes, Sion refertur ad Ecclesiam, de qua scriptum legimus: Qui exaltat me de porta mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion [Psal. IX, 15]. Mons vero Samariae, propter superbiam et iactantiam custodiae mandatorum Dei, intelligitur super haereticis, qui despiciunt Ecclesiam; quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et stulta, ut perdat sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobet [I Cor. I]. Isti vindemiaverunt primitias gentium, ut sub nomine Christiano introducerent eos in torcularia sua, ubi non calcatur uva, sed perditur: ubi non mustum exprimitur, sed venenum. Et ingressi sunt sibi. Pulchre dixit, sibi: non enim ingressi sunt Deo, sed sibi ingressi sunt.
3 Alioquin Deo magis egressi sunt, dum recedunt de Ecclesia. Quodque sequitur, Domus Israel, iuxta Septuaginta, in principio capituli sequentis legendum est; iuxta Hebraeos, in fine huius, quod exposuimus.
Hieronymus HOME