monumenta.ch > Hieronymus > 5
Hieronymus, in Amos, , IV <<<     >>> VI

Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, Caput V

1 (Vers. 1, 2). Audite verbum istud, quod [Al. quo] ego levo super vos planctum. Domus Israel cecidit: non adiiciet ut resurgat. Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. LXX: Audite verbum istud, quod ego assumam super vos planctum. Domus Israel cecidit, non adiiciet amplius ut resurgat.
2 Virgo Israel proiecta est super terram suam, non est qui suscitet eam. Quantum ad ordinem litterae pertinet et coeptam historiae veritatem, decem tribus, quae appellantur Israel, ductae in captivitatem, nequaquam in terram suam postea sunt reversae. Virgo autem appellatur populus Israel: non quia in virginitatis permanserit puritate, sed quia quondam instar virginis sit Domino copulatus. Unde et planctum super eum propheta iubetur assumere, quod nequaquam in antiquum restituatur gradum.
3 Quantum vero ad intelligentiam spiritualem: planctum super omnem Israel, qui Deum mente cernebat, et postea ei servire desivit, assumit propheta, secundum illud quod Ezechieli praecipitur [Ezech. II], ut devoret librum, in quo et intus et foris scriptum erat lamentatio, et carmen, et vae. Intus intellige Salomonis canticum sequens, qui ait: Introduxit me rex in cubiculum suum [Cant. I, 3]. Et quadragesimum quartum psalmum, in quo scriptum est: Omnis gloria filiae regis intrinsecus. Foris autem est quidquid in littera legitur, et videtur in cortice, et in medulla spiritus non tenetur.
4 Itaque et iuxta litteram, et iuxta tropologiam, in omnibus prophetarum libris scriptus est planctus super eos qui post peccata agunt poenitentiam: Carmen super illos qui nulla peccatorum sorde maculati, cantico et laude sunt digni: Vae super eos qui non agunt poenitentiam; sed iuxta duritiam cordis sui thesaurizant sibi iram in die irae.
5 Si autem, ut diximus, planctus est super eos qui agunt poenitentiam; et poenitentia reddit vulneris sanitatem: quomodo iuxta Septuaginta dicitur, Domus Israel cecidit, amplius non resurget. Virgo Israel erravit in terra sua, non est qui suscitet eam? Quod sic solvi potest: Postquam domus Israel sua voluntate corruerit, nequaquam pristinam recipiet dignitatem: postquam virgo Israel erraverit in terra sua, ultra invenire non poterit suscitantem. Et considera verborum proprietates. Qui domus est, et numeratur in turba, cadere dicitur.
6 Qui autem de numero virginum, si erraverit, ob leve quoque [F. quodque] peccatum non poterit suscitari: non quo non suscitetur, sed nequaquam suscitetur virgo Israel, et nequaquam resurgat Dominus Israel. Non est enim eadem gloria eius qui semper secutus est Dominum, et eius qui aberraverit a grege, et postea boni pastoris reportatus est humeris [Luc. XV]. Unde et per alium prophetam Dominus ait: Malo poenitentiam peccatoris, quam mortem [Ezech. XVIII, 32]. Poenitentia non sanctitati purissimae et Ecclesiae Christi (quae non habet rugam neque maculam), sed morti et inferis comparata fit melior.
7 Haec dicimus, non quo iuxta Novatum tollamus spem poenitentiae, sed quo timidiores faciamus eos, et idcirco sollicitos, qui aperta ianua poenitentiae, dum sperant futura, perdunt praesentia, et qui absque vulnere poterant permanere, incauti vulnus accipiunt, ut postea dolore crucientur. Multae mansiones sunt apud Patrem meum [Ioan. XIV], et stella a stella differt in claritate: ita et resurrectio mortuorum [I Cor. XV]: sanctis splendentibus sicut sol et luna, vesper et lucifer. Qui autem post peccatum egerint poenitentiam, pro [Duo Palatini mss. quemadmodum et in uno S. Martini a campis. Martianaeus invenit, pro diversitate haereticorum.] diversitate meritorum stellis aliis aequabuntur.
8 (Vers. 3.) Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum, et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel. [Verba, LXX similiter, quae in vulgatis deerant, nostri sufficiunt.] LXX similiter. Causas quibus domus Israel corruens non resurgat, et virgo Israel errans, vel proiecta in terram, non habeat suscitantem, reddit sermo divinus: Urbs, inquiens, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel: ut ubi quondam fuerat multitudo, propter nimiam vastitatem, vix decima remaneat pars.
9 Et ne omnino haerentes litterae, sacramenta numerorum relinquamus intacta: septenarium numerum esse sanctum, etiam sabbatum probat, in quo requievit Deus ab omnibus operibus suis [Genes. II]. Et iubet ne quid in eo operis servilis fiat, nisi ea tantum quae ad animam pertinent: et ne in eo onera portemus [Num. XV]. Unde et in solitudine qui die sabbati ligna collegerat, quae arsura sunt, sententia Domini condemnatur, Et septem hebdomades complent numerum sanctae Pentecostes: et Iubilaeus annus remissionis tubarumque clangentium hoc numero texitur.
10 In septimo quoque mense figuntur tabernacula, et Hebraeus, cum sex annis servierit, anno septimo [Victorius ad Florentinos codd. maluit liberatur.] liberabitur. Novit et hoc saecularis philosophia, et medicorum libri, quorum Galenus disertissimus atque doctissimus scripsit ternos libros [Videtur praeponenda praepositio περὶ, ut et Victorii editio, et ipse praefert eius libri titulus. Caeterum pro κριτικῶν in aliis libris est κρισίμων.] κρίσεων καὶ τῶν κριτικῶν ἡμερῶν, in quibus septenarii numeri ostendens potentiam, ardentissimas febres septimo dicit solvi die: aut si tanta humoris noxii et pituitae fuerit magnitudo, ut primae hebdomadis nequaquam fervore consumpta sit, secundae hebdomadis ultimus exspectatur dies, id est, quartus decimus. Quod si hunc, ut iuxta Hippocratem loquar, νόσος vicerit, transeunt ad vicesimam primam diem, hoc est, ad finem tertiae hebdomadis: ita ab initio mundi diebus conditis, ut omnes labores et molestiae septimo numero conquiescant.
11 Denique et captivitas populi Israel, templique subversio, septuagesimo anno desolationis impleta est, et septem astra iuxta numerum dierum dicuntur [Petrus Petitus in libris Miscellanearum observationum lib. III, cap. 3, legendum hic contendit hebdomada pro errantia.] errantia. De cuius numeri sacramentis in Scipionis somnio plenius narrat Tullius: et obscurissimus Platonis Timaeus [Idem sic legi vult, et obscurissimus Platonis Timaeus, qui liber ne Ciceronis quidem, etc.] liber est, qui ne Ciceronis quidem aureo ore [Sic Praefat. in libr. XII in Isaiam, Denique, inquit, Timaeum de Mundi harmonia, astrorumque cursu et numeris disputantem, ipse qui interpretatus est Tullius, se non intelligere confitetur. Quin ipse etiam Cicero, VII ad Attic. 13: Aenigma Oppiorum ex Velia non plane intellexi; est enim numero Platonis obscurior.] fit planior. Sicut igitur Septenarius numerus habet sacramentum suum, sic sanctificatus atque perfectus, et ut ita dicam, verus est numerus, qui unione retinetur, et unius Dei maiestate concluditur [Al. recluditur]. Unde dicit Filius: Ego in Patre, et Pater in me [Ioann. XIV, 11]: volensque omnes unum esse cum Patre, loquitur ad eum: Pater, da, ut sicut ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint [Ioann. XVII, 21]. Prima ergo beatitudo est esse in primo numero, qui unus et verus est; secunda, in secundo, id est, in decade; tertia in tertio, id est, in hecatontade.
12 Sicut enim decas decima unione completur, sic hecatontas ex decem decadibus struitur. Quartus numerus, qui millenario continetur, de decem constat hecatontadibus. Cum igitur quis egerit poenitentiam, de millenario et quarto numero vix revertitur ad centenarium et tertium numerum. Rursum qui in centenario est, vix redit ad secundum primae decadis numerum, atque ita fit ut domus Israel quae corruerat, non possit resurgere, et virgo Israel quae erraverat, in terra non habeat suscitantem: quia qui semel ab unione discesserit, et illam purissimae virginitatis perdiderit gloriam (de qua Apostolus dicit: Zelo enim vos zelo Dei, et statui vos uni viro virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI], in qua non est macula neque ruga), pristinum statum et unionis beatitudinem recipere non valebit: et vix ei concedetur, ut de mille revertatur ad centum, et de centum ad decem redeat.
13 Haec breviter sum locutus, ne omnino in hoc capitulo propter numerorum difficultatem fugisse viderer tropologiam.
14 (Vers. 4, 5.) Quia haec dicit Dominus domui Israel: quaerite me, et vivetis, et nolite quarere Bethel, et in Galgala nolite intrare, et in Bersabee ne transieritis: quoniam [Vulg. non transibitis, quia] Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. LXX: Quia haec dicit Dominus ad domum Israel: querite me, et vivetis, et nolite quaerere Bethel, et in Galgala ne ingrediamini, et super puteum iuramenti non transeatis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit quasi non sit. Moris [Al. mos] est Scripturarum semper adversis laeta subiungere, et postquam tristia Deus fuerit comminatus, ad poenitentiam eos quos terruit, provocat, iuxta illud quod in Isaia legimus: Vae, gens peccatrix, populus plenus delictis, semen pessimum, filii iniqui [Isai. I, 4]. Cumque dixisset, terra vestra deserta, civitates vestrae igne consumptae, regiones vestras coram vobis [Al. in conspectu vestro] alieni comedent, loquitur ad eos meliora promittens: Lavamini, mundi estote: auferte malitias vestras ab animis vestris. Discite benefacere [Al. bonum facere]: quaerite iudicium, iudicate pupillo, iustificate viduam: et venite, disputemus, dicit Dominus [Isai. XVI, 17]. Quomodo ergo in Isaia, quos severa voce terruerat, blanda oratione sustentat: ita et in hoc propheta, quibus dixerat: Domus Israel cecidit, non adiiciet ut resurgat: virgo Israel erravit in terra, non est qui suscitet eam. Non loquitur ad eos, et dicit: [Tres mss. Domui Israel, id est, decem tribubus.] Domus Israel, id est, decem tribus, quaerite me et vivetis: quoniam in eo quod me non quaeritis, estis mortui.
15 Cumque quaesieritis, invenietis: et cum inveneritis, vivetis. Et nolite quaerere Bethel, in qua erat vitulus aureus, et Galgalam locum idololatriae, de quo et supra dixi: Omnis malitia eorum in Galgalis (Osee IX, 15). Et in Bersabee non transibitis. Pulchre in Bersabee, inquit, hoc est ad puteum iuramenti, non transibitis: ubi si quando errabat tribus Iuda, idola adorare consueverat.
16 Intantum autem simulacrorum cultu furebat Israel, ut nequaquam contentus idolis suis, ad aliena transiret. Denique Galgata, inquit, captiva ducetur, et Bethel erit inutilis, sive penitus non subsistens, cum idola in ea subversa fuerint. De Bersabee omnino tacuit; quia victis decem tribubus, urbs nomine Bersabee, quae erat in tribu Iuda illo tempore, nec capta nec destructa est.
17 Simulque animadvertendum, quod Septuaginta interpretes in praesenti loco nomen Bersabee interpretati sint, dicentes, puteum iuramenti, et in posterioribus ipsum nomen posuerunt: Vivit Deus tuus Dan: et vivit via Bersabee. Viam autem Bersabee posuerunt, quod de Israel longo itinere pergebant ad ultimos terminos Iudae, qui erant in Geraris, et Aegyptiae solitudini iungebantur, ut idola colerent.
18 Est autem locus in quo habitavit Abraham: et ex eo quod cum Abimelech, datis septem ovibus, in foedus mutuum iuraverunt, appellatus est puteus iuramenti, sive puteus septimi, propter numerum septem ovium [Genes. XXV]: SABE enim utrumque significat. Praecipit autem secundum leges allegoriae domui Israel, id est, his qui sibi notitiam Dei pollicentur, ut non quaerant Bethel, et non introeant in Galgalam, et non transeant, vel ascendant ad puteum iuramenti; sed magis quaerant Deum, et vivant in eo.
19 Quaerunt autem Bethel, quod interpretatur domus Dei, qui dicunt: Templum Domini, templum Domini: et confidunt in aedificiis, de quibus Dominus ad discipulos loquebatur: Venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur [Luc. XXI, 6]. Et ingrediuntur in Galgalis, qui post adventum Christi rursum cupiunt circumcidi.
20 In Galgalis enim secundo populus circumcisus est. Unde et ipse locus nomen accepit: eo quod abstulerit Dominus opprobrium Aegypti ab eis [Ios. V]. Et in Bersabee, inquit, sive ad puteum iuramenti non transibitis: ne illos putetis terminos Iudaeae, quos olim secundum litteram Scriptura promiserat a Dan usque Bersabee: nec dicatis ultra cum propheta: Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius [Psal. LXXV, 1]; sed audite cum apostolis: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 4]: quia Galgala, id est, carnis circumcisio, captiva ducetur a vera circumcisione cordis: et Bethel, quam putatis domum Dei, non subsistet, sive, ut melius arbitror, erit inutilis, id est, AVEN: ut nequaquam appelletur domus Dei, sed vocetur domus inutilis, sive idoli. Aliter: Quaerit Bethel, qui tantum litteram sequitur occidentem, nec sensum, qui Deus est, quaerit in verbis: et intrat in Galgala, qui ad maiores entitur revelationes, supernorum sibi scientiam repromittens, transitque, sive ascendit ad puteum, de quo Samaritana haurire cupiens aquas, quae sitim satiare non possent, ignorabat eum, de cuius ventre procedunt flumina salientis aquae in vitam aeternam [Ioann. IV].
21 (Vers. 6.) Quaerite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Ioseph: et devorabit, et non sit [Vulg. erit] qui exstinguat Bethel. LXX: Quaerite Dominum, et vivite: ne forte succendatur ut ignis domus Ioseph: et devoret eam, et non sit qui exstinguat domum Israel. Quomodo ex persona Dei dicitur: Quaerite me, et vivetis, ita propheta de Domino loquitur, ut quaerant eum, et vivant.
22 In eo enim quod quaerunt Dominum, vivere incipiunt: sin autem non quaesierint eum, et idcirco non vixerint, statim succendetur ut ignis domus Ioseph, quam propter Ieroboam, qui de tribu Ephraim et de domo Ioseph fuit, decem tribus sentire debemus, quae appellabantur Israel, et ex maiore populi parte nomen pristinum possidebant.
23 Duae autem tribus quae regebantur a stirpe David, qui de tribu Iuda fuit, vocatae sunt Iudas, et possidebant Ierusalem, in qua erat templum Dei. Cumque succensa fuerit domus Ioseph, devorabit atque consumet Bethel, de qua superius dixi: Nolite quaerere Bethel, et non erit qui exstinguat, cum a regibus suis fuerit incensa. Pro Bethel in LXX legitur domus Israel, sensum magis quam verbum interpretantibus, ut, succedente rege Ieroboam, et cunctis deinceps regibus qui ei imperio successerunt, ardeant decem tribus, quae appellantur Israel.
24 Iste est ignis qui succenditur, sive resplendet et inflammat domum Ioseph, ut consumatur Bethel, de quo alibi dicitur: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis [Isai. L, 11]. Et quia crebro domum Ioseph (propter Ieroboam, qui a stirpe David populum Dei separavit, et vaccas fecit aureas in Dan et in Bethel, et dixit, non est pars nobis in David, neque haereditas in filio Iesse [I Reg. XXII, 36] ad personam haereticorum retulimus, qui sermone composito, decora atque formosa, et ut ita dicam, aurea simulacra finxerunt, et adorant opera manuum suarum, et agriculturae sub vaccarum specie sibi imaginem repromittunt, dicitur ad eos: Quaerite Dominum, et vivite, eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 16]: ut postquam ambulaverint in eo et invenerint veritatem, tunc incipiant vivere qui prius mortui erant. Et nisi hoc fecerint, diaboli comburentur ardoribus: nullusque poterit inveniri de principibus eorum qui et ipsi haeretico igni succensi sunt, qui possit vorantem cuncta flammam restinguere, et praecipue Bethel, quae falsum sibi domus Dei nomen assumit.
25 (Vers. 8 seq.) Qui convertitis in absinthium iudicium, et iustitiam in terra relinquitis, facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem nocte [Vulg. noctem] mutantem. Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen eius. Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. LXX: Qui facit in excelso iudicium et iustitiam in terra posuit: qui facit omnia, et transformat et convertit in mane umbram mortis, et diem nocte contenebrat [Al. contenebrans]. Qui vocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae: Dominus [Voces Dominus omnipotens, in Cisterciensi ms. non sunt, et in Graecis quoque nonnullis exemplaribus, Romano praesertim, desiderantur. Mox verba super fortitudinem, quae in hactenus vulgatis libris omnibus deerant, ex eodem Cisterciensi ms. utpote genuina ac necessaria suffecimus: sunt enim et in Graeco textu, nullo quod sciam, codice dissentiente: Ὁ διαιρῶν συντριμμὸν ἐπὶ ἰσχὺν, καὶ ταλαιπωρίαν ἐπὶ ὀχύρωμα ἐπάγων.] Deus omnipotens nomen eius. Qui dividit contritionem super fortitudinem, et miseriam super munitionem adducit. Multum in hoc loco ab Hebraica veritate editio Vulgata discordat, sicut absque commonitione nostra ex his quae proposuimus, prudens statim lector intelligit.
26 Itaque exponamus primum iuxta Hebraeos, et postea quid nobis videatur in translatione LXX, Christo si meruimus pandente, dicamus domus Ioseph, id est, domus Ephraim, ac per hoc regia, et Bethel, sive sicut LXX transtulerunt, domus Israel, id est, et reges et populi, et cultores et idola pariter subvertentur, qui iniquo iudicio Deum ad iracundiam provocaverunt. Et converterunt dulcedinem iudicii in absinthii amaritudinem, quod genus est herbae amarissimae, assumentes iniquitatem, et iustitiam relinquentes. Quae sit autem ista iustitia, sequens versus ostendit: Facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem nocte mutantem. De quo supra dixerat: Formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae: Dominus Deus exercituum nomen eius, ipse est Creator Arcturi qui Hebraice CHIMA dicitur, et a Symmacho et Theodotione, εἰς πλειάδα vertitur, quem vulgo Bootem vocant: quodque sequitur, Oriona, qui Hebraice dicitur CHASIL, Symmachus absolute stellas, Theodotio interpretatus est vesperum: Hebraeus autem, qui nos in Scripturis sanctis erudivit, CHASIL interpretari putat splendorem, et significare generaliter astra fulgentia. Quando autem audimus Arcturum et Oriona, non debemus sequi fabulas poetarum, et ridicula ac portentosa mendacia, quibus etiam coelum infamare conantur, et mercedem stupri inter sidera collocare, dicentes (Verg. Aen. 1, 744; Verg. Aen. 3, 516):
Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones:
Armatumque auro circumspicit Oriona:
Sed [Post Victorium suffecimus hic verbum scire, quod illi Brixiani codices subministrarunt, et cuius defectu mancus erat atque imperfectus sensus.] scire Hebraea nomina, quae apud eos aliter appellantur, vocabulis fabularum gentilium in linguam nostram esse translata, qui non possumus intelligere quod dicitur, nisi per ea vocabula quae usu didicimus et errore combibimus.
27 Unde et in Regum volumine RAPHAIM Hebraeum, Graeci titanas transtulerunt: quae apud ethnicos celeberrima fabula est, ex qua [Claudianus de Gigantomachia opus reliquit, quod imperfectum ad nos pervenit. Vide Macrobium lib. I Saturnal. cap. 20. MART.---Hoc inscripsit titulo suum poema Claudianus, cuius pars bona desideratur. Eum Hieronymus in commentariis in cap. Isaiae XXVII laudat: Pulchre quidam poeta in Gigantomachia de Encelado lusit: Quo fugis, Encelade? quascumque accesseris oras, Sub Iove semper eris.] in laudes deorum scribunt γιγαντομαχίας, et tela Typhoea, et impositum Encelado Aetnam montem, de cuius motu [Al. ad motum] Trinacria contremiscat.
28 Iste autem Deus creator omnium, qui facit Arcturum et Orionem, noctem in diem et diem in noctem commutat, et aquas maris amarissimas aethereo calore suspensas excolat, et eliquat in dulcem pluviarum saporem, instar medicinalis cucurbitae, quae calore superioris gyri, humorem et sanguinem sursum trahit: ex quo discimus unde sint pluviae.
29 Quodque sequitur: Qui subridet vastitatem super robustum, ad praesens tempus revertitur, et est ordo: Qui Creator est omnium, comminatur etiam captivitatem super Samariam, et depopulationem super potentem adfert: quoniam convertit in absinthium iudicium, et iustitiam relinquit in terra. Ubi nos diximus, qui subridet, Aquila interpretatus est, μειδιῶν. Proprie autem μειδίαμα dicitur, quod nos subrisionem possumus appellare, quando quis irascitur, et apertis paululum labiis subridere se simulat, ut irae ostendat magnitudinem. Dicamus et iuxta LXX. Deus in excelso facit iudicium, quando iudicat veritatem, et reddit unicuique secundum opus suum: et omnis qui imitator et filius eius esse desiderat, et esse perfectus, sicut Pater eius perfectus est, qui moratur in coelo [Matt. V], facit in excelso iudicium, et non imitatur eum iudicem, qui Deum non timebat, et hominem non verebatur, et perversitate iudicii, sententiam suam non levabat ad coelum, sed ad humilia detrahebat [Luc. XVIII]. Quodque sequitur: et iustitiam in terra posuit, iuxta illud debemus accipere, quod dederit nobis Christum iustitiam suam, et non proiecerit eam: sed deposuerit in terram, ut, omni iniquitate superata, nos de terrenis coelestes faceret.
30 Ego puto ex hoc loco etiam gentilem poetam furatum fuisse, qui de rusticorum simplicitate et beatitudine edisserens, intulit: Extrema per illos Iustitia, excedens terris, vestigia fecit. Quod autem dicunt, faciens omnia atque transformans, uno verbo Arcturum et Oriona comprehendunt, negligentes proprietatem nominum in Graecum transferre sermonem.
31 Transformat autem Deus omnia, quando facit de terrenis coelestia, et homines Angelorum donat similitudine: quando luna solis fulgore rutilabit, et sol habebit lumen septuplum, quando animalis, et infirmus et corruptibilis homo transformatur in spiritualem et robustum et in incorruptum, mutans gloriam, non naturam: quando intelligentes fulgebunt sicut splendor firmamenti, et implebitur quod scriptum est: Alia gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum.
32 Stella enim a stella differt in claritate: sic et resurrectio mortuorum [I Cor. XV, 41]. Quando omnis creatura liberabitur de servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Iste Deus qui cuncta transformat, etiam umbram mortis mutat in lucem [Luc. I]: quando hi qui sedebant in tenebris et umbra mortis, viderunt lucem magnam, et qui erant filii noctis et tenebrarum, facti sunt filii lucis, et filii diei.
33 Iste est Deus qui etiam diem vertit in tenebras: eorum diem qui dixerunt: Crucifige, crucifige eum [Ioan. XIX, 6], aufer de terra talem: quando ab hora sexta in typum Iudaicae caecitatis dies in noctem versus est. Et non solum secundum litteram, sed etiam secundum altiorem intelligentiam, lux quae eis oriebatur in Lege et prophetis, versa est in tenebras, ignorantibus, quid legant, quid audiant, ut impleatur de illis quod scriptum est: Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva [Psal. LXVIII, 24]. Iste Deus vocat ad se aquam maris, et effundit eam super faciem terrae, de peccatoribus iustos faciens.
34 Ad quod exponendum, unum tantum studio brevitatis ponamus exemplum. Paulus apostolus quasi turbo violentes et saeva tempestas, et tumentis [Al. tumentes] maris gurges persequebatur, et opprimere nitebatur Ecclesiam Dei. Qui vocatus a Domino, effusus est super faciem universae terrae, ut praedicaret Evangelium de Ierosolymis usque ad Illyricum, et aedificaret non super alterius fundamentum, ubi iam fuerat praedicatum [Rom. XV]; sed usque ad Hispanias tenderet, et a mari Rubro, immo ab Oceano usque ad Oceanum curreret, imitans Dominum suum et solem iustitiae, de quo legimus: A summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius [Ps. XVIII, 7], ut ante eum terra deficeret, quam studium praedicandi.
35 Iste Deus et contritionem dividit super fortitudinem, ut eos qui male fortes sunt, imbecilles faciat, et imitari possint Apostolum dicentem: Quando infirmus sum, tunc fortior sum [II Cor. XII]. Nam et filii huius saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua [Luc. XXVI]. Fortitudo corporis, imbecillitas animae est: et rursum animae fortitudo, imbecillitas corporis est.
36 Igitur Dominus qui omnia ratione dispensat, et vero facit cuncta iudicio, dividit contritionem super robustum inimicum, ut inducat miseriam super munitionem, quae se erigit contra scientiam Dei. De qua et in Proverbiis legimus: Civitates robustas ingressus est sapiens, et destruxit munitionem, in qua confidebant impii [Prov. XXI, 22]. Hoc et ad omnem quidem fortitudinem saecularem; sed proprie contra haereticos facit, qui argumentis et sophismatibus, et arte dialectica, dogmatum falsitatem roborare conantur.
37 Sed destruit eam sapiens vir, et Dei adiutus auxilio, omnem munitionem ostendit esse vanissimam, ut inducat super eam miseriam, et, inclinata superbia, possit cum Apostolo dicere: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]?
38 (Vers. 10.) Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. LXX: Odio habuerunt in portis arguentem, et verbum sanctum abominati sunt. Hi super quos Deus subridet vastitatem, et affert in eos populationem, qui in malo robusti sunt, et ad opprimendum potentes, odio habuerunt in porta, id est, in iudicio corripientem: vel me, vel alios prophetas, qui ad eos missi sunt, et loquentem perfecte, sive verbum immaculatum, ut interpretatus est Symmachus, aut sermonem sanctum, ut Theodotio et LXX transtulerunt.
39 In porta autem, iuxta veterem Iudaici morem, populi fuisse iudicia, et saepe legimus, et crebro interpretati sumus, ut nec agricola ad causam veniens, frequentia civitatis et novo terreretur aspectu, nec urbis habitator longe ab urbe properaret, et subvectionem quaereret iumentorum. Hoc iuxta litteram dixerimus. Caeterum grande peccatum est odisse corripientem, maxime si te non odio, sed amore corripiat, si solus ad solum, si assumpto fratre altero, si postea praesente Ecclesia, ut non studio detrahendi, sed emendationis tuae videatur crimen ingerere [Matth. XVIII]. Duplices portas, mortis et vitae, vitiorum atque virtutum, saepe in Scripturis legimus, ut illud in Psalmis: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion [Isai. IX, 16]; haud dubium quin Ecclesiam significet excelsus [Ita ad Brixianos codices Victorius restituit, cum tamen et nostri mss. et libri alii in accusandi casu praeferant excelsum montem.] mons Sion, et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem, et multitudinem angelorum: et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis.
40 Qui in portis Sion fuerit exaltatus, portas mortis timere non poterit, de quibus Petro Dominus loquebatur: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae [Non spernenda Cisterciens. ms. lectio mortis, pro inferi: nam et de portis mortis superior est sermo, et quod in Graeco est ᾅδου vocabulum, pro morte a Graecis poetis aliquando sumi, non ignoramus.] inferi non praevalebunt adversus eam [Matt. XVI, 18]. Portas virtutis manifeste in alio psalmo discimus: Aperite mihi portas iustitiae: ingressus in eas confitebor Domino.
41 Haec porta Domini: iusti intrabunt in eam [Ps. XVII, 19]. Denique et Sapientia in portis civitatis [Martian., considens, refragantibus mss. et Graeco θαῥῥοῦσα.] confidens dixit: Quanto tempore innocentes obtinuerint iustitiam, non confundentur [Sapien. VI, 11]. Ego portas civitatis, hoc est, animae credentis in Christum, puto esse virtutes, per quas ad credentes Christus ingreditur.
42 Et quia non est scriptum in quibus portis oderint corripientem, utrum in malis, an in bonis, nos ad utrumque referamus. In vitiorum portis stantes peccatores arguit propheta, et idcirco detestationi habetur ab eis. Aut certe ipse propheta stat in portis initiisque virtutum, et odio habetur ab his, quos corripit, nec sufficit peccatoribus odisse in portis arguentem, sive corripientem, nisi verbum sanctum abominentur quod de eius ore profertur. Qui enim non recipit prophetam, non recipit eum qui misit illum [Matt. X]. Sin autem verbum sanctum, vel qui perfecte loquebatur, abominati sunt (porro verbum sanctum Dominus est Iesus, de quo dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem [Ps. XV, 10], omnes Iudaei dicentes anathema Iesu, verbum Dei abominantur, quod et perfectum et sanctum et immaculatum est.
43 Abominatio enim peccatori est pietas. Quidquid autem de Iudaeis diximus, tam ad ethnicos quam ad haereticos referri potest, quorum alii omnes Scripturas sanctas abominantur, in quibus verbum Dei est: alii dum perverse intelligunt quod legunt, abominationem ponunt in Domo Dei.
44 (Vers. 11 seqq.) Idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis. Vineas amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum; quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra, hostes iusti, accipientes [Victor. minori numero, munus, ad Vulgatam edit. ipsumque Hieronymum ubi ait, Nos munus diximus.] munera, et pauperes in porta deprimentes: ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. LXX: Propterea quia [Hic quoque vocem pugno ms. Cisterciens. tacet.] pugno percutiebatis pauperes, et munera electa accipiebatis ab eis, domos dolatis lapidibus aedificastis, et non habitabitis in eis.
45 Vineas desiderabiles plantastis, et non bibetis vinum earum; quia ego cognovi multas impietates vestras, et fortia peccata vestra: conculcantes iustum, accipientes commutationes, et pauperes in portis declinantes: ideo qui intelligit, in tempore illo silebit, quia tempus malum est. Ne forsitan putaret Israel quod propter solam idololatriam hostibus traderetur ad poenam, iungit et caetera, quae, amissa veritatis religione, commiserit.
46 Diripiebatis, inquit, pauperem ut ab eo tolleretis, qui [Al. quae] victui necessaria vix habebat, et quidquid pretiosum videbatis et pulchrum, vestris usibus tradebatis. Unde et ex pretio eorum, quae rapiebatis et tollebatis a paupere, domos quadro lapide aedificastis, ut spoliantes homines, parietes marmoribus vestiretis, quas quia aedificastis de rapinis, et non solum mansioni et tecto, quod exigit humana fragilitas, sed pulchritudini et deliciis praeparastis, repentina captivitate, vel morte subtracti, non habitabitis in eis.
47 Vineas quoque amantissimas futuris potibus providentes plantastis, et non bibetis ex eis vinum, quia ego universa scelera vestra et peccata cognovi, et peccata fortia, quae meam iracundiam provocarunt. Qui estis hostes iustitiae, sive omnis iusti, et accipitis munera, et pauperes in iudicio deprimitis. Ideo qui pauper et prudens est, cum [Pro redemptum, quod ex mss. Palatino ac Cisterciensi reposuimus, Martianaeus retinuit furentem. Notatum vero pridem fuerat Victorio, exponi illa verba: Hostes iusti accipientes munera: Verum, inquit, quia iudex munus accipiens redemptus dicitur, pro furentem, redemptum nos emendavimus, septem Florentiae codicum ope, quam emendationem germanam esse constat ex ipsomet Hieronymo, qui inferius ita scribit: Pauperes quoque oppresserunt, ut contra iudicii veritatem pretio sententiam venderent.] redemptum iudicem viderit, tacebit in tempore illo, quia tempus malum est.
48 Vel certe ita intelligendum: quid prodest nunc vicina captivitate vestra enumerare peccata, cum iam nullum remedium sit, et muros urbium vestrarum hostilis cingat exercitus? Possumus hoc ipsum et de haereticis dicere, qui diripiunt pauperem, sive stricta manu percutiunt caput eius, hoc enim Graece significat κατεκονδύλιζον, iuxta illud quod supra legimus, percutientes in capite pauperem. Non enim percutiunt haeretici nisi pauperem, qui sustinere non potest comminationem: nec in aliis membris, sed in principali cordis et in fidei veritate.
49 Pauperes reor qui simplici contenti fide, haereticorum malitiae non valent respondere. Sed et quidquid boni operis in Dei munera praepararunt, nisi adversariis restiterint, perdent [Al. perderent] tempore pugnae atque certaminis: qui adversarii compositione structuraque verborum aedificant sibi domos, ut tuti maneant et securi. Sed non habitabunt in eis, cum ab ecclesiasticis viris destructae fuerint atque subversae.
50 Et non solum domos aedificant, verum etiam amantissimas quoque et desiderabiles plantant vineas, ut Christi mysteria mentiantur; sed non bibent ex eis vinum, nisi quod est furor draconum insanabilis. Exspectavit enim Dominus, ut istae vineae afferrent fructus, et non attulerunt uvam, sed spinas vel labruscam: nec iudicium, sed clamorem, quo contra Deum suum insano ore blasphemant.
51 Ideo autem non habitabunt in domibus suis, et non bibent vinum earum quas plantaverant, vinearum, quia cognovit Dominus multas impietates eorum. Hic cognitio, non iuxta illud intelligenda est quod alibi legimus: Cognovit Dominus eos qui eius sunt [II Tim. II, 19], sed quod nihil Deum lateat, et omnia peccantium secreta cognoscat.
52 Cognovi, inquit, multas impietates: quae non solum multae, sed et fortes sunt, et opprimentes, sive conculcantes [Tres mss., conculcantes iustum, vel ipsam iustitiam.] ipsam iustitiam, vel eum qui iustus est. Et accipitis, inquit, commutationem: [Hanc Hieronymi sententiam imperitissime depravarunt Erasmus et Marianus legentes, contra fidem mss. codicum, pro qua commutatione omnes similiter ἀλλάγματα, id est, propitiationem transtulerunt, etc., et impingentes S. Doctori imperitiam linguae Graecae, quasi nescivisset ἀλλάγματα significare pretia et commutationes, non propitiationem quae ἐξίλασμα dicitur, ut optime noverat, iuxta omnium exemplarium manuscriptorum lectionem, quam ego restitui. MART.] pro qua omnes similiter ἐξίλασμα, id est, propitiationem transtulerunt: nos munus diximus; [Sic vertunt LXX, verum ipsum tacet Graecum verbum alter Palatin. ms. legitque munus diximus, quod iuxta idioma, etc.] ἄλλαγμα autem iuxta idioma Scripturarum pretium dicitur, quod in Evangelio quoque legimus: At quam dabit homo commutationem pro anima sua [Matt. XVI, 26]? Pauperes quoque in portis declinaverunt: sive ut Symmachus interpretatus est, oppresserunt, ut contra iudicii veritatem pretio sententiam venderent, incurrentes in illud quod scriptum est: Munera excaecant oculos etiam sapientium [Deut. XVI, 19]. Quae accipiunt haeretici, ut austeritatem Scripturarum, quae peccatoribus tormenta denuntiant, vertant in beatitudinem: et cum divitibus prospera quaeque promittant, tantum apud pauperes truculenti sunt et severi.
53 Quando igitur vir ecclesiasticus et prudens atque intelligens multas impietates in ea, quae vocatur domus Dei, esse cognoverit, et non solum multas, sed et fortes, et quae opprimere possint iustitiam, et intantum doctorum rabiem processisse, ut accipiant pretium in iudicio, et omnia pro muneribus faciant, pauperes quoque devitent in portis, et audire contemnant: taceat in illo tempore, ne det sanctum canibus, et mittat margaritas ante porcos [Matt. VII], qui conversi conculcent eas, et imitetur Ieremiam dicentem: Solus sedebam: quia amaritudine repletus sum [Ier. XV, 17]. Et illud in Psalmis: Singularis sum ego donec transeam [Is. CXL, 10].
54 (Vers. 14, 15.) Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis, et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis: Odite malum, et diligite bonum, et constituite in portis iudicium, si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph. LXX: Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis, et erit sic Dominus Deus omnipotens vobiscum, sicut dixistis: Odio habuimus mala, et dileximus bona, et reddite in portis iudicium, ut misereatur Dominus Deus his qui reliqui sunt de Ioseph. Dicitis Deum esse vobiscum, quia sitis filii Abraham; audite quod sequitur: Si filii estis Abrahae, opera patris vestri facite [Ioan. VIII, 39]. Quae sunt opera patris vestri Abrahae? Diligite bonum, et non malum. Grande peccatum est, non solum facere malum, sed et diligere.
55 Multi peccant, et expleto voluptatis ardore, mordentur conscientia sua, et poenitet eos peccati sui. Qui autem non solum non dolet se fecisse quod malum est, sed in suo scelere gloriatur, iste implet illud quod scriptum est: Peccator cum venerit in profundum impietatis, contemnit [Prov. XVIII, 3]. Quaerite ergo bonum, et non malum.
56 Si enim quaesieritis bonum, in eo quod quaeritis bonum, statim repellitis malum. Numquam autem quaereretis bonum, nisi prius repelleretis malum, implentes verba Psalmistae dicentis: Declina a malo, et fac bonum [Ps. XXXVI, 27]. Cumque quaesieritis bonum, et vitaveritis malum, tunc vivetis in eo qui dicit: Ego sum vita [Ioan. XIV, 6]. Bonum quaerit, qui credit in eum qui in Evangelio loquitur: Ego sum pastor bonus [Ioan. X, 11]. Repellit malum, qui fugit eum de quo scriptum est: Mundus in maligno positus est [I Ioan. V, 16]. Et in oratione Dominica dicit: Libera nos a malo [Matt. VI, 13]. Cumque quaesieritis, inquit, bonum, et non malum, et vixeritis, tunc erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixeratis ideo eum esse vobiscum quia nati essetis de Abraham.
57 Nec sufficit bonum quaerere, malumque non quaerere, nisi ἐπιείκησιν [Addunt duo Palatini mss. id est pietatem, quae duo verba in suis quoque exemplaribus cunctis Victorius reperit: factumque adeo, ut praecedens vox Graeca ἐπιείκησις, quae pietatem, probitatemque significat, tametsi parum in usu est, hic obtinuerit prae alia, ἐπίτασιν, quam nos in Cisterciensi, ille in Brixiano uno legit ms. Praeterea, inquit, videtur Hieronymus seipsum explicare in primam sententiam, et illam lectionem de pietate magis tueri, dum statim infert: Odit malum, qui non solum voluptate non vincitur, sed odit opera voluptatis. Et diligit bonum qui non invitus, aut necessitate, aut metu legum facit quod bonum est; sed idcirco quia bonum est. Nobis nihilosecius ἐπίτασις magis placet, quae vox accessionem, sive additamentum significat, eaque utitur persaepe Hieronymus, ut incrementum in agendo atque intentionem notet. Sic in comment. in Ezechiel. cap. XVIII, de decima quinta sententia: Iudicium verum fecerit inter virum et virum, sive proximum suum. Quod, inquit, videtur idem sonare quod primum, ubi scriptum est: Si fuerit iustus, et fecerit iudicium; sed addita veritate iudicii, quod facit inter virum et virum, sive proximum suum, ἐπίτασιν cernitur habere virtutum. Id genus alia passim occurrunt loca. Porro sensus longe concinnior, ac verior. Non sufficit bonum quaerere, malumque non quaerere, nisi ἐπίτασιν habeamus in utroque, id est ordinem atque incrementum ad utriusque respectum, ut primum oderimus malum (odisse enim plus est quam non quaerere), deinde diligamus bonum. Haec profecto est quam ἐπίτασιν vocat, nullusque dubito hunc prae illo sensum lectoribus probatum iri. Unum interim in textu mutamus ad mss. auctoritatem, oderitis pro odiatis.] habeatis in utroque, ut primum oderitis malum, deinde diligatis bonum. Odit malum, qui non solum voluptate non vincitur, sed odit opera voluptatis: et diligit bonum, qui non invitus, aut necessitate, aut metu legum facit quod bonum est; sed idcirco quia bonum est, ut mercedem boni operis habeat conscientiam suam [Al. conscientia sua], et dilectionem quam erga bonum possidet. Unde et apostolus: Hilarem, inquit, datorem diligit Deus [II Cor. IX]. Non enim omnis eleemosyna placet Deo, nisi quae cum hilaritate profertur.
58 Cumque oderitis malum, et dilexeritis bonum, constituite in portis iudicium, de quo supra dictum est, ut, iniquitate expulsa, veritas redeat. Et si feceritis hoc, forsitan miserebitur Dominus Deus omnipotens residuis Ioseph [Cisterciens. iuncto altero Palatin. ms.: Ioseph, qui de tribu, etc.; et mox, potuerint; al., poterint.] de tribu Ephraim et de decem tribubus, et captivitatem evadere poterunt.
59 Quae omnia possunt et haereticis coaptari, ut deserto errore, quem finxerunt, redeant ad Ecclesiam, et oderint priora dogmata, diligantque in Ecclesia Domini veritatem, et iudicium verum exerceant in portis vitiorum et virtutum, relinquentes illas, et ad has transeuntes, et sperent misericordiam qui ex faucibus diaboli evadere quiverint.
60 Iuxta LXX autem ordine commutato, sic manifestior lectio praesentis capituli reddi potest: Quomodo dixistis, odio habuimus mala, et dileximus bona, sic quaerite bonum et non malum, ut vivatis, et sicut Dominus Deus omnipotens vobiscum, et reddite in portis iudicium, ut misereatur Dominus Deus omnipotens reliquiis Ioseph.
61 (Vers. 16, 17.) Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum dominator: In omnibus plateis planctus, et in cunctis quae foris sunt dicetur vae, vae. Et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. LXX: Ideo haec dicit Dominus Deus omnipotens: In cunctis plateis planctus: et in omnibus viis dicetur vae, vae.
62 Vocabitur agricola ad luctum, et ad planctum hi qui sciunt lamentationem, et in omnibus viis planctus: quia pertransibo per medium tui, dicit Dominus. Praecepi ut quaereretis bonum, et non malum, ut viveretis, essetque Dominus vobiscum. Et iterum intuli (ne semel tantum vos monitos diceretis): Odio habete malum, et diligite bonum et restituite iudicium in portis, qui odio habuistis in porta corripientem, ut misereatur Dominus reliquiis Ioseph: et quia facere noluistis, mea praecepta calcantes, et vertistis ad me scapulam recedentem: ideo haec dicit Dominus Deus omnipotens, qui est exercituum Dominus: ubique planctus, ubique moestitia.
63 Agricolae vocabuntur ad luctum, et qui sciunt more provinciae praecinere ad concitandas lacrymas vocabuntur, ut nequaquam in omnibus plateis, sicut supra dictum est, sed in vineis sit planctus atque luctus; ubi quondam fuit materia laetitiae, sit origo lacrymarum. Et haec omnia fient, quia pertransibo, inquit, in medio tui. Verbum Hebraicum, pertransibo, quo eorum lingua dicitur EEBOR, quoties in Scripturis sanctis ex persona Dei ponitur, pro poena accipiendum, ut nequaquam apud eos maneat; sed pertranseat ac relinquat. Unde et in aliis locis secundum interpretationem Aquilae, quando irascitur Deus, furorem suum et iram ἀνυπερθεσίαν [Victorius ait, id est, dilationem: respondetque haec significatio verbo , transibo, quod poenam significat, eo quod ira Dei non permaneat in eo quem tangit, sed pertranseat, ac derelinquat.] vocat, quae omnia referri possunt ad haereticos, ut quia illa et illa quae iusta sunt, facere noluerunt, sit in omnibus plateis eorum luctus. Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem [Matth. VII]: singulique haereticorum et gentilium in sabulis suis atque figmentis habent plateas, quibus consequenter infertur: Et in cunctis quae foris sunt dicetur, vae, vae. Qui enim in Ecclesia fuerint, non audient vae, quod poenarum ultimum est; sed si forte peccaverint, sumetur super eos lamentum.
64 Ideo autem foris sive in omnibus viis dicetur, vae, vae: quia non habent unam viam quae ducit ad vitam, et quae via regia est, sed pravas atque perversas, et declinantes ad dexteram ac sinistram, dum non audiunt Dominum dicentem: Ne sis iustus multum. Et: Perversae sunt viae, quae a sinistris sunt. Incurruntque in duplex vae, carnis et spiritus, praesentis saeculi atque futuri.
65 Cum econtrario ecclesiastici audiant: Gaudete, iterum dico, gaudete [Philip. IV, 4]. Sed et agricola vocatur ad luctum (habent enim haeretici agricolas suos, in quorum arvis tribuli nascuntur et spinae), et ad planctum vocantur qui norunt plangere, vel sua, vel aliena peccata; quanquam et haec in bonam partem possimus accipere, ut vir ecclesiasticus et potens ad poenitentiam provocare, imitetur Dominum suum dicentem: Lamentati sumus, et non planxistis [Luc. VII, 32], et plangat haereticos [Al. haereticum], sicut Saulem regem Israel planxit quondam Samuel [I Reg. XV]. Et Apostolus lugere se dicit super eos qui non egerunt poenitentiam [II Cor. XII]. In omnibus quoque vineis erit planctus, quia vineae Sodomorum vineae eorum.
66 Et pro vino laetitiae, quod laetificat cor hominis, attulerunt vinum draconum et furorem aspidum insanabilem. Et haec universa patientur; quia pertransibit per medium eorum Dominus, ut non habitet inter eos, nec dicat: Habitabo in eis, et inambulabo. Et: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20].
67 (Vers. 18-20.) Vae desiderantibus diem Domini, ut [vulg. ad] quid eam vobis? Dies Domini iste tenebrae, et non lux: quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus, et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux? caligo, et non splendor in ea? LXX: Vae desiderantibus diem Domini, ut quid hanc vobis diem Domini? Et ea est tenebrae, et non lux.
68 Quomodo si fugiat homo a facie leonis, et incidat in eum ursus, et introeat in domum et innitatur manibus suis super parietem, et mordeat eum coluber. Nonne tenebrae dies Domini, et non lux? et caligo, et non habet splendorem. Ne de tribu Iuda Thecuites propheta omnino homines tribus suae negligere videretur, et ad decem tantum tribus conferre sermonem, ad utrumque regnum; hoc est, Iudam et Israel nunc dirigit [Tres mss., dirigit vaticinium, quod, etc., et paulo post, etiam restitutio consequatur.] sermonem vaticinii, quod ex multis quidem aliis, sed praecipue ex eo quod sequitur: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, intelligi potest: Vae igitur Iudae Israelique dicentibus: Veniat dies, veniat praedicta captivitas, dummodo quod promittitur per prophetas, etiam restitutionis tempus consequatur.
69 Non est enim tantum mali in captivitatis iniuria, quantum boni in his quae post captivitatem Dominus pollicetur: quibus propheta respondit, frustra eos quod longo tempore post futurum est, in adventu Filii Dei post septuaginta annos captivitatis Babyloniae praestolari, quos vastitas atque pauperies et innumerabiles miseriae consequentur.
70 Fugientibus enim, inquit, a facie Nabuchodonosor leonis, occurret Assuerus [Interserit Victorius vocem ursus, quam hic necessariam vult esse, cum exponat ea prophetae verba: Quomodo fugiat vir a facie leonis, et occurrit ei ursus. Brixiani mss. eam illi subministrarunt: nostri non ita.] sub quo Esther narratur historia, sive, destructo Assyriorum et Chaldaeorum imperio, Medi, Persaeque consurgent. Cumque, regnante Cyro, fueritis reversi, et praecipiente Dario, coeperitis aedificare domum Domini, et omnem fiduciam habueritis in templo: ita ut requiescatis in eo, et lassas manus super parietes inclinetis: tunc veniet Alexander rex Macedonum, sive Antiochus cognomento Ἐπιφανὴς, qui moretur in templo, et vos instar colubri mordeat, nequaquam foris in Babylone, et in Susis, sed intra terminos terrae sanctae [Al. vestrae]. Quibus rebus probatur, diem quam concupiscitis, non esse lucis et gaudii, sed tenebrarum atque tristitiae.
71 Haec iuxta historiam breviter diximus, ne penitus Iudaeorum opinionem relinqueremus intactam. Caeterum nulli dubium est, omnes nostros diem tenebrarum, diem intelligere iudicii, de qua scribit et Sophonias: Iuxta est dies Domini magnus, et iuxta est et velox nimis: vox diei Domini amara et dura [Sophon. I, 14]. Et Isaias: Ecce dies Domini insanabilis venit, furoris et irae, ponere orbem terrarum desertum, et peccatores perdere ex eo [Isai. XIII, 9]. Simulque decutitur confidentia superborum, qui, ut apud homines iusti appareant, solent diem exspectare iudicii, et dicere: Utinam veniat Dominus, utinam nobis liceat dissolvi et esse cum Christo [Philip. I], imitantes Pharisaeum qui in Evangelio loquebatur [Luc. XVIII, 11, 12]: Deus, ago gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, et sicut hic publicanus.
72 Ieiuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo. Ex hoc enim ipso quod diem Domini desiderant, et non pertimescunt, digni supplicio iudicantur, quia nullus hominum absque peccato est, et astra immunda sunt coram eo [Iob. XXV]. Et conclusit omnia sub peccato, ut omnium misereretur [Al. misereatur] [Galat. III]. Cum igitur nemo possit de Dei iudicare iudicio, et de otioso quoque verbo reddituri simus [Al. sumus] rationem [Matth. XII]: et Iob quotidie pro filiis suis obtulerit hostias, ne quid forte perversum contra Dominum cogitarent [Iob. I], quae temeritas est audire cum Corinthiis: Sine nobis regnatis [Al. regnastis]: atque utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus [I Cor. IV, 8]. Certe si eos etiam propria conscientia non remorderet, debuerant imitari Paulum dicentem: Quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. II, 29]? et pro omnibus esse solliciti, ne, quasi amatores sui, ut ipsi regnent, aliorum tormenta desiderarent [Al. desiderent]: quomodo si quis velit capi patriam suam urbemque subverti, ut solus amicitia victorum perfruatur. Solemus in angustiis et tribulationibus dicere: utinam mihi liceat exire de corpore, et saeculi huius miseriis liberari, nescientes quia quamdiu in hac carne versamur, habemus locum poenitentiae: si autem recesserimus, audiemus illud Prophetae: In inferno autem quis confitebitur tibi [Ps. VI, 6]? Ista est saeculi tristitia, quae ducit ad mortem, qua Apostolus non vult perire eum qui cum uxore patris fuerat fornicatus [I Cor. V], qua et Iudas periit infelix, qui abundantiori absorptus tristitia, proditioni homicidium copulavit [Matth. XXVII], et homicidium omnibus peius homicidiis: ut ubi putabat remedium, et mortem suspendii finem malorum, ibi leonem et ursum et colubrum reperiret.
73 Quibus nominibus videntur mihi significari vel diversa supplicia, vel ipse diabolus, qui recte et leo et ursus et coluber appellatur. Cumque nos putaverimus Isaiam audire dicentem: Vade, populus meus, intra cubicula tua: claude ostium, abscondere pusillum donec transeat ira Domini [Isai. XXVI, 20], et esse quasi in domo nostra, quasi in inferno requiescere: tunc mordebit nos coluber qui in praesenti loco Nahas, in Iob appellatur Leviathan. [Una littera tantum fecit errorem Mariano, ut putaverit Hieronymum edidisse Commentarios in Iob, quia hic legebat, plenius in ipso volumine diximus. Vide admonitionem nostram in expositionem libri Iob, tom. III in appendice. Nos autem e duobus antiquis codicibus mss. restituimus genuinam lectionem discimus, quae argumenta nostra roborat adversus Marianum Victorium. MART.] De cuius natura et terrore multiplici plenius in ipso volumine [Vide Admonitionem, quam interlineari in Iobum Expositioni praefiximus in Appendice tom. III, pag. 825.] discimus. In caligine autem et tenebris quae contraria sunt luci et splendori, tormentorum diversitas explicatur.
74 (Vers. 21, 22.) Odi et proieci festivitates vestras, et non capiam odorem coeluum vestrorum. Quod si attuleritis [Vulg. obtuleritis] mihi holocaustomata et munera vestra, non accipiam, et vota pinguium vestrorum non respiciam. LXX: Odio habui et repuli festivitates [Al. solemnitates] vestras, nec odorabor in conventionibus vestris.
75 Et si obtuleritis mihi holocausta et sacrificia, non suscipiam, et salutare praesentiae vestrae non respiciam: Proprie hoc contra tribum Iuda dicitur, et eos qui ex Israel ad Dei caeremonias commigrarant, et nihilominus non recedebant de excelsis, colebantque idola, et peccatorum magnitudine Dei sacrificia polluebant. Numquam enim reor quod de oblationibus vitulorum, quas offerebant in Dan et Bethel, dixerit: si obtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra, non suscipiam. Odit autem Deus et non solum odit; sed et proiecit festivitates eorum, qui fugiunt leonem et incurrunt in ursum, et ingrediuntur domum, et a serpente mordentur, quia non celebrant festivitates Dei, sed festivitates suas, dicente Domino: Odi et proieci festivitates vestras. Et huiuscemodi hominum conventum odoremque non suscipit, nec habet in odorem bonae fragrantiae, et omnia eorum munera detestatur, et pinguissima vota non respicit.
76 Quod quidem non solum illius temporis hominibus, sed et nobis accidet, si similia delinquamus, et de rapinis et periuriis sceleribusque quaesita, Deo nos putemus offerre, et nostra peccata redimere, cum legerimus Zachaeum quidquid rapuerat in quadruplum reddidisse, et de his quae bene quaesierat, mediam obtulisse substantiam [Luc. XIX]. Neque enim quod male quaesitum erat in Dei donaria poterat offerre, nisi prius dominis suis redderet, et postea impleret quod scriptum est: Honora Dominum de iustis tuis laboribus [Prov. III, 9]; et: Redemptio animae viri propriae divitiae [Prov. XIII, 8]: de mercede enim meretricis Deus vota non suscipit [Deut. XXIII]. Econtrario iustus dicere potest: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo [Psal. CXL, 2]. Quae oratio Iudae proditori versa est in peccatum: non enim habebat bonum odorem; sed opere loquebatur: Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae [Psal. XXXVII, 6]. Quae omnia et de haereticis dicere possumus, qui dum fugiunt leonem, incurrunt in ursum, et ingressi domum, quam putant Ecclesiam Dei, innituntur parietibus, quos ipsi fecerunt, et a serpente mordentur, quorum lucem et diem tenebrae eripiunt et caligo, ita ut palpabiles tenebrae sint, et interficiantur primitiva eorum.
77 Horum Deus odit sacrificia, et a se proiicit, et quotiescumque sub nomine Domini fuerint congregati, detestatur foetorem eorum, et claudit nares suas. Odisse autem, et proiicere, et non odorari, humana loquitur similitudine, ut nos affectum Dei, nostris sermonibus cognoscamus. Et si obtulerint holocausta, [Victorius ad Brixian. codd. Martian. retinuit ut videantur, etc.] aut videantur ieiunare, dare eleemosynas, pudicitiam polliceri, quae holocausta sunt vera, non ea suscipit Dominus, nec dignatur aspicere pinguissimas hostias eorum.
78 Non enim sacrificiorum magnitudinem, sed offerentium merita causasque diiudicat. Unde et vidua, quae in Evangelio [Luc. XXI] in corbonam duo minuta miserat, omnibus a Salvatore praefertur, qui vota pinguissima et hostias medullatas se offerre credebant, de multo dantes parum: cum illa totum quod habuit, obtulisset. Manifestius et verius haec post adventum Domini dicuntur populo Iudaeorum, qui destructo templo et altari, hostias offerre se credunt: quorum Deus odit et proiicit festivitates, et non capit odorem coetus eorum, quando congregati dicunt: Crucifige, crucifige talem [Ioan. XIX, 6]; et: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Et si obtulerint holocausta in synagogis, et munera in concilis satanae, et vota pinguissima, non ea respicit Dominus, sicut non respexit munera Cain [Genes. IV]. Qui bene quidem unum Deum colunt, et recte offerunt; sed in eo non respiciuntur, quia non dividunt in Patrem, et Filium et Spiritum sanctum confessionem.
79 Nostra autem munera, id est, Ecclesiae, quae offerimus de primitivis nostris, respicit Deus, sicut respexit quondam sacrificia Abel.
80 (Vers. 23.) Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam. LXX: Transfer a me sonitum carminum tuorum, et psalmum organorum tuorum non audiam. Pulchra cantica Levitarum, quibus laudabant Deum, tumultum vocat, sonitumque confusum; quia non est pulchra laudatio in ore peccatoris, et haec eadem idolis offerre quoque consueverant [Eccles. XV]. Iudaeorum quoque oratio et psalmi, quos in synagogis canunt, et haereticorum composita laudatio tumultus est Domino, et ut ita dicam, grunnitus suis, et clamor asinorum, quorum magis cantibus Israelis opera comparantur.
81 Psalmum autem et carmina, lyram et organa, vel iuxta litteram accipe in populo Israel, quae olim fiebant in imagine futurorum, vel iuxta spiritum in nobis et in haereticis, quae si bonis operibus dirigamus, audiuntur a Domino: si malis, concludit aures suas, impiorum cantica non dignatur audire.
82 (Vers. 24.) Et revelabitur quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens fortis. LXX: Et volvetur sicut aqua iudicium, et iustitia sicut torrens invius. Sicut aqua si labatur in pronum, quod prius texerat, nudat, et patere facit omnium oculis: sic iudicium Dei atque iustitia, quae de suo quondam populo iudicavit, patebit omnibus, et feretur instar torrentis fortissimi. [Victor. torrentis fortissimi, qui quidquid arripuerit, etc.] Quidquid arripuerit, secum trahit, et sibi obsistere non patitur.
83 Iuxta Septuaginta autem volvitur quasi aqua iudicium pessimorum; quia non stat in una sententia; sed circumfertur omni vento doctrinae, quod probaverat improbans, et quod prius laudaverat, putans esse nihili. Iustificationes eorum non fluminibus et purissimis fontibus, sed turbidis coenosisque torrentibus comparantur, qui suas aquas non habent; sed de saxis rupibusque et vepribus collectas.
84 Quas qui transire voluerit, statim rapietur in praeceps, et subversis pedibus, dicere non poterit: Statuit supra petram pedes meos [Ps. CXXIII, 5]: calcat enim super arenas, quae non habent fundamentum, et cum periclitatus fuerit, loquetur iuxta Hebraeos: Torrens transivit super animam meam [Ps. XXXIX, 3]. Econtrario de iustis legimus, quorum non volvitur sicut aqua iudicium, et iustitia non fertur quasi torrens invius: Cogitationes iustorum iudicia [Prov. XII, 5].
85 (Vers. 25, seqq.) Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? Et portastis tabernaculum Moloc vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis. Et migrare vos faciam trans Damascum, dixit [Vulg. dicit] Dominus: Deus exercituum nomen eius. LXX: Numquid hostias et victimas obtulistis mihi [Voces in eremo, quemadmodum et in Graeco quaedam exemplaria, Cisterciens. ms. ignorat. Caetera ad hunc modum recitat: tabernaculum Molchon, Raephan figurat eorum, et sidus dei vestri, quas fecistis, etc.] in eremo quadraginta annis, domus Israel, et assumpsistis tabernaculum Melchom, et sidus Dei vestri Repham, figuras eorum quas fecistis vobis.
86 Et transferam vos trans Damascum, dicit Dominus: Deus omnipotens nomen eius. Ex hoc loco discimus, omnes [Minus recte Martian. omnes bestias: certe contra mss. fidem.] hostias et sacrificia quae in deserto obtulit Israel, non Deo obtulisse, sed Moloch regi suo, cuius portaverunt tabernacula, et imaginem idolorum suorum statuarumque venerati sunt.
87 Et quae sit ipsa imago vel idolum, sequenti sermone demonstrat: Sidus dei vestri, quod Hebraice dicitur CHOCAB, id est, Luciferi, quem Sarraceni [Al. nunc usque. Et in Vita S. Hilarionis, Tom. II, col. 27: Luciferi cultui Sarracenorum nationem dedicatam esse Hieronymus docuit. Vide quae in eum locum observamus de Abdala Sarracenorum Imperatore, qui Molochi templa, et Luciferi culturam augere satagebat. Vide singularem Millii dissert.] hucusque venerantur. Quam ob causam migrare eos fecit Dominus trans Damascum, id est, in Assyrios atque Chaldaeos: cuius omnipotentia ex eo quod Dominus Deus exercituum est, demonstratur.
88 Quaerimus quomodo hostias et sacrificium non Deo obtulerint in deserto; sed regi suo, quem Luciferum nuncupant? Ex eo tempore quo aurum in caput vituli transformarunt, dicentes: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti [Exod. III, 24], omnia quae fecerunt, non Deo, sed idolis fecisse monstrantur. Et quod postea quaedam Domino eos legimus obtulisse, non voluntate, sed poenarum fecerunt metu, et eorum interfectione, qui propter idola corruerunt: Dominus autem non ea quae offeruntur, sed voluntatem respicit offerentium.
89 Denique ubicumque occasio fuit, semper corde reversi [Al. versati] sunt in Aegyptum, desiderantes allia et cepe, et cucumeres et carnes Aegyptias, et manna quod de coelo datum est, contemnentes [Num. XI]. Quod ut sic intelligamus, Stephanus primus martyr Evangelii, dignus nomine suo, in Apostolorum narrat historia: Et vitulum fecerunt in illis diebus, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum. Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae coeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: Numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rhemphan, figuras quas fecisti adorare eas, et transferam vos trans Babylonem [Act. VII, 41 seqq.]. Nec putandus est primus martyr errasse, qui [Al. quia] pro eo quod in propheta scriptum est: trans Damascum, dixerit, trans Babylonem. Magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem.
90 In eo autem loco ubi Lucas posuit Μολὸχ, et in Hebraico scriptum [Totum huncce locum curiose ac religiose restituimus adiuti multis perantiquis exemplaribus manuscriptis, quia in antiquis editionibus multa invenimus omissa, multa falso posita. Conferat utraque qui voluerit, et statim percipiet in editione LXX interpretum lectum fuisse Melchom et Remphan, vel Rephan, non Μωλὸχ et Ῥαιφὰν, iuxta falsam editionem Erasmi et Mariani. MART.---Quae vero supersunt exemplaria τῶν LXX, Μολὸχ; Aquilae aut Μελχὸν, aut Μαλχὸν legunt: fortasse adeo verius Septuaginta Victorius hic non nominat. Cisterciens. Latine praefert Molchon et Raephan.] est MELCHECHEM: Aquila et LXX verterunt Μολχὸμ: Symmachus et Theodotio, regis vestris. Pro eo quoque quod in Septuaginta legitur Rephan; Aquila et Symmachus ipsum Hebraicum transferentes, posuerunt CHION, Theodotio ἀμαύρωσιν, id est, obscuritatem. Rursum pro SOCHOTH, Aquila συσκιασμοὺς, id est, [Rectius videtur, quod et Victor. praefert, umbracula. At mss. non suffragantur.] tabernacula: Symmachus et Septuaginta, tabernaculum: Theodotio transtulit, visionem. Et hoc in omnibus [Indicio sunt de multis haec pauca, quae suis quaeque locis Hieron. notat: Marci I et Matthaei XI: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit faciem tuam ante te, quod habetur Malach. III iuxta Hebr. et Graecum: Ecce mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Sic Matth. XXVI et Marc. XIV: Percutiam Pastorem. Ex Zachar. XIII, iuxta Hebr. et Graec., percute. Et I ad Corinth. II: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, etc. Ex Isaiae LXIV: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te, etc.] Scripturis sanctis observandum est, apostolos et apostolicos viros in ponendis testimoniis de veteri Testamento, non verba considerare, sed sensum: nec eadem sermonum calcare vestigia, dummodo a sententiis non recedant.
91 Quidquid autem iuxta litteram dicitur contra populum Iudaeorum, hoc omne refer ad eos qui sub nomine Christi venerantur idola, et prava sibi dogmata confingentes, portant tabernaculum regis sui diaboli, et imaginem statuarum et idolorum suorum. Non enim unum colunt idolum; sed pro varietate doctrinae diversos adorant deos, et sidus dei sui [II Cor. XI]. Qui cum sit angelus satanae, transfiguratur in angelum lucis, et cadit de coelo quasi fulgur [Luc. X], et imitatur Christum Antichristus. Pulchreque intulit, quae fecistis vobis. Non enim ea a Deo acceperunt; sed de propria mente finxerunt.
92 Unde migrare eos faciet Dominus trans Damascum, ut non bibant sanguinem Domini; sed transeant in Babylonem, et audiant per prophetam: Calix aureus Babylon, inebrians omnes gentes [Ier. LI, 7]. Damascus enim, ut crebro diximus, interpretatur sanguinem bibens, sive sanguis cilicii, ut per poenitentiam ad bibendum Domini sanguinem provocemur.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Amos, , IV <<<     >>> VI
monumenta.ch > Hieronymus > 5